← 西塞罗

为凯里乌斯辩护

§31-34

揭露克洛狄娅与先祖阿庇乌斯的叱责

西塞罗揭示出本案真正的幕后主使是克洛狄娅,并宣告她才是辩护的真正目标。随后他虚构召唤出克洛狄娅声名显赫的祖先盲人阿庇乌斯·克劳狄乌斯的亡魂,借其严厉之口训斥她败坏门风的放荡行径。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§31

​video fontem, video certum nomen et caput. auro opus fuit;1 sumpsit a Clodia, sumpsit sine teste, habuit quamdiu voluit. maximum video signum cuiusdam egregiae familiaritatis. necare eandem voluit; quaesivit venenum, sollicitavit servos, potionem paravit, locum constituit, clam attulit. Magnum rursus odium video cum crudelissimo discidio exstitisse. res est omnis in hac causa nobis, iudices, cum Clodia, muliere non solum nobili verum etiam nota; de qua ego nihil dicam nisi depellendi criminis causa.

我看到了源头,看到了确凿的姓名与祸首。需要金钱;他从克洛狄娅那里获取,在没有证人的情况下获取,随心所欲地持有了想持有的时间。我从中看到了某种极度亲密的极大凭证。他想要杀死同一个女人;他搜求毒药,唆使奴隶,配制药剂,选定地点,秘密运送。我又看到,伴随着极度残酷的决裂,巨大的仇恨产生了。审判官诸位,我们在本案中的全部交锋都是同克洛狄娅——一个不仅出身高贵而且臭名昭著的妇人——展开的;关于她,若非为了洗脱罪名,我本一字不提。

§32

​sed intellegis pro tua praestanti prudentia, Gnaei Domiti, cum hac sola rem esse nobis. quae si se aurum Caelio commodasse non dicit, si venenum ab hoc sibi paratum esse non arguit, petulanter facimus, si matrem familias secus quam matronarum sanctitas postulat nominamus. sin ista muliere remota nec crimen ullum nec opes ad oppugnandum M. Caelium illis relinquuntur, quid est aliud quod nos patroni facere debeamus, nisi ut eos qui insectantur repellamus? quod quidem facerem vehementius, nisi intercederent mihi inimicitiae cum istius mulieris viro — fratrem volui dicere; semper hic erro. nunc agam modice nec longius progrediar quam me mea fides et causa ipsa coget: nec enim muliebris umquam inimicitias mihi gerendas putavi, praesertim cum ea quam omnes semper amicam omnium potius quam cuiusquam inimicam putaverunt.

但格奈乌斯·多米提乌斯,以你卓越的明智,你自会明白我们唯独是在同这个女人交涉。她若不说自己借过金钱给凯利乌斯,她若不指控是他为她准备了毒药,那么我们以不同于罗马贵妇的圣洁所要求的方式来称呼一位家母,便是放肆之举了。但若将那个女人排除在外,他们便不再有任何指控,也不再有任何资财来攻击马尔库斯·凯利乌斯,那么我们作为辩护人,除了击退那些攻击者之外,还有何事当做呢?若非我与那个女人的丈夫——我是想说弟弟;我在这儿总是说错——之间横亘着私怨,我本会更激烈地去做这件事。如今我将克制行事,绝不走得比我的信义和案情本身所强求的更远:因为我从未认为自己应当与女子结怨,尤其是与一个所有人一向视为众人的朋友而非任何人的仇敌的女人。

§33

​sed tamen ex ipsa quaeram prius utrum me secum severe et graviter et prisce agere malit, an remisse et leniter et urbane. si illo austero more ac modo, aliquis mihi ab inferis excitandus est ex barbatis illis, non hac barbula qua ista delectatur sed illa horrida quam in statuis antiquis atque imaginibus videmus, qui obiurget mulierem et qui pro me loquatur ne mihi ista forte suscenseat. exsistat igitur ex hac ipsa familia aliquis ac potissimum Caecus ille; minimum enim dolorem capiet qui istam non videbit. qui profecto, si exstiterit, sic aget ac sic loquetur: 'mulier, quid tibi cum Caelio,2 quid cum homine adulescentulo, quid cum alieno? cur aut tam familiaris fuisti ut aurum commodares, aut tam inimica ut venenum timeres? non patrem tuum videras, non patruum, non avum, non proavum, non abavum, non atavum audieras consules fuisse;

