← 西塞罗

为凯里乌斯辩护

§48-52

放荡妇人形象与关于黄金及毒药的两项指控

西塞罗阐明了对青年风流之事的宽容立场,通过勾勒一个公然放荡的妇人形象使克洛迪娅陷入进退两难的境地,并进而转入关于黄金与毒药这两项核心指控的辩驳。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§48

​verum si quis est qui etiam meretriciis amoribus interdictum iuventuti putet,1 est ille quidem valde severus — negare non possum — sed abhorret non modo ab huius saeculi licentia verum etiam a maiorum consuetudine atque concessis. quando enim hoc non factitatum est, quando reprehensum, quando non permissum, quando denique fuit ut quod licet non liceret? hic ego ipsam rem definiam, mulierem nullam nominabo; tantum in medio relinquam.

然而,若有人认为青年人甚至被禁止与交际花发生情爱,那人固然极其严厉——我无法否认这一点——但不仅脱离了当今时代的放任,甚至脱离了祖先的习俗与宽容。因为何时不曾屡屡有这等事?何时曾遭指责?何时曾不被准许?究竟何时曾出现过许可之事不被许可的情况?在此我仅界定事态本身,不提及任何女子的名字;我暂且保留而不点破。

§49

​si quae non nupta mulier domum suam patefecerit omnium cupiditati palamque sese in meretricia vita conlocarit, virorum alienissimorum conviviis uti instituerit, si hoc in urbe, si in hortis, si in Baiarum illa celebritate faciat, si denique ita sese gerat non incessu solum sed ornatu atque comitatu, non flagrantia oculorum, non libertate sermonum, sed etiam complexu, osculatione, actis, navigatione, conviviis, ut non solum meretrix sed etiam proterva meretrix procaxque videatur: cum hac si qui adulescens forte fuerit, utrum hic tibi, Luci Herenni, adulter an amator, expugnare pudicitiam an explere libidinem voluisse videatur?

假若有一位未婚女子,向所有人的欲念敞开自己的家门,公开投身于交际花的生活,习惯于参加完全陌生男子的宴席;假若她在城中、在花园里、在那喧闹的拜埃皆是如此行事;假若她不仅通过步态,而且通过服饰与随从,不仅通过眼神的放荡,不仅通过言辞的无忌,甚至通过拥抱、亲吻、海滩漫游、乘舟泛游与宴乐,以至于使自己显得不仅是一个交际花,而且是一个肆无忌惮、轻浮放荡的交际花:倘若有某个青年碰巧与此女子在一起,卢基乌斯·埃伦尼乌斯,在你看来,他是通奸者还是情人?他是企图摧折贞操,还是想要发泄情欲?

§50

​obliviscor iam iniurias tuas, Clodia, depono memoriam doloris mei; quae abs te crudeliter in meos me absente facta sunt neglego; ne sint haec in te dicta quae dixi.2 sed ex te ipsa requiro, quoniam et crimen accusatores abs te et testem eius criminis te ipsam dicunt se habere. si quae mulier sit eius modi qualem ego paulo ante descripsi, tui dissimilis, vita institutoque meretricio, cum hac aliquid adulescentem hominem habuisse rationis num tibi perturpe aut perflagitiosum esse videatur? ea si tu non es, sicut ego malo, quid est quod obiciant Caelio? sin eam te volunt esse, quid est cur nos crimen hoc, si tu contemnis, pertimescamus? qua re nobis da viam rationemque defensionis. aut enim pudor tuus defendet nihil a Marco Caelio petulantius esse factum, aut impudentia et huic et ceteris magnam ad se defendendum facultatem dabit.

