← 西塞罗

为凯里乌斯辩护

§43-47

凯利乌斯的法庭操劳与克洛狄娅的丑闻

西塞罗指出许多先贤在青年时期亦曾有过失,但坚称凯利乌斯并无奢靡与恶习,其展现出的演说才华与法庭重劳绝不可能与放荡生活并存,指责真正的丑闻源于克洛狄娅在拜埃肆无忌惮的淫荡行径。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§43

​ac multi quidem et nostra et patrum maiorumque memoria, iudices, summi homines et clarissimi cives fuerunt quorum, cum adulescentiae cupiditates defervissent, eximiae virtutes firmata iam aetate exstiterunt. ex quibus neminem mihi libet nominare; vosmet vobiscum recordamini. nolo enim cuiusquam fortis atque inlustris viri ne minimum quidem erratum cum maxima laude coniungere. quod si facere vellem, multi a me summi atque ornatissimi viri praedicarentur quorum partim nimia libertas in adulescentia, partim profusa luxuries, magnitudo aeris alieni, sumptus, libidines nominarentur, quae multis postea virtutibus obtecta adulescentiae qui vellet excusatione defenderet.1

法官诸位,确实,无论是在我们的记忆中,还是在我们父辈与祖先的记忆中,都曾有许多杰出的人物与最显赫的公民,在青春的欲望平息之后,其卓越的美德在成熟的年龄展现出来。在这些人当中,我无意提及任何一人的名字;请你们自己在心中回忆吧。因为我不愿将任何勇敢而显赫的人哪怕极微小的过失与其最大的赞誉联系在一起。若是我愿意这样做,许多最高尚、最受尊崇的人都会被我提及,他们当中有些人在青年时期的过度放纵,有些人的极度奢靡、巨额债务、挥霍与情欲都会被点名——而这些后来被诸多美德所掩盖的过失,凡愿意者皆可用青春的托辞为其辩护。

§44

​at vero in Marco Caelio — dicam enim iam confidentius de studiis eius honestis, quoniam audeo quaedam fretus vestra sapientia libere confiteri — nulla luxuries reperietur, nulli sumptus, nullum aes alienum, nulla conviviorum ac lustrorum libido. quod quidem vitium ventris et gurgitis non modo non minuit aetas hominibus sed etiam auget. amores autem et deliciae quae vocantur, quae firmiore animo praeditis diutius molestae non solent esse — mature enim et celeriter deflorescunt — numquam hunc occupatum impeditumve tenuerunt.

但在马尔库斯·凯利乌斯身上——由于倚仗你们的明智,我敢于坦率地承认某些事情,因此我现在要更加自信地谈论他高尚的志向——绝不会发现任何奢靡,没有任何挥霍,没有任何债务,也没有对宴饮与淫窟的欲望。诚然,这种口腹与暴食的恶习不仅不会因年龄而在人们身上减轻,反而会加剧。至于所谓的情爱与宠幸,对于具有坚毅心智的人而言通常不会长久构成烦扰——因为它们很早且迅速凋零——从未将他束缚或羁绊。

§45

​Audistis cum pro se diceret, audistis antea cum accusaret — defendendi haec causa, non gloriandi loquor — genus orationis, facultatem, copiam sententiarum atque verborum, quae vestra prudentia est,2 perspexistis. atque in eo non solum ingenium elucere eius videbatis, quod saepe, etiam si industria non alitur, valet tamen ipsum suis viribus, sed inerat, nisi me propter benivolentiam forte fallebat, ratio et bonis artibus instituta et cura et vigiliis elaborata. atqui scitote, iudices, eas cupiditates quae obiciuntur Caelio atque haec studia de quibus disputo non facile in eodem homine esse posse. fieri enim non potest ut animus libidini deditus, amore, desiderio, cupiditate, saepe nimia copia, inopia etiam non numquam impeditus hoc quicquid est quod nos facimus in dicendo, quoquo modo facimus, non modo agendo verum etiam cogitando possit sustinere.

