- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. I. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi024.humanitext-lat2:35-38
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗卸下阿庇乌斯严肃的面具而以自身身份直斥克洛狄娅,随后假借其放荡小弟的口吻嘲弄她对凯利乌斯求爱遭拒的恼怒,最终借助戏剧中严苛与宽厚两类父亲形象为凯利乌斯辩护。
sed quid ego, iudices, ita gravem personam induxi ut verear ne se idem Appius repente convertat et Caelium incipiat accusare illa sua gravitate censoria? sed videro hoc posterius1 atque ita, iudices, ut vel severissimis disceptatoribus Marci Caeli vitam me probaturum esse confidam. tu vero, mulier — iam enim ipse tecum nulla persona introducta loquor — si ea quae facis, quae dicis, quae insimulas, quae moliris, quae arguis, probare cogitas, rationem tantae familiaritatis, tantae consuetudinis, tantae coniunctionis reddas atque exponas necesse est.2 accusatores quidem libidines, amores, adulteria, Baias, actas, convivia, comissationes, cantus, symphonias, navigia iactant, idemque significant nihil se te invita dicere. quae tu quoniam mente nescio qua effrenata atque praecipiti in forum deferri iudiciumque voluisti, aut diluas oportet ac falsa esse doceas aut nihil neque crimini tuo neque testimonio credendum esse fateare.
但是审判官诸位,我为何引入了一个如此威严的角色,以至于我害怕同一个阿庇乌斯会突然调转矛头,以他那监察官式的严峻开始指责凯利乌斯呢?但我稍后会处理此事,而且是以这样的方式处理,诸位审判官,使我坚信即使向最严苛的裁决者我也能证明马尔库斯·凯利乌斯的为人。然而至于你,妇人——因为现在是我亲自同你对话,不再引入任何角色——如果你打算证实你所做的事、你所说的话、你所构陷的罪名、你所策划的勾当、你所指控的情节,你就必须解释并说明为何会有如此的亲密、如此的交往、如此的结合。控告人们确实在大肆宣扬情欲、偷情、通奸、拜埃、海滩、宴席、纵饮、欢歌、合奏和游船,同时他们也暗示,在违背你意愿的情况下他们一字未提。既然你出于某种不可遏制而草率的冲动,执意要将这些事捅到广场和法庭上来,你就必须要么驳倒它们并指明其为虚假,要么承认无论对你的指控还是对你的证词都绝不可相信。
sin autem urbanius me agere mavis, sic agam tecum. removebo illum senem durum ac paene agrestem; ex his igitur sumam aliquem ac potissimum minimum fratrem qui est in isto genere urbanissimus; qui te amat plurimum, qui propter nescio quam, credo, timiditatem et nocturnos quosdam inanis metus tecum semper pusio cum maiore sorore cubitabat. Eum putato tecum loqui: 'quid tumultuaris, soror? quid insanis? quid clamorem exorsa verbis parvam rem magnam facis? vicinum adulescentulum aspexisti; candor huius te et proceritas voltus oculique pepulerunt; saepius videre voluisti; fuisti non numquam in isdem hortis; vis nobilis mulier illum filium familias patre parco ac tenaci3 habere tuis copiis devinctum. non potes; calcitrat, respuit, repellit, non putat tua dona esse tanti. confer te alio. habes hortos ad Tiberim ac diligenter eo loco paratos quo omnis iuventus natandi causa venit; hinc licet condiciones cotidie legas; cur huic qui te spernit molesta es?'
然而,如果你更愿意我采取较为典雅的方式,我便如此同你打交道。我将撤去那位严厉而近乎粗鄙的老人;那么我就要从这些人中选取一个,而且最好是那个在这个类型中最谙熟社交风雅的小弟;他极度爱你,据我推想,大概是由于某种怯懦和夜间毫无根据的恐惧,在还是个小男孩时就总是同姐姐睡在一张床上。请设想他在同你说话:‘姐姐,你何必大吵大闹?何必发狂?何必大呼小叫,用言辞把小事化大?你看到了年少的邻人;他的白皙、他的英挺、他的容貌与双眼打动了你;你想要更频繁地见到他;你屡次身处同一处花园里;作为贵妇的你,想要用你的资财将那位父亲吝啬而紧攥钱财的家子紧紧拴住。你办不到;他抗拒,他鄙弃,他回绝,他不认为你的馈赠有那么大的价值。你转向别处去吧。你在台伯河畔拥有花园,精心地设置在所有年轻人都来游泳的那个地段;从那里你每天都可以任意挑选伴侣;为何要纠缠这个蔑视你的人呢?’