克洛迪娅,我现在忘却你的伤害,抛下我心中的痛苦回忆;你在我不在时对我家人所施加的残酷行径,我都视若无睹;就当我说过的这些话并不是针对你的。但我亲自质问你,因为控方声称他们从你那里获得了指控,并以你本人作为该指控的证人。假若有某个女子具有我刚才所描述的那种品性,与你不同,过着交际花般的生活与作风,那么一个年轻男子与她有所瓜葛,在你看来难道是极度可耻或极其荒淫的吗?若你不是那样的女人——这正是我所希望的——他们又凭什么来指责凯利乌斯呢?但若他们认定你就是那样的女人,既然你对此嗤之以鼻,我们又为何要畏惧这项指控呢?因此,请给我们提供辩护的途径与方法。因为要么是你的羞耻心将证明马尔库斯·凯利乌斯毫无轻浮逾矩之举,要么是你的无耻将为他及其他人提供极大的自卫良机。

§51

​sed quoniam emersisse iam e vadis et scopulos praetervecta videtur esse oratio mea, perfacilis mihi reliquus cursus ostenditur. duo sunt enim crimina una in muliere summorum facinorum, auri quod sumptum a Clodia dicitur, et veneni quod eiusdem Clodiae necandae causa parasse Caelium criminantur. aurum sumpsit, ut dicitis, quod L. Luccei servis daret,3 per quos Alexandrinus Dio qui tum apud Lucceium habitabat necaretur. Magnum crimen vel in legatis insidiandis vel in servis ad hospitem domini necandum sollicitandis, plenum sceleris consilium, plenum audaciae!

然而,既然我的演说似乎已经脱离了浅滩、驶过了暗礁,接下来的航程对我而言显得极为坦途。因为围绕着一个女人的重大罪行共有两项指控:其一是据说取自克洛迪娅的黄金,其二是他们控告凯利乌斯为了杀死同一个克洛迪娅而配制的毒药。如你们所言,他拿取黄金是为了给卢基乌斯·卢克基乌斯的奴隶,以便通过他们杀死当时住在卢克基乌斯家中的亚历山大里亚人迪奥。这是一桩重罪,无论是在谋害使节还是在煽动奴隶杀害主人的客人上,都是一个充满罪恶、充满胆大妄为的图谋!

§52

​quo quidem in crimine primum illud requiro, dixeritne Clodiae quam ob rem aurum sumeret, an non dixerit. si non dixit, cur dedit? si dixit, eodem se conscientiae scelere devinxit. tune aurum ex armario tuo promere ausa es, tune venerem illam tuam spoliare ornamentis, spoliatricem ceterorum, cum scires quantum ad facinus aurum hoc quaereretur, ad necem legati, ad Lucii Luccei, sanctissimi hominis atque integerrimi, labem sceleris sempiternam? huic facinori tanto tua mens liberalis conscia, tua domus popularis ministra, tua denique hospitalis illa Venus adiutrix esse non debuit.

确实,在这一项指控中,我首先要问的是:他是否告诉了克洛迪娅拿取黄金的缘由,还是没有告诉?如果他没有说,她为何要给?如果他说了,她便因共谋之罪而使自己同样难辞其咎。你竟敢从自己的橱柜中取出黄金,你竟敢剥夺你那尊掠夺其他人的维纳斯雕像上的饰物,而你明知寻求这黄金是为了何等滔天罪行——为了刺杀使节,为了在至为崇高与正直的卢基乌斯·卢克基乌斯身上留下永久的罪恶污名?对于如此巨大的罪行,你慷慨的心智不应当成为共谋,你广纳宾客的门户不应当成为帮凶,你那座好客的维纳斯最终也不应当成为助纣为虐者。

语法注3 条
  1. 48meretriciis amoribus interdictum iuventuti putet

    由 putet 支配的宾格加不定式结构,其中使用非人称被动态 interdictum [esse],搭配人的与格 iuventuti 和表示分离的夺格 meretriciis amoribus。

  2. 50ne sint haec in te dicta quae dixi

    使用现在虚拟式 sint 的独立让步/愿望用法(“愿我所说的这些话不被视作针对你的”),其中 dicta 用作表语分词,in te 表示言辞针对的对象。

  3. 51quod L. Luccei servis daret

    引导目的从句的关系代词 quod(先行词为 aurum),搭配未完成过去虚拟式 daret(相当于 ut id daret)。随后的 per quos ... necaretur 同样是表示目的的关系从句。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi024.humanitext-lat2:48-52