← 西塞罗

为凯里乌斯辩护

§61-64

塞尼亚浴场交接毒药情节的荒谬与目击者

西塞罗指出了控方关于在塞尼亚浴场交接毒药这一情节的荒谬之处,尖锐讽刺了所谓目击者的可疑举动以及整个故事的自相矛盾。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§61

​sed tamen venenum unde fuerit, quem ad modum paratum sit non dicitur. datum esse aiunt huic Publio Licinio, pudenti adulescenti et bono, Caeli familiari; constitutum esse cum servis ut venirent ad balneas Senias; eodem Licinium esse venturum atque eis veneni pyxidem traditurum. hic primum illud requiro, quid attinuerit ferri in eum locum constitutum, cur illi servi non ad Caelium domum venerint. si manebat tanta illa consuetudo Caeli, tanta familiaritas cum Clodia, quid suspicionis esset si apud Caelium mulieris servus visus esset? sin autem iam suberat simultas, exstincta erat consuetudo, discidium exstiterat, hinc illae lacrimae1 nimirum et haec causa est omnium horum scelerum atque criminum.

然而,毒药究竟从何而来,又是如何调配的,至今仍未说明。他们声称,毒药交给了这位普布利乌斯·利基尼乌斯,一个谦逊而善良的青年,凯利乌斯的密友;并与奴隶们约定好,让他们前往塞尼亚浴场;利基尼乌斯也去往该处,将装有毒药的盒匣交给他们。在此我首先要问:把毒药带到那个预先约定的地点究竟有何必要,那些奴隶为什么不去凯利乌斯的家中?如果凯利乌斯与克劳狄娅之间那种极度的亲交、那般深厚的熟悉依然存在,那么即便那女人的奴隶出现在凯利乌斯家中,又会引起何种怀疑呢?但如果相反,嫌隙已经潜生,交情早已断绝,决裂已经发生,那么那眼泪无疑正由此而来,而这也正是这所有罪恶与指控的根源所在。

§62

'immo' inquit 'cum servi ad dominam rem totam et maleficium Caeli detulissent, mulier ingeniosa praecepit his ut omnia Caelio pollicerentur; sed ut venenum, cum a Licinio traderetur, manifesto comprehendi posset, constitui locum iussit balneas Senias, ut eo mitteret amicos qui delitiscerent, deinde repente, cum venisset Licinius venenumque traderet, prosilirent hominemque comprenderent.' quae quidem omnia, iudices, perfacilem rationem habent reprendendi. cur enim potissimum balneas publicas constituerat? in quibus non invenio quae latebra togatis hominibus esse posset. nam si essent in vestibulo balnearum, non laterent; sin se in intimum conicere vellent, nec satis commode calceati et vestiti id facere possent et fortasse non reciperentur, nisi forte mulier potens quadrantaria illa permutatione familiaris facta erat balneatori.

‘不,’控方说,‘当奴隶们把整件事以及凯利乌斯的罪行报告给女主人时,那个精明的女人指示他们向凯利乌斯承诺一切;但为了能在利基尼乌斯交付毒药时当场人赃俱获,她下令将地点定在塞尼亚浴场,以便派遣朋友们前往该处藏匿,随后当利基尼乌斯到来并递交毒药时,猛扑出来捉拿此人。’审判官们,所有这些说法都是极其容易驳斥的。因为她究竟为何偏偏挑选了公共浴场呢?在浴场里,我根本找不出穿托加长袍的人能有什么藏身之处。因为他们如果待在浴场的前厅,就藏不住身;如果想钻进最里面的内室,他们穿着鞋子、穿戴齐整,既极不方便做到这一点,而且恐怕也不会被允许进入,除非那个有势力的女人碰巧通过那著名的一枚铜钱的交易而与浴室老板混得极为熟络。

§63

​atque equidem vehementer exspectabam quinam isti viri boni testes huius manifesto deprehensi veneni dicerentur; nulli enim sunt adhuc nominati. sed non dubito quin sint pergraves, qui primum sint talis feminae familiares, deinde eam provinciam susceperint ut in balneas contruderentur, quod illa nisi a viris honestissimis ac plenissimis dignitatis, quam velit sit potens,2 numquam impetravisset. sed quid ego de dignitate istorum testium loquor? virtutem eorum diligentiamque cognoscite. 'in balneis delituerunt.' Testis egregios!3 'dein temere prosiluerunt.' homines temperantis! sic enim fingitis, cum Licinius venisset, pyxidem teneret in manu, conaretur tradere, nondum tradidisset, tum repente evolasse istos praeclaros testis sine nomine; Licinium autem, cum iam manum ad tradendam pyxidem porrexisset, retraxisse atque ex illo repentino hominum impetu se in fugam coniecisse. O magnam vim veritatis, quae contra hominum ingenia, calliditatem, sollertiam contraque fictas omnium insidias facile se per se ipsa defendat!

