← 西塞罗

为凯里乌斯辩护

§39-42

古代德行典范与对青年享乐的宽容

演说者在赞扬古代恪守严苛德行与完全节制的典范之同时,承认随着时代与人性的变迁,如今这种生活已极不现实。他进而主张,只要年轻人保持克制、不触犯罪恶且不侵害他人,便应容许他们在青春时期享有一定的玩乐与快乐。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§39

​dicet aliquis: 'haec igitur est tua disciplina? sic tu instituis adulescentis? ob hanc causam tibi hunc puerum parens commendavit et tradidit, ut in amore atque in voluptatibus adulescentiam suam conlocaret, et ut hanc tu vitam atque haec studia defenderes?' ego, si quis, iudices, hoc robore animi atque hac indole virtutis ac continentiae fuit ut respueret omnis voluptates omnemque vitae suae cursum in labore corporis atque in animi contentione conficeret, quem non quies, non remissio, non aequalium studia, non ludi, non convivium delectaret, nihil in vita expetendum putaret nisi quod esset cum laude et cum dignitate coniunctum, hunc mea sententia divinis quibusdam bonis instructum atque ornatum puto.1 ex hoc genere illos fuisse arbitror Camillos, Fabricios, Curios, omnisque eos qui haec ex minimis tanta fecerunt.

有人会说:“那么,这就是你的教导吗?你就是这样教导年轻人的吗?难道父亲把这个少年托付并交给你,就是为了让他把青春耗费在情爱与享乐之中,而你则要为这样的生活和这样的追求辩护吗?” 审判官诸位,依我之见,如果曾有某人具备如此坚毅的精神以及如此倾向美德与节制的禀赋,以至于摈弃一切快乐,将自己的一生完全付诸肉体的劳作与心力的奋发;如果安歇、消遣、同龄人的喜好、竞技游戏与宴饮都不能使他动心,他认为人生中除了与赞誉和尊严相连之物外别无值得追求者,那么我认为,这样的人乃是受赋并装备了某种神圣的福泽。 我认为,当年的卡米卢斯们、法布里基乌斯们、库里乌斯们,以及所有将这方基业由至微化为至大的人们,正是属于此类人物。

§40

​verum haec genera virtutum non solum in moribus nostris sed vix iam in libris reperiuntur. chartae quoque quae illam pristinam severitatem continebant obsoleverunt; neque solum apud nos qui hanc sectam rationemque vitae re magis quam verbis secuti sumus sed etiam apud Graecos, doctissimos homines, quibus, cum facere non possent, loqui tamen et scribere honeste et magnifice licebat, alia quaedam mutatis Graeciae temporibus praecepta exstiterunt.

然而,这类美德不仅在我们的习俗中难觅踪迹,如今甚至在书卷中也几乎找不到了。那些载有昔日严苛风尚的纸卷也已废弃;不仅在我们这些更以行动而非言辞遵循这一宗派与生活准则的人当中如此,而且甚至在最具学问的希腊人那里——他们虽不能身体力行,却依然被允许崇高而庄严地谈论与著述——随着希腊时代的变化,也出现了一些别样的教条。

§41

​itaque alii voluptatis causa omnia sapientes facere dixerunt, neque ab hac orationis turpitudine eruditi homines refugerunt; alii cum voluptate dignitatem coniungendam putaverunt, ut res maxime inter se repugnantis dicendi facultate coniungerent; illud unum derectum iter ad laudem cum labore qui probaverunt,2 prope soli iam in scholis sunt relicti. multa enim nobis blandimenta natura ipsa genuit quibus sopita virtus coniveret interdum; multas vias adulescentiae lubricas ostendit quibus illa insistere aut ingredi sine casu aliquo ac prolapsione vix posset; multarum rerum iucundissimarum varietatem dedit qua non modo haec aetas sed etiam iam conroborata caperetur.

