- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.humanitext-lat2:27-31
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗回顾了自己先前如何在赞赏庞培功绩的同时力主为恺撒议决感恩节、军饷和副官,进而论证当前在行省分配上继续留任恺撒完全是出于战局谋划与国家利益,旨在为罗马确立持久的和平。
in quo ego, quo consule referente primum decem dierum est supplicatio decreta Cn. Pompeio1 Mithridate interfecto et confecto Mithridatico bello, et cuius sententia primum duplicata est supplicatio consularis,—mihi enim estis adsensi cum, eiusdem Pompei litteris recitatis, confectis omnibus maritimis terrestribusque bellis, supplicationem dierum decem decrevistis,— sum Cn. Pompei virtutem et animi magnitudinem admiratus, quod, cum ipse ceteris omnibus esset omni honore antelatus, ampliorem honorem alteri tribuebat quam ipse erat consecutus. ergo in illa supplicatione quam ego decrevi, res ipsa tributa est dis immortalibus et maiorum institutis et utilitati rei publicae, sed dignitas verborum, honos et novitas et numerus dierum Caesaris ipsius laudi gloriaeque concessus est.
正是在这件事上——当我在执政官任内提出动议,在米特拉达梯被杀、米特拉达梯战争告终之际,首次为格奈乌斯·庞培决议了为期十天的感恩节;并且依我的提议,执政官规格的感恩节首次被加倍,因为当宣读了同一位庞培的信件、陆海所有战争均告结束时,诸位赞同了我,决议了十天的感恩节——我曾惊叹于格奈乌斯·庞培的美德与胸襟的宽广,因为尽管他在一切荣耀上均凌驾于其他所有人之上,却将比自己所获更为宏大的荣誉赋予了另一人。因此,在我所决议的那次感恩节中,实质内容本身被奉献给了不朽的神明、祖先的风尚和国家的利益,但词句的尊贵、荣誉、创举以及日数的增多,则是赐予恺撒本人的赞誉与光荣的。
relatum est ad nos nuper de stipendio exercitus: non decrevi solum sed etiam ut vos decerneretis laboravi, multa dissentientibus respondi, scribendo adfui.2 tum quoque homini plus tribui quam nescio cui necessitati. illum enim arbitrabar etiam sine hoc subsidio pecuniae retinere exercitum praeda ante parta et bellum conficere posse; sed decus illud et ornamentum triumphi minuendum nostra parsimonia non putavi. actum est de decem legatis, quos alii omnino non dabant, alii exempla quaerebant, alii tempus differebant, alii sine ullis verborum ornamentis dabant: in ea quoque re sic sum locutus ut omnes intellegerent me id quod rei publicae causa sentirem facere uberius propter ipsius Caesaris dignitatem.
最近就军队的军饷向我们提出了动议:我不仅投了赞成票,而且努力促成诸位做出决议,对反对者作了多次反驳,并亲自参与了决议案的签署。在那时,我也将更多的比重赋予了此人,而非某种所谓的必要性。因为我认为,即便没有这笔款项的资助,他也能凭借先前缴获的战利品维持军队并结束战争;但我认为,凯旋式的荣光与华彩不应因我们的吝啬而受到削损。随后又讨论了任命十位使节的事宜:有些人断然不予准许,有些人寻找先例,有些人拖延时日,有些人准予却不附带任何褒奖之词;在那件事上我也发表了言论,以使所有人明白,我因国家之故所主张的事,由于恺撒本人的威严而执行得更为宽宏。
at ego idem nunc in provinciis decernendis, qui illas omnis res egi silentio, interpellor,3 cum in superioribus causis hominis ornamenta adiumento fuerint, in hac me nihil aliud nisi ratio belli, nisi summa utilitas rei publicae moveat. nam ipse Caesar quid est cur in provincia commorari velit, nisi ut ea quae per eum adfecta sunt perfecta rei publicae tradat? amoenitas eum, credo, locorum, urbium pulchritudo, hominum nationumque illarum humanitas et lepos, victoriae cupiditas, finium imperi propagatio retinet. quid illis terris asperius, quid incultius oppidis, quid nationibus immanius, quid porro tot victoriis praestabilius, quid Oceano longius inveniri potest? an reditus in patriam habet aliquam offensionem? utrum apud populum a quo missus, an apud senatum a quo ornatus est? an dies auget eius desiderium, an magis oblivionem, ac laurea illa magnis periculis parta amittit longo intervallo viriditatem? qua re, si qui hominem non diligunt, nihil est quod eum de provincia devocent: ad gloriam devocant, ad triumphum, ad gratulationem, ad summum honorem senatus, equestris ordinis gratiam, populi caritatem.