事实上,我一直在焦急地等待着,看他们究竟会把哪些‘善人’指为这起当场缴获毒药的目击证人;因为至今尚无一人被指名。但我毫不怀疑他们是极其有分量的人物,首先他们竟是这样一位妇人的密友,其次竟承担了挤进浴室这等差事——这样的人情,无论她自视有多大权势,若非出自最高尚、最有威望的人士,是决不可能讨得的。但我何必谈论那些证人的威望呢?请听听他们的美德与尽责吧!‘他们潜藏在浴场里。’多么卓越的证人!‘然后他们轻率地猛扑出来。’多么克制自持的人!因为你们正是这样捏造的:当利基尼乌斯走来,手里拿着小盒,正试图递交,尚未递交出去时,那些没有姓名的显赫证人突然飞奔而出;而利基尼乌斯虽然已经伸出手准备递出盒子,却又缩了回去,并在众人突如其来的猛扑之下落荒而逃。啊,真理的力量何其伟大,面对人类的巧智、狡黠、机谋,面对所有人捏造的阴谋,它凭借自身就能轻易卫护自己!

§64

​velut haec tota fabella veteris et plurimarum fabularum poetriae quam est sine argumento, quam nullum invenire exitum potest! quid enim? isti tot viri — nam necesse est fuisse non paucos ut et comprehendi Licinius facile posset et res multorum oculis esset testatior — cur Licinium de manibus amiserunt? qui minus4 enim Licinius comprehendi potuit cum se retraxit ne pyxidem traderet, quam si tradidisset? erant enim illi positi ut comprehenderent Licinium, ut manifesto Licinius teneretur aut cum retineret venenum aut cum tradidisset. hoc fuit totum consilium mulieris, haec istorum provincia qui rogati sunt; quos quidem tu quam ob rem temere prosiluisse dicas atque ante tempus non reperio. fuerant ad hoc rogati, fuerant ad hanc rem conlocati, ut venenum, ut insidiae, facinus denique ipsum ut manifesto comprenderetur.

例如,这整出出自创作了众多戏剧的老练女诗人之手的小戏曲,是多么缺乏情节,又是多么无法找到收场!这是为何呢?那么多男人们——因为为了既能轻易制伏利基尼乌斯,又能让事情被更多人的眼睛所证实,人数必定不少——为何让利基尼乌斯从他们手中溜走了呢?难道当利基尼乌斯往后退缩以免交出小盒时,比起他已经交出了盒子的情况,拘捕他会有任何困难吗?因为他们被安插在那里正是为了抓捕利基尼乌斯,以便无论在他仍握着毒药还是交出之后,都能将他当场捉拿。这便是那女人的全部计划,这便是那些应邀而来的人的职责;而你究竟为何说他们轻率地在不成熟的时机过早扑出,我实在找不出理由。他们被请来正是为了这个目的,被安插在此处正是为了这件事:为了让毒药、让阴谋、归根结底让罪行本身被人赃俱获。

语法注4 条
  1. 61hinc illae lacrimae

    源自泰伦提乌斯《安德罗斯岛女子》(第126行)的成语(字面意为‘眼泪由此而来’)。此处省略了动词(如 veniunt 或 sunt),作为一个名词短语充当谓语成分,并与后面的‘et haec causa est...’构成并列,指出克劳狄娅个人的私怨才是这一连串指控的真正根源。

  2. 63quam velit sit potens

    一种让步性惯用句式,由副词 quam 接虚拟式 velit 构成,整体起到类似 quamvis 的副词性修饰作用,意为‘无论她多么希望’或‘无论多么’。随后的 sit 是让步虚拟式,‘quam velit’修饰表语形容词 potens。

  3. 63Testis egregios!

    感叹宾格(accusative of exclamation)。词尾 -is 是第三变格名词复数宾格的古旧拼写(相当于 -ēs);后文‘homines temperantis!’中的 temperantis 同样也是复数宾格形容词形式。此处以强烈的反讽语气嘲弄那些所谓证人的拙劣表现。

  4. 64qui minus

    由疑问代词夺格 qui(古风副词用法,意为‘何以/为何’)与比较级副词 minus 结合而成的疑问短语(‘何以更少/为何更难’)。它与后文表示比较的 quam 从句(‘quam si tradidisset’)相呼应,引出一个反问句:‘当利基尼乌斯往后退缩时,比起他交出盒子的情况,为何拘捕他会更为困难呢?’

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi024.humanitext-lat2:61-64