← 西塞罗

论执政官行省

§16-20

行省分配策略与支持恺撒继续留任

西塞罗指出,唯有将叙利亚和马其顿指定为执政官行省方能免遭保民官否决并撤换皮索与加比尼乌斯,同时援引罗马先例主张为了国家的整体利益必须放下个人恩怨,因而不应急于撤换正在高卢完成平定大业的恺撒。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§16

​sed fruatur sane hoc solacio atque hanc insignem ignominiam (quoniam uni praeter se inusta est), putet esse leviorem, dum modo, cuius exemplo se consolatur, eius exitum exspectet, praesertim cum in Albucio nec Pisonis libidines nec audacia Gabini fuerit ac tamen hac una plaga conciderit, ignominia senatus.

不过,就让他尽情享受这安慰吧,并让他认为这桩显著的耻辱(既然除他之外仅有一人曾遭此烙印)是较轻的吧——只要他甘愿等待那被他当作自我宽慰榜样之人的结局;尤其是因为阿尔布基乌斯既没有皮索的纵欲,也没有加比尼乌斯的狂妄,却依然在这单单一击下,即元老院的贬斥中轰然倒台。

§17

​atqui duas Gallias qui decernit consulibus duobus, hos retinet ambo; qui autem alteram Galliam et aut Syriam aut Macedoniam, tamen alterum retinet et in utriusque pari scelere disparem condicionem facit. faciam, inquit, illas praetorias, ut Pisoni et Gabinio succedatur statim. si hic sinat!1 tum enim tribunus intercedere poterit, nunc non potest. itaque ego idem, qui nunc consulibus iis qui designati erunt Syriam Macedoniamque decerno, decernam easdem praetorias, ut et praetores annuas provincias habeant et eos quam primum videamus quos animo aequo videre non possumus. sed, mihi credite, numquam succedetur illis, nisi cum ea lege referetur qua intercedi de provinciis non licebit.2 itaque hoc tempore amisso annus est integer vobis exspectandus; quo interiecto civium calamitas, sociorum aerumna, sceleratissimorum hominum impunitas propagatur.

然而,凡是将两个高卢行省指派给两位执政官的人,都将这两人双双留任;而凡是指派一个高卢行省以及叙利亚或马其顿之一的人,终究仍留任了其中一人,并在两人同等的罪行中造成了不平等的处置。 “我将把”,他说,“那些行省定为裁判官管辖行省,以便立刻撤换皮索和加比尼乌斯。” 只要眼前这位允许的话!因为到那时保民官便能行使否决权,而现在则不能。因此,如今主张将叙利亚和马其顿指派给将要当选之执政官的我本人,届时也将主张将同样的行省划为裁判官管辖,以便裁判官们拥有一年任期的行省,并且让我们尽早见到那些我们无法以平心静气相视之人。但是,请相信我,除非依据那部不允许对行省分配行使否决权的法律提出议案,否则绝不可能派人撤换他们。因此,一旦错失此时机,你们就必须等待整整一年;而在这间隔的一年里,公民的浩劫、同盟者的苦难以及极恶之徒的有恃无恐都将被延长。

§18

​quod si essent illi optimi viri, tamen ego mea sententia C. Caesari succedendum nondum putarem. qua de re dicam, patres conscripti, quae sentio, atque illam interpellationem mei familiarissimi, qua paulo ante interrupta est oratio mea, non pertimescam. negat me vir optimus inimiciorem Gabinio debere esse quam Caesari: omnem illam tempestatem cui cesserim Caesare impulsore atque adiutore esse excitatam. cui si primum sic respondeam, me communis utilitatis habere rationem, non doloris mei, possimne probare, cum id me facere dicam quod exemplo fortissimorum et clarissimorum civium facere possim? an ti. Gracchus—patrem dico, cuius utinam filii ne degenerassent a gravitate patria!3—tantam laudem est adeptus, quod tribunus plebis solus ex toto illo conlegio L. Scipioni auxilio fuit, inimicissimus et ipsius et fratris eius Africani, iuravitque in contione se in gratiam non redisse, sed alienum sibi videri dignitate imperi quo duces essent hostium Scipione triumphante ducti, eodem ipsum duci qui triumphasset?4

即使那两人是最优秀的人物,依我的政见,我仍认为尚不应当派人接替盖乌斯·恺撒。议员诸君,关于此事我将直抒胸臆,且绝不惧怕我那位挚友方才打断我发言的质问。那位高尚的人说,我对加比尼乌斯的敌意不应当超过对恺撒的敌意,声称我所退让的那整场风暴全是在恺撒的唆使与协助下掀起的。对此,若我首先这样回答——我所顾及的是公共利益而非个人痛楚——难道我无法赢得赞许吗?尤其是我可以说自己所做的正是依循最英勇、最显赫公民的榜样所能做的事。难道提贝里乌斯·格拉古——我是说父亲,但愿他的儿子们未曾从父亲的厚重沉稳中堕落!——不是因为作为平民保民官而在那整个同僚团中独自援救了卢基乌斯·西庇阿而赢得了极大的赞誉吗?尽管他原本是西庇阿本人及其兄长阿非利加努斯最刻骨的政敌,却在公民大会上起誓表明自己并未重修旧好,而是认为,让那位曾举行凯旋式的人被押解到西庇阿举行凯旋式时敌军将领们被押解的同一去处,有悖于帝国的威严。