因此,有些人断言智者做一切事皆是为了快乐,而博学之士亦未回避这番言论的鄙陋;另一些人则认为尊严应当与快乐结合,企图凭借辞令的才干将彼此最不相容的事物揉合在一起;至于那些赞同伴随劳苦通往赞誉的唯一正道之人,如今在学塾中已近乎形单影只。因为大自然本身就为我们孕育了诸多诱惑,使美德受其麻痹而偶有昏睡;大自然为青春展示了许多滑溜的道路,使它若不经历某种跌绊与滑倒便难以在其上立足或前行;大自然赋予了极其愉悦的万般纷呈,不仅这个年纪、甚至连业已成熟的年岁也会为之所惑。

§42

​quam ob rem si quem forte inveneritis qui aspernetur oculis pulchritudinem rerum, non odore ullo, non tactu, non sapore capiatur, excludat auribus omnem suavitatem, huic homini ego fortasse et pauci deos propitios,3 plerique autem iratos putabunt. ergo haec deserta via et inculta atque interclusa iam frondibus et virgultis relinquatur. detur aliqui ludus aetati; sit adulescentia liberior; non omnia voluptatibus denegentur; non semper superet vera illa et derecta ratio; vincat aliquando cupiditas voluptasque rationem, dum modo illa in hoc genere praescriptio moderatioque teneatur. parcat iuventus pudicitiae suae, ne spoliet alienam, ne effundat patrimonium, ne faenore trucidetur, ne incurrat in alterius domum atque familiam, ne probrum castis, labem integris, infamiam bonis inferat, ne quem vi terreat, ne intersit insidiis, scelere careat. postremo cum paruerit voluptatibus, dederit aliquid temporis ad ludum aetatis atque ad inanis hasce adulescentiae cupiditates, revocet se aliquando ad curam rei domesticae, rei forensis reique publicae, ut ea quae ratione antea non perspexerat satietate abiecisse et experiendo contempsisse videatur.

因此,假若你们偶然遇到某人,对眼前事物的优美嗤之以鼻,不为任何香气、触感或滋味所动,并充耳不闻一切美妙之音,对于这样的人,我或许与少数人会认为神明对他施以恩泽,而绝大多数人则会认为神明是在向他发怒。所以,就让这条荒芜、未修且如今已被枝叶与灌木阻断的小径被弃置一边吧。应当给这个年纪留出些许嬉乐;青春不妨更为自由;不必对所有快感都一概回绝;那真正而僵直的理性也未必要永远居于上风;只要在此类事上恪守既定的界限与分寸,欲望与享乐偶尔压倒理性亦无不可。青年应当爱惜自身的纯洁,不掠夺他人的贞操,不挥霍家产,不被重利盘剥所吞噬,不侵犯他人的宅邸与家眷,不给贞洁者带来耻辱,不给无瑕者带来污点,不给善良者带来恶名,不以暴力恐吓任何人,不参与阴谋,远离犯罪。最后,当青年顺从了享乐,并为年岁的嬉乐与青春这些虚妄的欲望付出了一些光阴之后,终须在某个时刻将自己召回,投身于家务、法庭事务与国家大事之中,以表明此前未能凭借理性看透的事物,如今已因餍足而抛弃,并因亲历而加以鄙视。

语法注3 条
  1. 39hunc mea sententia divinis quibusdam bonis instructum atque ornatum puto

    指示代词 hunc 作为动词 puto 支配的宾语从句主语,是一个复指代词,用以在经历了一系列从属从句(包括 ut 结果从句、quem non ... delectaret 关系从句以及带不定式补足语的 putaret 从句)之后,重新承接前文冗长条件从句 si quis ... fuit 的主语 si quis。整句在句首主语 ego 与句末动词 puto 之间形成了大幅度的跨置插入(hyperbaton)。

  2. 41illud unum derectum iter ad laudem cum labore qui probaverunt

    名词短语 illud unum derectum iter ad laudem cum labore 是关系从句谓语动词 probaverunt 的直接宾语,被前置于关系代词 qui 之前(句构前置/hyperbaton)。此外,qui 的先行词(ii)被省略并吸收进主句主语 prope soli 之中;其基本句式骨架为 [ii] qui ... probaverunt, prope soli ... relicti sunt。

  3. 42huic homini ego fortasse et pauci deos propitios

    主要动词 putabunt 支配“deos(宾格主语)+ propitios / iratos(谓语宾格)+ [esse]”的双重宾格(带不定式的宾格)结构,句首的与格 huic homini 则作后续谓语形容词 propitios 与 iratos 的依存补足语(意为“对这个人慈惠/发怒”)。主句主语由 ego et pauci 与 plerique 构成对照。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi024.humanitext-lat2:39-42