- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.humanitext-lat2:21-26
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗借助历史与同代的诸多先例为自己与恺撒的和解辩护,强调自己始终将国家利益及元老院的决断置于私仇之上,并据此证明支持恺撒留任及其所获超规格殊荣的合理性。
atque ut vetera, quae sunt innumerabilia, mittam, tuus pater, Philippe, nonne uno tempore cum suis inimicissimis in gratiam rediit? quibus eum omnibus eadem res publica reconciliavit quae alienarat.1
而且,且不说那些数不胜数的古老先例,腓力普斯啊,你的父亲难道不是曾在同一时期与他最凶险的政敌们重修旧好了吗?正是曾经使他们疏远的那同一个国家,使他与他们所有人达成了和解。
multa praetereo, quod intueor coram haec lumina atque ornamenta rei publicae, P. Servilium et M. Lucullum. Vtinam etiam L. Lucullus illic adsideret! quae fuerunt inimicitiae in civitate graviores quam Lucullorum atque Servili? quas in viris fortissimis non solum exstinxit rei publicae utilitas dignitasque ipsorum, sed etiam ad amicitiam consuetudinemque traduxit. quid? Q. Metellus Nepos nonne consul in templo Iovis optimi maximi, permotus cum auctoritate vestra tum illius P. Servili incredibili gravitate dicendi, absens mecum summo suo beneficio rediit in gratiam?2 an ego possum huic esse inimicus cuius litteris fama nuntiis celebrantur aures cotidie meae novis nominibus gentium nationum locorum?
我略过许多事例不提,是因为我当面注视着国家的这些光辉与荣耀——普布利乌斯·塞尔维利乌斯和马尔库斯·卢库鲁斯。但愿卢基乌斯·卢库鲁斯也正坐在那里!城邦中曾有过比卢库鲁斯兄弟与塞尔维利乌斯之间更为严重的私仇吗?然而,在这些最英勇的人当中,不仅国家的利益与他们自身的尊严熄灭了这番宿怨,甚至还将其引向了友谊与亲睦。怎么?执政官昆图斯·梅特路斯·内波斯在至善至大的朱庇特神庙中,为诸位的威权以及那位普布利乌斯·塞尔维利乌斯令人难以置信的言辞庄重所打动,难道不曾以其极大的恩德,与缺席的我重归于好吗?既然此人的书信、声名和使者每天都以部落、民族和地域的新名字充塞我的耳际,难道我还能做他的敌人吗?
ardeo, mihi credite, patres conscripti,—id quod vosmet de me existimatis et facitis ipsi,—incredibili quodam amore patriae, qui me amor et subvenire olim impendentibus periculis maximis cum dimicatione capitis et rursum, cum omnia tela undique esse intenta in patriam viderem, subire coegit atque excipere unum pro universis. hic me meus in rem publicam animus pristinus ac perennis cum C. Caesare reducit, reconciliat, restituit in gratiam.
请相信我,议员诸君——正如你们自己对我所评价的,也是你们自己所付诸行动的那样——我心中正炽热地燃烧着对祖国难以置信的热爱;正是这份爱,曾迫使我在往昔冒着生命危险去解救迫在眉睫的巨大危难,又在当我目睹一切利刃从四面八方直指祖国时,迫使我挺身而出,独自一人替众人承受并抵挡一切。我对国家这一往昔且恒久的忠心,使我与盖乌斯·恺撒重修旧好、和解并恢复了友谊。
quod volent denique homines existiment: nemini ego possum esse bene merenti de re publica non amicus. etenim si iis qui haec omnia flamma ac ferro delere voluerunt non inimicitias solum sed etiam bellum indixi atque intuli, cum partim mihi illorum familiares, partim etiam me defendente capitis iudiciis essent liberati, cur eadem res publica quae me in amicos inflammare potuit inimicis placare non possit?3 quod mihi odium cum P. Clodio fuit, nisi quod perniciosum patriae civem fore putabam qui turpissima libidine incensus duas res sanctissimas, religionem et pudicitiam, uno scelere violasset? num est igitur dubium ex iis rebus quas is egit agitque cotidie quin ego in illo oppugnando rei publicae plus quam otio meo, non nulli in eodem defendendo suo plus otio quam communi prospexerint?