然而,我还是要先问问她本人,是更愿意我以严肃、严厉和古风的方式对待她,还是以宽缓、温和且典雅的方式对待她。倘若是依照那种严厉的习俗与方式,我便必须从阴间唤起那些蓄着长髯的古人之一——不是那个女人所中意的这种山羊小胡子,而是我们在古代雕像与祖先蜡像上所见的那种粗朴蓬乱的胡须——来谴责这个女人,并代我陈词,以免她碰巧迁怒于我。因此,就让出自这同一个家族的某人站出来吧,尤其是那位著名的盲人〔阿庇乌斯〕;因为看不到那个女人的他,所感受到的痛苦将是最小的。他若果真站出来,定会如此行动、如此说道:‘妇人,你与凯利乌斯有何相干,与一个年少后生有何相干,与一个陌生的外人有何相干?你为何要么亲密到借与金钱,要么仇恨到畏惧毒药?难道你未曾见过你的父亲担任执政官,未曾听说你的叔父、你的祖父、你的曾祖、你的高祖、你的玄祖都曾担任过执政官吗?

§34

​non denique modo te Quinti Metelli matrimonium tenuisse sciebas, clarissimi ac fortissimi viri patriaeque amantissimi, qui simul ac pedem limine extulerat, omnis prope civis virtute, gloria, dignitate superabat? cum ex amplissimo genere in familiam clarissimam nupsisses, cur tibi Caelius tam coniunctus fuit? cognatus, adfinis, viri tui familiaris? nihil eorum. quid igitur fuit nisi quaedam temeritas ac libido? nonne te, si nostrae imagines viriles non commovebant, ne progenies quidem mea, Q. illa Claudia, aemulam domesticae laudis in gloria muliebri esse admonebat,3 non virgo illa Vestalis Claudia quae patrem complexa triumphantem ab inimico tribuno plebei de curru detrahi passa non est? cur te fraterna vitia potius quam bona paterna et avita et usque a nobis cum in viris tum etiam in feminis repetita moverunt? ideone ego pacem Pyrrhi diremi ut tu amorum turpissimorum cotidie foedera ferires, ideo aquam adduxi ut ea tu inceste uterere, ideo viam munivi ut eam tu alienis viris comitata celebrares?'

最后,难道你竟不知道,你不久前还维系着与昆图斯·梅特卢斯的婚姻——一位极其显赫、极其勇敢且极其热爱祖国的男子,只要他一迈出家门,其德行、荣耀与尊严便几乎压倒所有公民?当你从最显赫的宗族嫁入最光辉的家族,凯利乌斯为何与你如此亲近?是血亲、姻亲,还是你丈夫的挚友?全不是。那么,若非某种轻浮与情欲,究竟还能是什么?假若我们男子的祖先画像不能打动你,难道连我的后嗣、著名的昆塔·克劳狄娅,也不曾告诫你在妇人的荣耀中效法家族的赞誉吗?难道那位拥抱凯旋的父亲、不容许他被怀有敌意的平民保民官从车上拽下的维斯塔贞女克劳狄娅也不曾告诫你吗?为何打动你的竟是你兄弟的恶德,而非自我们以降在男子与女子身上代代相传的父祖美德?难道我废弃与皮洛士的和约,就是为了让你每日订立极度可耻的偷情盟约吗?难道我引来清泉,就是为了让你不贞地享用它吗?难道我修筑道路,就是为了让你在陌生成年男子的陪伴下招摇过市吗?’

语法注3 条
  1. 31auro opus fuit

    无人称结构 opus est 支配所需事物之夺格(auro),意为“需要金钱”。虽然拉丁语中亦可见接主格的有人称句式,但此处采用的是支配夺格的传统用法。

  2. 33quid tibi cum Caelio

    省略系词 est 的习惯句式。关涉与格 tibi 与介词短语 cum Caelio 结合,表示“你与凯利乌斯有何相干?”后文接续的短语亦为该结构的省略性并列重述。

  3. 34aemulam domesticae laudis in gloria muliebri esse admonebat

    动词 admonebat 支配承前受格 te 与不定式 esse 所构成的受格不定式结构(“告诫你应当成为……”)。aemulam 为补足受格,并支配宾格性属格 domesticae laudis(“效法家族的赞誉”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi024.humanitext-lat2:31-34