- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. I. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi024.humanitext-lat2:65-69
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗将浴室伏击的荒诞情节比作缺乏合理结局的滑稽闹剧,彻底驳斥了控方的指控;他嘲讽即将出庭的证人,并揭露了突然释放奴隶与针对克劳狄娅的污秽谣言背后的虚妄。
potueruntne magis tempore prosilire quam cum Licinius venisset, cum in manu teneret veneni pyxidem? quae cum iam erat tradita servis, si evasissent subito ex balneis mulieris amici Liciniumque comprehendissent, imploraret hominum fidem atque a se illam pyxidem traditam pernegaret.1 quem quo modo illi reprehenderent? vidisse se dicerent? primum ad se vocarent maximi facinoris crimen; deinde id se vidisse dicerent quod quo loco conlocati fuerant non potuissent videre. tempore igitur ipso se ostenderunt, cum Licinius venisset, pyxidem expediret, manum porrigeret, venenum traderet. mimi ergo iam exitus, non fabulae; in quo cum clausula non invenitur, fugit aliquis e manibus, dein scabilla concrepant, aulaeum tollitur.2
当利基尼乌斯已经到达、手中握着毒药盒匣时,难道他们还能在更合适的时间猛扑出来吗?如果当盒子已经交给奴隶之后,那女人的朋友们才突然从浴场中冲出并扣押利基尼乌斯,他就会求告大众的庇护,并坚决否认那个盒子是由他交出的。他们又将如何反驳他呢?难道他们会说自己亲眼看见了?首先,他们会把极重之罪的嫌疑引向自己;其次,他们不得不声称自己看到了从他们所处的位置根本不可能看到的事情。因此,他们正是在最精准的时机现身的——恰在利基尼乌斯走来、取出盒子、伸出手、递交毒药的那一刻。于是,这便是一出闹剧而非正剧的结局;在闹剧中,当找不到收场之法时,便有人从手中溜走,随即拍板鸣响,大幕拉起。
quaero enim cur Licinium titubantem, haesitantem, cedentem, fugere conantem mulieraria manus ista de manibus emiserit, cur non comprenderint, cur non ipsius confessione, multorum oculis, facinoris denique voce tanti sceleris crimen expresserint. an timebant ne tot unum, valentes imbecillum, alacres perterritum superare non possent? nullum argumentum in re, nulla suspicio in causa, nullus exitus criminis reperietur. itaque haec causa ab argumentis, a coniectura, ab eis signis quibus veritas inlustrari solet ad testis tota traducta est. quos quidem ego, iudices, testis non modo sine ullo timore sed etiam cum aliqua spe delectationis exspecto.
因为我倒要问问,当利基尼乌斯步履踉跄、犹豫不决、步步后退、企图逃跑时,那帮女人的爪牙为何让他从手中溜走?为何不逮捕他?为何不通过他本人的招认、通过众人的目光、最终通过罪行本身的发声来证实如此滔天罪行的指控?抑或是他们害怕这许多人无法制服单单一人,强壮者无法制服羸弱者,精力充沛者无法制服惊恐万状者吗? 案情中找不到任何论据,案由中没有任何嫌疑,指控没有任何确凿结果。因此,这整桩案件已经从论据、从推论、从那些通常用以昭示真理的迹象,完全转移到了证人身上。审判官们,对于这些证人,我不仅毫无畏惧,甚至还带着某种期待娱乐的心情等待着他们。
praegestit animus iam videre, primum lautos iuvenes mulieris beatae ac nobilis familiaris, deinde fortis viros ab imperatrice in insidiis atque in praesidio balnearum conlocatos. ex quibus requiram quem ad modum latuerint aut ubi, alveusne ille an equus Troianus fuerit qui tot invictos viros muliebre bellum gerentis tulerit ac texerit. illud vero respondere cogam, cur tot viri ac tales hunc et unum et tam imbecillum quem videtis non aut stantem comprehenderint aut fugientem consecuti sint; qui se numquam profecto, si in istum locum processerint, explicabunt. quam volent in conviviis faceti, dicaces, non numquam etiam ad vinum diserti sint,3 alia fori vis est, alia triclini, alia subselliorum ratio, alia lectorum; non idem iudicum comissatorumque conspectus; lux denique longe alia est solis, alia lychnorum. quam ob rem excutiemus omnis istorum delicias, omnis ineptias, si prodierint. sed me audiant, navent aliam operam, aliam ineant gratiam, in aliis se rebus ostentent, vigeant apud istam mulierem venustate, dominentur sumptibus, haereant, iaceant, deserviant; capiti vero innocentis fortunisque parcant.