§19

​quis plenior inimicorum fuit C. Mario? L. Crassus, M. Scaurus alieni, inimici omnes Metelli: at ii non modo illum inimicum ex Gallia sententiis suis non detrahebant, sed ei propter rationem Gallici belli provinciam extra ordinem decernebant. bellum in Gallia maximum gestum est; domitae sunt a Caesare maximae nationes, sed nondum legibus, nondum iure certo, nondum satis firma pace devinctae. bellum adfectum videmus et, vere ut dicam, paene confectum, sed ita ut, si idem extrema persequitur qui inchoavit, iam omnia perfecta videamus, si succeditur, periculum sit ne instauratas maximi belli reliquias ac renovatas audiamus. ergo ego senator—inimicus, si ita vultis, homini—amicus esse, sicut semper fui, rei publicae debeo.

又有谁比盖乌斯·马略树敌更多?卢基乌斯·克拉苏、马尔库斯·斯考鲁斯与他素来疏远,所有的梅特路斯家族成员皆是其死敌:然而他们不仅未曾以自己的表决将那个政敌从高卢撤出,反而因高卢战事的考量打破常规将行省指派给他。在高卢已打响了一场极其重大的战争;极其强大的部族已被恺撒征服,但尚未被法律所束缚,尚未建立确定的法治,亦未被足够稳固的和平所维系。我们看到战争已近收尾,实话实说,几近告成,但其情形是:若由开创者同一人贯彻到底,我们立刻便能看到功德圆满;但若派人接替,则恐怕我们将听闻这场大战的余烬死灰复燃。因此,我作为一名元老院议员——若你们愿意,虽视此人如仇敌——却应当如我一贯所做的那样,成为国家的友人。

§20

​quid? si ipsas inimicitias depono rei publicae causa, quis me tandem iure reprehendet? praesertim cum ego omnium meorum consiliorum atque factorum exempla semper ex summorum hominum factis mihi censuerim petenda. an vero M. ille Lepidus, qui bis consul et pontifex maximus fuit, non solum memoriae testimonio, sed etiam annalium litteris et summi poetae voce laudatus est quod cum M. Fulvio conlega, quo die censor est factus, homine inimicissimo, in campo statim rediit in gratiam, ut commune officium censurae communi animo ac voluntate defenderent?

怎么?如果我为了国家而放下私仇本身,究竟有谁能合乎法理地指责我呢?尤其是因为我始终认为,我自身一切决断与行动的典范都应当从最杰出人物的作为中汲取。抑或那位曾两度担任执政官及大祭司的著名人物马尔库斯·雷必达,不正是不仅有记忆的见证,更有编年史的记录和最伟大诗人的歌咏予以赞颂吗?只因他在当选监察官之日,便在战神广场与他的同僚、其最深仇大恨之人马尔库斯·富尔维乌斯立即重归于好,以便以共同的心意与意愿维护监察官这一共同职责。

语法注4 条
  1. 17si hic sinat!

    感叹性质的条件句前件(现在时连接法),其后件被省略(顿跌法),含义为“要是眼前这位准许才行!”。指示代词 hic 直指在场的某位保民官;紧随其后的句子(tum enim tribunus intercedere poterit)进一步阐明,依照塞姆普罗尼亚法,执政官行省的分配不可被否决,但若改为裁判官行省,保民官届时即可行使否决权。

  2. 17qua intercedi de provinciis non licebit

    由非人称被动态 intercedi(被行使否决权)及介词短语 de provinciis 构成的从句。先行词 ea lege 指公元前123年盖乌斯·格拉古制定的《执政官行省塞姆普罗尼亚法》(Lex Sempronia de provinciis consularibus),该法明确规定在执政官选举前由元老院决定的执政官行省指派不得遭到保民官否决。

  3. 18cuius utinam filii ne degenerassent a gravitate patria!

    由 utinam 搭配过去完成时连接法(degenerassent)构成的表示过去不可实现的愿望句(“但愿他的儿子们未曾从父亲的厚重沉稳中堕落!”)。此句作为插入成分,在赞誉老格拉古的同时,反映了元老院阶层对后来作为平民保民官掀起激烈改革的格拉古兄弟二人的批判态度。

  4. 18quo duces essent hostium Scipione triumphante ducti, eodem ipsum duci qui triumphasset

    由关系副词 quo(……之处)与相关副词 eodem(到那同一处)构成的呼应结构。宾格不定式短语 ipsum duci(举行凯旋式者本人被押解)充当非人称短语 alienum [esse] videri 的逻辑主语。通过将敌军将领在凯旋式中所被押解至的牢狱(Carcer)与凯旋将领本人险些被押往的去处加以对置,突显了有损罗马帝国尊严的荒谬与不公。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.humanitext-lat2:16-20