然而,正是这同一个我,先前在没有遭遇阻碍的情况下办妥了所有那些事情,如今在分配行省时却遭人打断——尽管在先前的事情中,对那人的尊崇曾是助推力,而在当前这件事上,除了战争的筹谋、国家的最高利益之外,没有任何事物能够打动我。因为就恺撒本人而言,除了将经由他着手处理的事务完满地移交给国家之外,还有什么理由使他愿意留滞在行省中呢?难道留住他的是那里的风光宜人、城市的秀丽、那些人民与部族的开化与雅致,抑或是对胜利的渴望、帝国疆界的外扩?能找到什么比那些土地更荒凉、什么比〔那些〕城镇更闭塞、什么比〔那些〕部族更凶残的呢?更进一步说,能找到什么比如此众多的胜利更卓越、比大洋更为遥远的呢?难道返回祖国会有什么不快之事吗?是在派他出征的人民面前,还是在授予他荣耀的元老院面前?还是时光会加深人们对他的怀念,抑或反而是〔加深〕遗忘,而那顶历经千难万险赢来的桂冠会在漫长的间隔中失去其苍翠呢?因此,若有人不喜爱此人,他们根本没有任何理由将他从行省召回:他们是在将他召向荣耀,召向凯旋式,召向庆贺,召向元老院的崇高敬意、骑士阶层的厚爱以及全体人民的爱戴。
sed si ille hac tam eximia fortuna propter utilitatem rei publicae frui non properat, ut omnia illa conficiat, quid ego senator facere debeo, quem, etiam si ille aliud vellet, rei publicae consulere oporteret?4 ego vero sic intellego, patres conscripti, nos hoc tempore in provinciis decernendis perpetuae pacis habere oportere rationem. nam quis hoc non sentit, omnia alia esse nobis vacua ab omni periculo atque etiam suspicione belli?
但是,如果他为了国家的利益,为了成就所有那些伟业,并不急于享用这般非凡的际遇,那么作为一名即便在他另有所图时也理应顾全国家的元老院议员,我又当如何作为呢? 议员诸君,事实上我的理解是,我们当前在分配行省时,应当考虑到持久的和平。因为谁会感受不到,对于我们而言,所有其他地区都已远离了一切危险,甚至远离了战争的猜忌?
iam diu mare videmus illud immensum, cuius fervore non solum maritimi cursus sed urbes etiam et viae militares iam tenebantur, virtute Cn. Pompei sic a populo Romano ab Oceano usque ad ultimum Pontum tamquam unum aliquem portum tutum et clausum teneri; nationes eas, quae numero hominum ac multitudine ipsa poterant in provincias nostras redundare, ita ab eodem esse partim recisas, partim repressas, ut Asia, quae imperium antea nostrum terminabat, nunc tribus novis provinciis ipsa cingatur. possum de omni regione, de omni genere hostium dicere: nulla gens est quae non aut ita sublata sit ut vix exstet, aut ita domita ut quiescat, aut ita pacata ut victoria nostra imperioque laetetur.
长期以来我们目睹,那片昔日因其动荡不仅使航道、甚至使城市和军道都陷入瘫痪的浩瀚海洋,由于格奈乌斯·庞培的英勇,由罗马人民从大洋一直掌控到最边远的蓬托斯,仿佛一座安全且封闭的港湾;那些仅凭人口数量与庞大规模便能漫溢至我们各行省的民族,已被此人部分歼灭、部分镇压,以至于先前作为我们帝国边界的小亚细亚,如今自身已被三个新的行省所环绕。关于每一个地区、每一种敌人我都可以断言:没有任何一个民族不是要么被铲除以至几无存留,要么被驯服以至保持平静,要么被绥靖以至因我们的胜利与统治而欢欣鼓舞。
- 27in quo ego, quo consule referente primum decem dierum est supplicatio decreta Cn. Pompeio
在由连接关系代词 in quo 引出的长句中,主语 ego 与其主句动词 sum Cn. Pompei virtutem et animi magnitudinem admiratus 相距甚远。中间插入了包含连接代词的独立夺格结构 quo consule referente(“当我以执政官身份提出动议时”)、关系分句 cuius sententia... 以及破折号中的插入说明(mihi enim estis adsensi...)。核心句法主干为 ego ... sum admiratus(“我曾惊叹”)。
- 28scribendo adfui
使用了动名词与格(scribendo)的古罗马元老院官方行政术语。指在元老院决议(senatus consultum)正式草拟与记录时,作为官方见证人和签署人列席在场。
- 29qui illas omnis res egi silentio, interpellor
关系分句中的 egi silentio 与主句被动动词 interpellor 构成鲜明对比。方式夺格 silentio 指西塞罗先前处理那些法案时未受到任何议场干扰或反对、平稳顺利地通过;而如今在分配行省时他却 interpellor(“被人打断/受到阻挠”)。
- 30quem, etiam si ille aliud vellet, rei publicae consulere oporteret
关系代词 quem 指代前面的 ego senator,充当非人称动词 oporteret 的主语宾格。其内部嵌套了一个与现在事实相反的虚拟条件从句(未完成过去虚拟式 vellet),意为“即使他[恺撒]另有企图,我也本应为国家利益着想”。
