← 西塞罗

论执政官行省

§32-35

恺撒征服高卢与延长统帅权之必要

西塞罗赞颂恺撒平定全高卢的伟业——不同于以往仅止于击退外敌的将领,并主张应当延长其统帅权,以彻底完成战役并奠定永久和平。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§32

bellum Gallicum, patres conscripti, C. Caesare imperatore gestum est, antea tantum modo repulsum. semper illas nationes nostri imperatores refutandas potius bello quam lacessendas putaverunt. ipse ille C. Marius, cuius divina atque eximia virtus magnis populi Romani luctibus funeribusque subvenit, influentis in Italiam Gallorum maximas copias repressit, non ipse ad eorum urbis sedisque penetravit. modo ille meorum laborum periculorum consiliorum socius, C. Pomptinus, fortissimus vir, ortum repente bellum Allobrogum atque hac scelerata coniuratione excitatum proeliis fregit eosque domuit qui lacessierant, et ea victoria contentus re publica metu liberata quievit. C. Caesaris longe aliam video fuisse rationem; non enim sibi solum cum iis quos iam armatos contra populum Romanum videbat bellandum esse duxit, sed totam Galliam in nostram dicionem esse redigendam.

议员诸君,高卢战争是在盖乌斯·恺撒担任最高统帅期间真正开打的;在此之前,它不过是被击退而已。我们的将领们向来认为,对那些民族宁可通过战争加以击退,而不应主动挑衅。正是那位盖乌斯·马略本人,尽管其非凡而神圣的英勇拯救了罗马人民巨大的悲痛与死亡,也仅仅是阻遏了涌入意大利的高卢人庞大军队,并未亲自攻入他们的城镇与驻地。不久之前,我劳苦、险难与谋划的同袍,极具勇力的盖乌斯·蓬普提努斯,在战斗中粉碎了阿洛布罗格斯人因这场罪恶阴谋煽动而骤然发动的战争,制服了那些挑衅者,并在国家摆脱恐惧之后,满足于那场胜利而鸣金收兵。我看到,盖乌斯·恺撒的战略谋划截然不同;因为他认为,自己不仅应当与那些他看到已针对罗马人民武装起来的人作战,而且整个高卢都应当被置于我们的统治之下。

§33

​itaque cum acerrimis nationibus et maximis Germanorum et Helvetiorum proeliis felicissime decertavit, ceteras conterruit, compulit, domuit, imperio populi Romani parere adsuefecit, et quas regiones quasque gentis nullae nobis antea litterae, nulla vox, nulla fama notas fecerat, has noster imperator nosterque exercitus et populi Romani arma peragrarunt. semitam tantum Galliae tenebamus antea, patres conscripti; ceterae partes a gentibus aut inimicis huic imperio aut infidis aut incognitis aut certe immanibus et barbaris et bellicosis tenebantur; quas nationes nemo umquam fuit quin frangi domarique cuperet. nemo sapienter de re publica nostra cogitavit, iam inde a principio huius imperi, quin Galliam maxime timendam huic imperio putaret; sed propter vim ac multitudinem gentium illarum numquam est antea cum omnibus dimicatum. restitimus semper lacessiti:1 nunc denique est perfectum ut imperi nostri terrarumque illarum idem esset extremum.

因此,他与日耳曼人和赫尔维蒂人极凶猛、极庞大的部族在战斗中极为幸运地决战获胜,震慑、驱逐并降服了其余各部,使其习惯于服从罗马人民的统治;而那些先前没有任何书简、声音或传闻让我们知晓的地域与部族,我们的统帅、我们的军队以及罗马人民的武装皆已踏遍。议员诸君,在此之前我们仅仅据有高卢的一条小径;其余部分皆由对本帝国怀有敌意、不忠、陌生,或至少凶残、野蛮且好战的部族所把持;从来没有任何人不想彻底击溃并驯服这些部族。自本帝国创立伊始,任何对我们国家进行明智思考的人,无不认为高卢对本帝国而言是最应畏惧的;但由于那些部族的力量与庞大规模,此前从未与他们全体同时交战。我们过去总是在受到挑衅时才奋起抵抗:如今终于大功告成,使我们帝国的疆界与那些土地的边界合而为一。

§34

Alpibus Italiam munierat antea natura non sine aliquo divino numine; nam si ille aditus Gallorum immanitati multitudinique patuisset, numquam haec urbs summo imperio domicilium ac sedem praebuisset. quae iam licet considant!2 nihil est enim ultra illam altitudinem montium usque ad Oceanum quod sit Italiae pertimescendum. sed tamen una atque altera aestas vel metu vel spe vel poena vel praemiis vel armis vel legibus potest totam Galliam sempiternis vinculis adstringere: impolitae vero res et acerbae si erunt relictae, quamquam sunt accisae, tamen efferent se aliquando et ad renovandum bellum revirescent.

