← 西塞罗

为凯里乌斯辩护

§53-55

借用黄金指控的矛盾与卢克基乌斯的证言

西塞罗在揭露借用黄金图谋谋杀迪奥这一指控的自相矛盾之后,提出了受害者房东卢基乌斯·卢克基乌斯庄严宣誓的证词,以此证明凯利乌斯的清白并揭穿克洛迪娅指控的虚妄。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§53

​vidit hoc Balbus; celatam esse Clodiam dixit,1 atque ita Caelium ad illam attulisse, se ad ornatum ludorum aurum quaerere. si tam familiaris erat Clodiae quam tu esse vis cum de libidine eius tam multa dicis, dixit profecto quo vellet aurum; si tam familiaris non erat, non dedit. ita si verum tibi Caelius dixit, o immoderata mulier, sciens tu aurum ad facinus dedisti; si non est ausus dicere, non dedisti. quid ego nunc argumentis huic crimini, quae sunt innumerabilia, resistam? possum dicere mores Marci Caeli longissime a tanti sceleris atrocitate esse disiunctos; minime esse credendum homini tam ingenioso tamque prudenti non venisse in mentem rem tanti sceleris ignotis alienisque servis non esse credendam.2 possum etiam alia et ceterorum patronorum et mea consuetudine ab accusatore perquirere, ubi sit congressus cum servis Luccei Caelius, qui ei fuerit aditus; si per se, qua temeritate! si per alium, per quem? possum omnis latebras suspicionum peragrare dicendo; non causa, non locus, non facultas, non conscius, non perficiendi, non occultandi malefici spes, non ratio ulla, non vestigium maximi facinoris reperietur.

巴尔布斯看出了这一点;他说克洛迪娅一直被蒙在鼓里,凯利乌斯对她声称,他借黄金是为了布置节庆赛会。如果他真如你在大谈其情欲时所企图认定的那样与克洛迪娅亲密无间,他必定说了他想要黄金的真正用意;如果他并不那么亲密,她便没有给。因此,放纵无度的女人啊,如果凯利乌斯对你说了实话,你便是在明知实情的情况下为了罪行提供黄金;如果他不敢明说,你便没有给过。 我现在何须用数不胜数的论据来反驳这项指控呢?我可以指出,马尔库斯·凯利乌斯的品性与如此滔天罪行的凶残截然无关;绝不可相信,像他这样才智超群、明智通达的人,竟未曾想到如此重大的犯罪图谋绝不可托付给陌生而属于他人的奴隶。我还可以按照其他辩护人以及我本人的惯例向控方追问其他事:凯利乌斯是在何处与卢克基乌斯的奴隶会面的,他有着怎样的接近途径;若是他亲自前往,那是何等的鲁莽!若是通过他人,又是通过谁?我可以用演说踏遍一切嫌疑的藏身之所;动机、地点、机会、共谋者、实施或掩盖恶行的希望、任何道理、乃至这桩滔天大罪的丝毫痕迹,都绝无可能被找到。

§54

​sed haec quae sunt oratoris propria, quae mihi non propter ingenium meum sed propter hanc exercitationem usumque dicendi fructum aliquem ferre potuissent, cum a me ipso elaborata proferri viderentur, brevitatis causa relinquo omnia. habeo enim, iudices, quem vos socium vestrae religionis iurisque iurandi facile esse patiamini, Lucium Lucceium, sanctissimum hominem et gravissimum testem, qui tantum facinus in famam atque in fortunas suas neque non audisset inlatum a Marco Caelio neque neglexisset neque tulisset.3 an ille vir illa humanitate praeditus, illis studiis, illis artibus atque doctrina illius ipsius periculum quem propter haec ipsa studia diligebat, neglegere potuisset et, quod facinus in alienum hominem intentum severe acciperet, id omisisset curare in hospitem? quod per ignotos actum si comperisset doleret, id a suis servis temptatum esse neglegeret? quod in agris locisve publicis factum reprehenderet, id in urbe ac domi suae coeptum esse leniter ferret? quod in alicuius agrestis periculo non praetermitteret, id homo eruditus in insidiis doctissimi hominis dissimulandum putaret?

然而,这一切属于演说家本领,因这项操练与演说经验而非因我的天赋、在显得是由我亲自精心构思并陈述时本可为我带来某些成效的事,我为了简练起见将它们全都舍弃。审判官们,因为我拥有一位你们乐于接受作为你们敬虔心与誓言之盟友的人,卢基乌斯·卢克基乌斯,一位至为崇高的人和最具分量的证人;对于马尔库斯·凯利乌斯所发起的针对其名誉和财产的如此罪行,他绝不可能未曾听闻,也绝不可能置之不理,更不可能容忍忍受。难道这位具备那种人道精神、那些志趣、那些技艺与学识的人,竟然能够忽视因这些相同的志趣而深受他敬爱之人的危险,而在针对陌生人时都会严加追究的罪行,针对客人时竟会放弃过问吗?若由陌生人所为他获悉后便会痛心之事,由他自己的奴隶图谋时他竟会予以漠视吗?在田野或公共场所发生便会遭他谴责之事,在城中乃至在他自己的宅邸中着手进行时他竟会泰然承受吗?一个博学之人,在一位极有教养的人遭到伏击时,竟会认为应当隐瞒他在某个乡野粗人的危险中都绝不会放过的事情吗?