我的心此刻迫不及待地想见识一下:首先是那位富有而高贵的妇人的优雅年轻亲信们,其次是被那位女统帅安插在浴场的埋伏与岗哨中的勇士们。我将向他们质问,他们究竟是如何藏匿、藏匿于何处的;运载并遮蔽了如此众多投身于女人战争的无敌勇士的,究竟是那个浴盆,还是特洛伊木马。我确实要迫使他们回答:为何如此众多且如此了得的人物,面对你们所见到的这单单一人、如此羸弱之人,竟既没有在他站立时予以制伏,也没有在他逃跑时将其追获?那些人一旦走上证人席,必定无论如何也无法自圆其说。无论他们在宴席上多么风趣俏皮、言辞机敏,有时借着酒意多么口若悬河,广场的力量是一回事,餐厅的力量是另一回事;审判席的规矩是一回事,卧榻的规矩是另一回事;审判官的目光与狂欢者的目光绝不相同;归根结底,太阳的光芒与油灯的光芒天差地别。因此,如果他们胆敢出庭,我们将彻底抖落那些人的所有矫饰与荒唐。但愿他们听听我的劝告:去效别样的劳,去讨别样的好,在别的事情上自我显耀吧;靠着风韵在那女人面前得势,靠着挥霍独揽大权,依附她,与她共卧,为她效奴仆之劳吧;但请放过一个无辜之人的性命与前程。
at sunt servi illi de cognatorum sententia, nobilissimorum et clarissimorum hominum, manu missi. tandem aliquid invenimus quod ista mulier de suorum propinquorum, fortissimorum virorum, sententia atque auctoritate fecisse dicatur. sed scire cupio quid habeat argumenti ista manumissio; in qua aut crimen est Caelio quaesitum aut quaestio sublata4 aut multarum rerum consciis servis cum causa praemium persolutum. 'at propinquis' inquit 'placuit.' cur non placeret, cum rem tute ad eos non ab aliis tibi adlatam sed a te ipsa compertam deferre diceres?
然而控方说:‘那些奴隶是遵照亲属们的意见释放的,他们可都是最高贵、最显赫的人士。’终于,我们找到了一件据称是那个女人遵照其最为英勇的亲属们的意见和权威所做的事。但我极想知道,那次释放奴隶究竟包含着何种论据;在其中,要么是为构陷凯利乌斯而罗织罪名,要么是借此免除了严刑拷讯,要么是向知悉诸多隐情的奴隶名正言顺地支付了酬劳。‘可是亲属们赞同了,’对方说。他们怎能不赞同呢?既然你自己向他们报告这件事时,声称这不是别人向你告发的,而是你自己亲自查明的!
hic etiam miramur, si illam commenticiam pyxidem obscenissima sit fabula consecuta? nihil est quod in eius modi mulierem non cadere videatur. audita et percelebrata sermonibus res est. percipitis animis, iudices, iam dudum quid velim vel potius quid nolim dicere. quod etiam si est factum, certe a Caelio quidem non est factum — quid enim attinebat? — est enim ab aliquo adulescente fortasse non tam insulso quam inverecundo. sin autem est fictum, non illud quidem modestum sed tamen est non infacetum mendacium; quod profecto numquam hominum sermo atque opinio comprobasset, nisi omnia quae cum turpitudine aliqua dicerentur in istam quadrare apte viderentur.
在此,如果在那只虚构的盒匣之后又传出了极为污秽的传闻,我们难道还会感到奇怪吗?在这类女人身上,似乎没有什么丑事是不可能发生的。此事已被人们听到,并在街谈巷议中广泛流传。审判官们,你们心中早就明白我想说什么,或者更确切地说,我不想说什么了。这件事即便真的发生过,也绝非凯利乌斯所为——因为这与他何干?——它或许是某个与其说是愚蠢不如说是无耻的青年干出来的。但如果它是虚构的,那虽不是什么体面的谎言,却也算得上是一则颇为诙谐的谎言;而人们的口耳相传与舆论若非觉得凡是带有些许丑恶色彩的话语都与那个女人十分契合,是决计不会认可这种说法的。
- 65quae cum iam erat tradita servis, si evasissent subito ex balneis mulieris amici Liciniumque comprehendissent, imploraret hominum fidem atque a se illam pyxidem traditam pernegaret.
句首的关系代词 quae 作为连接代词指代前文的 pyxidem。cum 从句中使用直陈式过去完成时被动语态 erat tradita,为虚拟条件句(si evasissent... comprehendissent)设定了时间基准背景;主句动词 imploraret 与 pernegaret 使用未完成过去时虚拟式,表示与过去事实相反的假设结果。
- 65mimi ergo iam exitus, non fabulae; in quo cum clausula non invenitur, fugit aliquis e manibus, dein scabilla concrepant, aulaeum tollitur.
mimi 与 fabulae 为所有格/表语属格,省略了系动词 est(“这便是闹剧而非正剧的结局”)。句中 aulaeum tollitur(大幕升起)反映了古罗马剧场的习俗:幕布在开演时降下,而在演出结束时从舞台地面向上升起以遮挡舞台。
- 67quam volent in conviviis faceti, dicaces, non numquam etiam ad vinum diserti sint
这是由副词性短语 quam volent(“无论他们如何希望”)引导的让步从句,其动词 sint 为现在时虚拟式,功能类似于 quamvis,意为“任凭他们在宴会上多么机智风趣”。
- 68aut quaestio sublata
法律术语 quaestio 指“(对奴隶施以严刑拷打的)司法审讯”。在罗马法中,奴隶可被施以酷刑取供,但一旦被释放为自由人即可免受刑讯。因此,释放奴隶实际上取消/封杀了刑讯调查(quaestio sublata)。
