← 西塞罗

为凯里乌斯辩护

§56-60

投毒指控的不合理性与梅泰鲁斯的暴卒

西塞罗转向针对克洛迪娅的投毒未遂指控,论证了作案动机的缺失以及将阴谋托付给其放荡奴隶的不合理性。随后他深情回忆了克洛迪娅之夫梅泰鲁斯·凯莱尔的暴卒,以此反指谈论毒药药效迅速的克洛迪娅本身难逃嫌疑。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§56

​reliquum est igitur crimen de veneno; cuius ego nec principium invenire neque evolvere exitum possum. quae fuit enim causa quam ob rem isti mulieri venenum dare vellet Caelius? ne aurum redderet? num petivit? ne crimen haereret? num quis obiecit? num quis denique fecisset mentionem, si hic nullius nomen detulisset? quin etiam Lucium Herennium dicere audistis verbo se molestum non futurum fuisse Caelio, nisi iterum eadem de re suo familiari absoluto nomen hic detulisset.1 credibile est igitur tantum facinus nullam ob causam esse commissum? et vos non videtis fingi sceleris maximi crimen ut alterius sceleris suscipiendi fuisse causa videatur?

因此,所剩下的便是关于投毒的指控;对于这桩指控,我既找不到开端,也无法理清其结局。凯利乌斯究竟有什么理由想要给那个女人下毒呢?是为了不归还黄金吗?她催要过了吗?是为了不让罪名缠身吗?有人提出过指责吗?说到底,如果此人未曾控告过任何人的话,又会有谁提起过此事呢?甚至你们还听到了卢基乌斯·赫伦尼乌斯说过,若非此人在〔赫伦尼乌斯〕自己的密友被宣告无罪之后又就同一事情再次提出控告,他本不会对凯利乌斯多说半句刁难的话。那么,能够令人相信如此重大的罪行竟是毫无缘由地犯下的吗?难道你们看不出,虚构这一滔天大罪的指控,正是为了让它显得像是承担另一项罪行的动机吗?

§57

​cui denique commisit, quo adiutore usus est, quo socio, quo conscio, cui tantum facinus, cui se, cui salutem suam credidit? servisne mulieris? sic enim est obiectum. et erat tam demens is cui vos ingenium certe tribuitis, etiam si cetera inimica oratione detrahitis, ut omnis suas fortunas alienis servis committeret? at quibus servis? — refert enim magno opere id ipsum — eisne quos intellegebat non communi condicione servitutis uti sed licentius liberius familiariusque cum domina vivere? quis enim hoc non videt, iudices, aut quis ignorat, in eius modi domo in qua mater familias meretricio more vivat, in qua nihil geratur quod foras proferendum sit, in qua inusitatae libidines, luxuries, omnia denique inaudita vitia ac flagitia versentur, hic servos non esse servos, quibus omnia committantur, per quos gerantur, qui versentur isdem in voluptatibus, quibus occulta credantur, ad quos aliquantum etiam ex cotidianis sumptibus ac luxurie redundet? id igitur Caelius non videbat?

归根结底,他把事情托付给了谁?他利用了谁作助手,谁作同谋,谁作共犯?他把如此罪行、把自己、把自己的身家性命托付给了谁?托付给那女人的奴隶们吗?因为指控正是这样声称的。而此人——即使你们在充满敌意的演说中贬损他的其余品质,却绝不会否认其才华——难道竟愚蠢到把自己的全部身家托付给属于他人的奴隶吗?但那是怎样的奴隶呢?——因为这一点本身就至关重要——难道是托付给那些他深知并未处在寻常奴役状态下、反而是更为放肆、更为自由、更为亲昵地与女主人生活在一起的人吗?审判官们,谁看不出这一点,或者谁会不知道,在那样一种家庭中,女主人的生活如同娼妓,其中所做的一切都不可张扬于外,其中充斥着异乎寻常的淫欲、奢靡,总之是一切前所未闻的恶习与丑行,在这里奴隶们根本不是奴隶,他们被委以一切,事事通过他们进行,他们沉溺于同样的纵乐之中,秘密向他们倾诉,日常的开销与奢靡中甚至有相当一部分流向他们?难道凯利乌斯会看不到这一点吗?

§58

​si enim tam familiaris erat mulieris quam vos voltis, istos quoque servos familiaris dominae esse sciebat. sin ei tanta consuetudo quanta a vobis inducitur non erat, quae cum servis eius potuit familiaritas esse tanta? ipsius autem veneni quae ratio fingitur? ubi quaesitum est, quem ad modum paratum, quo pacto, cui, quo in loco traditum? habuisse aiunt domi vimque eius esse expertum in servo quodam ad eam rem ipsam parato; cuius perceleri interitu esse ab hoc comprobatum venenum.

因为如果他真如你们所希望的那样与那女人亲密无间,他也必然知道那些奴隶与女主人极为亲昵。但如果他与她并没有你们所编造的那般深厚交往,他又怎能与她的奴隶有如此之深的亲交呢?此外,关于毒药本身又捏造了怎样的说法?是在何处购得的,如何调配的,以何种方式、交给了谁、在什么地点交付的?他们声称他藏于家中,并在专门为这一目的弄来的某个奴隶身上检验了其毒效;而由于那奴隶极快地暴毙,这毒药便由此人证实了药力。

§59

​pro di immortales! cur interdum in hominum sceleribus maximis aut conivetis aut praesentis fraudis poenas in diem reservatis?2 vidi enim, vidi et illum hausi dolorem vel acerbissimum in vita, cum Quintus Metellus abstraheretur e sinu gremioque patriae, cumque ille vir qui se natum huic imperio putavit tertio die post quam in curia, quam in rostris, quam in re publica floruisset, integerrima aetate, optimo habitu, maximis viribus eriperetur indignissime bonis omnibus atque universae civitati. quo quidem tempore ille moriens, cum iam ceteris ex partibus oppressa mens esset, extremum sensum ad memoriam rei publicae reservabat, cum me intuens flentem significabat interruptis ac morientibus vocibus quanta inpenderet procella mihi, quanta tempestas civitati et cum parietem saepe feriens eum qui cum Quinto Catulo fuerat ei communis crebro Catulum, saepe me, saepissime rem publicam nominabat,3 ut non tam se mori quam spoliari suo praesidio cum patriam tum etiam me doleret.