大自然此前绝非未经某种神明的旨意,而用阿尔卑斯山作为意大利的屏障;因为那条通路若是向高卢人的凶残与庞大人群敞开,这座城市便绝不可能成为最高帝国的居所与根基。如今哪怕那些山脉沉陷也无妨!因为在那崇山峻岭之外直抵大洋,再也没有任何值得意大利畏惧的事物了。然而,再有一两个夏季,无论通过恐惧还是希望,通过惩罚还是奖赏,通过武器还是法律,都足以用永久的羁绊束缚整个高卢:但若诸事在未经修葺、尚显苦涩的状态下被遗弃,尽管已遭重创,日后仍会再度崛起,复苏以重启战端。

§35

​qua re sit in eius tutela Gallia cuius fidei virtuti felicitati commendata est. qui si Fortunae muneribus amplissimis ornatus saepius eius deae periculum facere nollet, si in patriam, si ad deos penatis, si ad eam dignitatem quam in civitate sibi propositam videt, si ad iucundissimos liberos, si ad clarissimum generum redire properaret, si in Capitolium invehi victor cum illa insigni laurea gestiret, si denique timeret casum aliquem, qui illi tantum addere iam non potest quantum auferre, nos tamen oporteret ab eodem illa omnia a quo profligata sunt confici velle:3 cum vero ille suae gloriae iam pridem rei publicae nondum satis fecerit,4 et malit tamen tardius ad suorum laborum fructus pervenire quam non explere susceptum rei publicae munus, nec imperatorem incensum ad rem publicam bene gerendam revocare nec totam Gallici belli rationem prope iam explicatam perturbare atque impedire debemus.

因此,高卢应当留在〔它〕被托付给其信义、武勇与幸运的那个人监护之下。设若此人虽已受命运女神极丰厚之馈赠,而不愿过多试探该女神的风险,设若他急于返回祖国、家庭保护神、他在城邦中所见为自己预备的尊位、最喜爱的子女以及最显赫的女婿身旁,设若他渴望佩戴那顶著名的桂冠作为胜利者乘车登上卡皮托利乌姆山,设若他最终惧怕某种可能降临的厄运——这厄运如今能够夺走他的已远胜于所能增添给他的——即便如此,我们也理应希望那一切由击溃它们的人来亲手完成:然而,既然事实上他早已满足了自己的荣耀,却尚未满足国家的托付,并且宁愿迟些收获自己辛劳的果实,也不愿未能完成为国家所承担的使命,那么我们既不应召回一位渴望妥善治理国家的最高统帅,也不应扰乱和阻挠这几乎大局已定的一整套高卢战争战略。

语法注4 条
  1. 33restitimus semper lacessiti

    完成时分词 lacessiti 作主语(“我们”)的附带情况分词,具有时间或条件色彩(“唯有在受到挑衅时”)。它与主句动词 restitimus 形成鲜明对照,突显出此前罗马对待高卢完全处于被动与防御的状态。

  2. 34quae iam licet considant!

    由非人称动词 licet 引导虚拟式(considant)构成的让步/愿望句式,意为“哪怕它们(阿尔卑斯山)现在沉陷也无妨!”。关系代词 quae 指代前文的阿尔卑斯山(Alpibus),西塞罗以此夸张修辞表明,由于恺撒的征服,天然屏障已不再必不可少。

  3. 35qui si ... nollet ... si ... properaret ... nos tamen oporteret ... confici velle

    此句为与现在事实相反的非真实条件句,条件从句(nollet, properaret)与结果从句均使用未完成过去时虚拟式;结果从句中的 oporteret 为表示义务的非人称动词 oportet 的未完成过去时虚拟式,意为“(即便如此)我们也理应希望……”。

  4. 35cum vero ille suae gloriae iam pridem rei publicae nondum satis fecerit

    连词 cum 在此引出转折与事实对照(“然而事实上/既然实际上”),统辖完成时虚拟式 fecerit。习语 satis facere 支配与格(suae gloriae 和 rei publicae),意为“满足其个人荣耀/履行对国家的职责”,与前文假设的退隐假想构成强烈对比。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.humanitext-lat2:32-35