总之,人们愿意怎么想就怎么想吧:我绝不可能不对为国家建立功勋之人怀有友善之情。因为,如果对那些妄图用烈火与刀剑毁灭这一切的人,我不仅宣告了私仇,甚至发起了战争——尽管他们当中有些人曾是我的密友,有些人甚至是在我的辩护下才在死罪审判中获释的——那么,既然同一个国家有能力使我为对抗朋友而义愤填膺,为何就不能使我对仇敌平息怒火呢?我对普布利乌斯·克洛狄乌斯何尝有过私怨,除非是因为我认为他将成为祸害祖国的公民,此人被极其可耻的欲念所驱使,以单单一桩罪行亵渎了最神圣的两件事物——宗教与贞操?因此,从他过去所做和如今每日所做的事情来看,我在攻击他时更顾及国家而非我个人的安宁,而某些人在庇护他时更顾及自身的安宁而非共同的安宁——对此难道还有任何疑问吗?
ego me a C. Caesare in re publica dissensisse fateor et sensisse vobiscum; sed nunc isdem vobis adsentior cum quibus antea sentiebam. vos enim, ad quos litteras L. Piso de suis rebus non audet mittere, qui Gabini litteras insigni quadam nota atque ignominia nova condemnastis, C. Caesari supplicationes decrevistis numero ut nemini uno ex bello, honore ut omnino nemini. cur igitur exspectem hominem aliquem qui me cum illo in gratiam reducat? reduxit ordo amplissimus, et ordo is qui est et publici consili et meorum omnium consiliorum auctor et princeps. vos sequor, patres conscripti, vobis obtempero, vobis adsentior, qui, quam diu C. Caesaris consilia in re publica non maxime diligebatis, me quoque cum illo minus coniunctum videbatis: postea quam rebus gestis mentis vestras voluntatesque mutastis, me non solum comitem esse sententiae vestrae sed etiam laudatorem vidistis.
我承认我曾与盖乌斯·恺撒在政见上不合,并且与诸位站在一边;但如今我赞同的正是你们这同一批先前与我政见一致的人。因为,卢基乌斯·皮索尚且不敢就其作为向诸位致信,加比尼乌斯的书信亦遭到诸位以极其显赫的污名和前所未有的耻辱予以谴责,而诸位却为盖乌斯·恺撒决议举行感恩节,其日数之多未曾因单单一场战争赐予过任何人,其荣誉之高亦未曾赐予过任何人。既然如此,我何必等待某个人来促成我与他的和解呢?正是这个最尊崇的阶层促成了和解,这个阶层既是国家决议的创立者与主导者,也是我个人一切决断的创立者与主导者。我追随诸位,议员诸君,我服从诸位,我赞同诸位;当诸位在国政中尚不十分赞许盖乌斯·恺撒的方略时,诸位看到我也与他较少联结;而在诸位因其功业改变了心意与意愿之后,诸位看到我不仅是诸位决议的附议者,更是其赞美者。
sed quid est quod in hac causa maxime homines admirentur et reprehendant meum consilium,4 cum ego idem antea multa decrerim quae magis ad hominis dignitatem quam ad rei publicae necessitatem pertinerent? supplicationem quindecim dierum decrevi sententia mea. rei publicae satis erat tot dierum quot C. Mario; dis immortalibus non erat exigua eadem gratulatio quae ex maximis bellis; ergo ille cumulus dierum hominis est dignitati tributus.
但是,尽管我自己此前曾多次通过决议、其内容更多关乎个人尊严而非国家之必需,人们为何在这一问题上尤为惊异并指责我的决断呢?我曾依自己的提案决议了为期十五天的感恩节。对于国家而言,与盖乌斯·马略相同的日数便已足够;对于不朽的神明而言,与历次重大战争所奉献的相同庆贺绝非微不足道;因此,所追加的那些日数,乃是奉献予个人之尊严的。
- 21quibus eum omnibus eadem res publica reconciliavit quae alienarat
与格 quibus omnibus 表示 reconciliavit(使……和解)的对象,宾格 eum 为直接宾语。关系代词 quibus 承接前文的 suis inimicissimis 并置于句首,关系从句 quae alienarat 则修饰主语 eadem res publica,形成了紧凑的交错语序。
- 22absens mecum summo suo beneficio rediit in gratiam
主格形容词 absens 在语法上与主语 Metellus 一致,但在语境中实际指向西塞罗流亡在外、不在罗马的事实。此处在形式上保持主格一致,实质上表达了“与缺席的我(absente me)”重归于好的意涵,属于移就修辞或概括性的主格述语用法。
- 24cur eadem res publica quae me in amicos inflammare potuit inimicis placare non possit?
此处 inimicis 与前文的 in amicos(针对朋友激起怒火)形成结构上的对仗。动词 placare 的直接宾语(me)承前省略,inimicis 既可看作与格(针对仇敌而使之息怒/和解),亦可理解为夺格,但鉴于与 in amicos 的呼应,将其视为表示关涉或对象的与格最为合理自然。
- 26sed quid est quod in hac causa maxime homines admirentur et reprehendant meum consilium
quid est quod 结构后接虚拟式(admirentur, reprehendant),构成表示“究竟有何理由使……”的反问惯用句式。其中 quod 充当表示原因或范围的副词性宾格(“因何故”)。