不死的神明啊!你们为何有时对人类最滔天的罪恶视而不见,或者将针对眼前罪孽的惩罚推迟到将来呢?因为我亲眼见到了,我亲眼见到并承受了我一生中最沉痛的悲伤:那是当昆图斯·梅泰鲁斯从祖国的怀抱与胸膛中被夺走之时,当那位自认为为这片帝国而生的男子,在元老院、在演说坛、在国家事务中大放光芒仅仅三天之后,正值盛年、体魄极健、精力最充沛之际,却极其不公地从所有善良者以及整个城邦中被夺走之时。正是在那个时刻,垂死的他尽管心智已在其余各方面受到压迫,却将最后的意识留给了对国家的记忆;他望着哭泣的我,用断断续续而垂死的声音向我示意有多大的风暴正在逼近我、多大的暴雨正在威胁城邦;他频频拍击着那面他与昆图斯·卡图卢斯共有的墙壁,再三呼唤着卡图卢斯,频频呼唤着我,而最频繁呼唤的则是国家,他所悲叹的与其说是他自己的死亡,不如说是祖国乃至我自己都被剥夺了他的庇护。

§60

​quem quidem virum si nulla vis repentini sceleris sustulisset, quonam modo ille furenti fratri suo consularis restitisset qui consul incipientem furere atque tonantem sua se manu interfecturum audiente senatu dixerit?4 ex hac igitur domo progressa ista mulier de veneni celeritate dicere audebit? nonne ipsam domum metuet ne quam vocem eiciat, non parietes conscios, non noctem illam funestam ac luctuosam perhorrescet? sed revertor ad crimen; etenim haec facta illius clarissimi ac fortissimi viri mentio et vocem meam fletu debilitavit et mentem dolore impedivit.

如果突发恶行的暴力未曾夺走这位男子,那么作为执政官卸任者,他本会如何抵抗那发疯的兄弟呢?——当他还是执政官时,在对方开始发狂并如雷霆般咆哮之际,他便曾在元老院听闻之下宣布要亲手将其诛杀。那么,从这个宅邸中走出来的那个女人,竟敢谈论毒药发作的迅速吗?难道她不害怕那宅邸本身会发出某种声音,不害怕那知情的墙壁,不害怕那个致命而令人悲痛的夜晚而胆战心惊吗?但我还是回到这项指控上来吧;因为方才对那位最显赫、最勇敢之士的提及,不仅因泪水使我的声音变得微弱,也因悲痛阻塞了我的思绪。

语法注4 条
  1. 56verbo se molestum non futurum fuisse Caelio, nisi iterum eadem de re suo familiari absoluto nomen hic detulisset

    这是间接引语中的过去与事实相反的条件句。在直接引语中,主句本为虚拟式过去完成时(“verbo molestus non fuissem Caelio”),转入间接引语后转换为表示过去未实现的“将来分词 + fuisse”结构(“se molestum non futurum fuisse”)。条件从句“nisi ... detulisset”则保持虚拟式过去完成时不变。

  2. 59in diem reservatis

    介词短语“in diem”意为“留至日后、推迟到将来”。此处它与前面的“praesentis fraudis poenas”(针对眼前罪行的惩罚)形成鲜明对照,用于修辞性地感叹诸神为何不立即惩治罪恶,而是把惩罚延缓到以后的日子。

  3. 59cum parietem saepe feriens eum qui cum Quinto Catulo fuerat ei communis crebro Catulum, saepe me, saepissime rem publicam nominabat

    此处包含语序倒置(hyperbaton)。指示代词“eum”(修饰先行词“parietem”)被置于分词短语“parietem saepe feriens”之后,并引出关系从句“qui cum Quinto Catulo fuerat ei communis”。其基本语法框架为:“cum [eum parietem], qui cum Quinto Catulo fuerat ei communis, saepe feriens ... nominabat”(当他频频拍击那面与昆图斯·卡图卢斯共有的墙壁……呼唤着……)。“communis”指两座相邻宅邸之间的共用隔墙。

  4. 60furenti fratri suo consularis restitisset qui consul incipientem furere atque tonantem sua se manu interfecturum audiente senatu dixerit

    “furenti fratri suo”(指克洛迪娅的兄弟普布利乌斯·克洛狄乌斯·普尔凯尔,对梅泰鲁斯·凯莱尔而言兼具表兄弟与内弟的身份)作“restitisset”的与格宾语。该句是过去与事实相反条件句的归结句(“si nulla vis ... sustulisset ... quonam modo ... restitisset”),其中“consularis”(作为资深执政官/执政官卸任者)与关系从句中的“consul”(当年在任执政官时)构成了精妙的对照。关系代词“qui”指代“ille”,引出表示特征或原因的虚拟式完成时“dixerit”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi024.humanitext-lat2:56-60