redeo nunc ad te, Caeli, vicissim ac mihi auctoritatem patriam severitatemque suscipio. sed dubito quem patrem potissimum sumam, Caecilianumne aliquem vehementem atque durum: nunc enim demum mi animus ardet, nunc meum cor cumulatur ira aut illum: O infelix, o sceleste! ferrei sunt isti patres: egone quid dicam, quid velim? quae tu omnia tuis foedis factis facis ut nequiquam velim, vix ferendi. diceret talis pater: 'cur te in istam vicinitatem meretriciam contulisti? cur inlecebris cognitis non refugisti?' "cur alienam ullam mulierem nosti? Dide ac dissice; per me tibi licet. si egebis, tibi dolebit, non mihi. mihi sat est qui aetatis quod relicuom est oblectem meae.4"
凯利乌斯,我现在转而回到你身上,并由我自己来承担起父亲的权威与严厉。但我拿不准究竟最好采纳哪位父亲,是采西利乌斯戏剧中那类激烈而严酷的父亲: ‘因为此刻我的心终于燃烧,此刻我的胸怀蓄满了怒火’,还是那位父亲: ‘啊,不幸的人,啊,罪恶的人!’ 那些父亲是铁石心肠的: ‘我该说什么,我该期盼什么?你用你丑恶的行径,使我所期盼的一切全都落空’,令人几乎难以忍受。这样的父亲会说:‘你为何搬到那个娼妇一般的街坊里去?为何识破了诱惑却不逃离?’ ‘你为何结识任何一个外姓妇人?散尽家财、挥霍去吧;在我看来你自便即可。你若是沦为穷困,痛苦的是你,不是我。只要我有办法度过残年,自娱自乐,对我便已足够。’
huic tristi ac derecto seni responderet Caelius se nulla cupiditate inductum de via decessisse. quid signi? nulli sumptus, nulla iactura, nulla versura. at fuit fama. quotus quisque istam effugere potest, praesertim in tam maledica civitate? vicinum eius mulieris miraris male audisse cuius frater germanus sermones iniquorum effugere non potuit? leni vero et clementi patre5 cuius modi ille est: "fores ecfregit, restituentur; discidit vestem, resarcietur," Caeli causa est expeditissima. quid enim esset in quo se non facile defenderet? nihil iam in istam mulierem dico; sed, si esset aliqua dissimilis istius quae se omnibus pervolgaret, quae haberet palam decretum semper aliquem, cuius in hortos, domum, Baias iure suo libidines omnium commearent, quae etiam aleret adulescentis et parsimoniam patrum suis sumptibus sustineret; si vidua libere, proterva petulanter, dives effuse, libidinosa meretricio more viveret, adulterum ego putarem si quis hanc paulo liberius salutasset?
面对这位严厉而刻板的老人,凯利乌斯会回答说,自己并未受任何情欲唆使而偏离正道。有何凭证?没有挥霍,没有资产损失,没有借新债还旧债。但曾有风评。又有几个人能逃避那种风评呢,尤其是在一个如此喜好毁谤的城邦中?既然那个女人的同胞兄弟都未能逃脱居心不良者的非议,她的邻人招致恶名又有何值得惊奇的呢?然而若是面对温和仁慈的父亲,正如那位父亲一般: ‘他砸坏了门,修好便是;撕破了衣服,缝补好便是’,凯利乌斯的案情便极易厘清了。因为究竟有何事是他不能轻易为自己辩白呢?关于那个女人我如今不再多言;但是,假若有一个与她不同、任人染指的女人,总是公开指定某个情夫,众人的情欲凭着自己的权利来往于她的花园、宅邸和拜埃,她甚至供养年轻人,以自己的开支弥补父亲们的吝啬;假若她作为寡妇生活放肆,作为轻佻之徒行事骄横,作为富妇挥霍无度,作为淫妇依循娼妓的做派,那么如果有人稍微不拘礼节地向她致意,难道我就该认为他是奸夫吗?
- 35videro hoc posterius
将来完成时‘videro’在此处属于习语用法,表示将某个论题推迟到稍后再作考量(即“我稍后再处理此事”)。西塞罗借此暂时搁置阿庇乌斯可能转而指责凯利乌斯的疑虑,并表明随后有充分信心为此辩护。
- 35reddas atque exponas necesse est
非人称表达‘necesse est’后直接接续虚拟式动词(reddas, exponas)而省略连词‘ut’的并列(parataxis)构文。古典散文中常以此结构简练而有力地传达必然性或义务要求。
- 36patre parco ac tenaci
修饰‘filium familias’(家子)的表示附带状况(或性质夺格)的夺格短语。它表明了这名青年的家庭与经济处境:尚处于健在且为人节俭、吝啬的父亲的家长权支配之下。
- 37mihi sat est qui aetatis quod relicuom est oblectem meae
‘qui’为古式夺格/副词形式,相当于‘quo’(“用以……的手段/工具”),引导带有虚拟式‘oblectem’的目的或限定关系从句。其未明示的先行词指代资财或手段,全句意为“只要有足以让我度过残年的资财,于我便已足够”。
- 38leni vero et clementi patre
表示条件或情境的独立夺格(patre ... [existente]),意为“然而在一位温和仁慈的父亲面前/若有这样一位父亲”。它与前文僵硬刻板的老父(huic tristi ac derecto seni)形成鲜明对照,并构成后文主句‘Caeli causa est expeditissima’的假设前提。