当他为自己辩护时,你们曾亲耳聆听;此前他作为控方时,你们也曾听过;以你们的明辨睿智,已然看透了他的演说风格、才能以及立意与辞藻的丰富——我说这些是为了辩护,而非为了夸耀。并且在他身上,你们不仅看到他的天赋闪闪发光——这种天赋即使没有后天勤奋的滋养,往往单凭自身的力量亦足以彰显威力——而且其中还蕴含着一种既由优秀学艺所奠定、又经操劳与彻夜苦读所磨砺的法度,除非恰好是我对他的善意蒙蔽了我。然而法官诸位,你们应当知道,强加于凯利乌斯身上的那些欲望与我所论述的这些志向,绝不可能轻易共存于同一人之中。因为一个沉溺于情欲、受制于爱情、渴望、贪念、屡屡受制于过多的财富、有时甚至受制于贫乏的心灵,决不可能在行动上、甚至在思虑中承受我们在演说中所做的这件事,无论它是什么,无论我们是以何种方式做到的。

§46

​an vos aliam causam esse ullam putatis cur in tantis praemiis eloquentiae, tanta voluptate dicendi, tanta laude, tanta gratia, tanto honore, tam sint pauci semperque fuerint qui in hoc labore versentur? obterendae sunt omnes voluptates, relinquenda studia delectationis, ludus, iocus, convivium, sermo paene est familiarium deserendus. qua re in hoc genere labor offendit homines a studioque deterret, non quo aut ingenia deficiant aut doctrina puerilis.3

抑或你们认为,在雄辩的如此厚赏、演说的如此愉悦、如此赞誉、如此声望和如此荣耀之中,从事这项劳苦的人之所以如此之少且从来如此之少,还会有别的什么缘由吗?必须践踏一切快乐,必须放弃消遣的追求,游戏、笑谑、宴饮、甚至连密友间的交谈也几乎必须舍弃。因此,正是这一门类的艰辛使人们生厌并阻止他们投入研习,而绝非因为天赋匮乏或童年教育欠缺。

§47

​an hic, si sese isti vitae dedidisset, consularem hominem admodum adulescens in iudicium vocavisset? hic, si laborem fugeret, si obstrictus voluptatibus teneretur, hac in acie cotidie versaretur, appeteret inimicitias, in iudicium vocaret, subiret periculum capitis, ipse inspectante populo Romano tot iam mensis aut de salute aut de gloria dimicaret? nihilne igitur illa vicinitas redolet, nihilne hominum fama, nihil Baiae denique ipsae loquuntur? illae vero non loquuntur solum verum etiam personant, huc unius mulieris libidinem esse prolapsam ut ea non modo solitudinem ac tenebras atque haec flagitiorum integumenta non quaerat sed in turpissimis rebus frequentissima celebritate et clarissima luce laetetur.

抑或此人假若委身于那等生活,会在如此年轻之时便将一位执政官级的人物送上法庭吗?他若是逃避劳苦、若是被享乐所束缚羁留,难道还会每日在这片战场上奔忙、主动招致敌怨、提起诉讼、甘冒生死之险,并在罗马人民的注视下,已经如此多月为了安危或荣誉而亲自奋战吗?难道说,那处邻地没有散发任何气息,人们的流言没有言及任何事物,甚至拜埃本身最后也没有道出任何实情吗?拜埃不仅在言说,甚至还在高声回荡,宣告一个女人的情欲已堕落至何等地步,以至于她不仅不寻求独处、黑暗以及这些丑事的遮羞布,反而在最密集的喧嚣与最明亮的光天化日之下,为最可耻的行径而欣喜。

语法注3 条
  1. 43quae multis postea virtutibus obtecta adulescentiae qui vellet excusatione defenderet

    中性复数宾格关系代词 quae(先行词为前述的一系列过失:libertas, luxuries, magnitudo 等)与同格分词 obtecta 一同充当动词 defenderet 的直接宾语。关系从句 qui vellet 省略了先行词 is,整体作主语,意为“凡愿意的人”。未完成时虚拟式 defenderet 表示过去的可能性或隐含条件句的结论部分。

  2. 45quae vestra prudentia est

    一种相当于 pro vestra prudentia(“照你们的明哲”或“以你们一贯的明智”)的习惯性插入关系从句。关系代词 quae 在性数上与后面的名词 prudentia 保持一致,表达对审判官智慧的尊崇与诉求。

  3. 46non quo aut ingenia deficiant aut doctrina puerilis

    non quo 搭配虚拟式(deficiant)构成表示被否定的原因状语从句(“并非因为天赋匮乏”)。谓语动词 deficiant 与复数主语 ingenia 一致,而在并列的单数主语 doctrina puerilis 之后,则省略了单数动词 deficiat。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi024.humanitext-lat2:43-47