§55

​sed cur diutius vos, iudices, teneo? ipsius iurati religionem auctoritatemque percipite atque omnia diligenter testimoni verba cognoscite. recita. "Lucii Luccei testimonium." quid exspectatis amplius? an aliquam vocem putatis ipsam pro se causam et veritatem posse mittere? haec est innocentiae defensio, haec ipsius causae oratio, haec una vox veritatis. in crimine ipso nulla suspicio est, in re nihil est argumenti, in negotio quod actum esse dicitur nullum vestigium sermonis, loci, temporis; nemo testis, nemo conscius nominatur, totum crimen profertur ex inimica, ex infami, ex crudeli, ex facinerosa, ex libidinosa domo. domus autem illa quae temptata esse scelere isto nefario dicitur plena est integritatis, dignitatis, offici, religionis; ex qua domo recitatur vobis iure iurando devincta auctoritas, ut res minime dubitanda in contentione ponatur, utrum temeraria, procax, irata mulier finxisse crimen, an gravis sapiens moderatusque vir religiose testimonium dixisse videatur.4

但是,审判官们,我为何还要更长久地耽搁你们呢?请体会这位宣誓者本人的虔诚与权威,并悉心了解这份证词的全部词句。请宣读。 “卢基乌斯·卢克基乌斯的证词。” 你们还期待什么呢?难道你们认为案情本身与真相能够为自己发出某种声音吗?这就是无辜的辩护,这就是案情本身的陈词,这就是真理独一无二的声音。在指控本身中没有任何可疑之处,在事实中毫无根据,在据说曾发生过的交易中没有任何交谈、地点、时间的痕迹;没有证人,没有共谋者被指名;整个指控全都是从一个充满敌意、臭名昭著、残酷、罪恶、放荡的宅邸中抛出来的。然而,那个据说曾受到这桩罪恶滔天的图谋侵袭的宅邸,却充满了正直、威严、责任与敬虔;正是从这个宅邸中,向你们宣读了受誓言约束的崇高权威,以至于毫无可疑的事实被置于对照之中:究竟看来是一个轻率、狂妄、愤怒的女人捏造了指控,还是一个庄重、明智且有节制的人庄严地作出了证词。

语法注4 条
  1. 53celatam esse Clodiam dixit

    celatam esse 是动词 celo(向……隐瞒)的完成时被动不定式,Clodiam 为主格方向转化的宾格主语。celo 主动语态带双宾格(向某人隐瞒某事),被动态时被隐瞒的人作主语,因此该结构表示“克洛迪娅被蒙在鼓里”。

  2. 53minime esse credendum homini tam ingenioso tamque prudenti non venisse in mentem rem tanti sceleris ignotis alienisque servis non esse credendam

    由多层间接引语和动形容词构成的复杂嵌套结构。minime esse credendum(“绝不可相信”)由 possum dicere 统辖,其真正主语是 non venisse in mentem 引导的从句;非人称结构 venire in mentem(“浮现在……心中”)支配与格 homini tam ingenioso tamque prudenti,而其内容则是由 rem... non esse credendam 构成的宾格不定式从句(此处 credere 取“托付、委托”之义而非“相信”)。

  3. 54neque non audisset inlatum a Marco Caelio neque neglexisset neque tulisset

    由关系代词 qui 引导的关系从句内部的过去与事实相反虚拟语气(虚拟式过去完成时)。neque non 构成双重否定(弱陈法),意即“必定听闻”。此结构用来修饰先行词 Lucium Lucceium,强调若真有此等图谋,卢克基乌斯绝不可能未曾察觉、坐视不管或忍气吞声。

  4. 55ut res minime dubitanda in contentione ponatur, utrum temeraria, procax, irata mulier finxisse crimen, an gravis sapiens moderatusque vir religiose testimonium dixisse videatur

    ut 引导结果从句,res minime dubitanda(“毫无可疑之事”)作语法主语,in contentione ponatur(“被置于对照/比较之中”)为从句谓语。该对照的具体内容由 utrum... an... 引出的选择间接疑问句展开,并在 videatur 支配下并置了两个宾格不定式结构(mulier finxisse 与 vir... dixisse)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi024.humanitext-lat2:53-55