← 西塞罗

为凯里乌斯辩护

§26-30

反驳针对青年的道德谴责与金钱和毒药两项核心指控

西塞罗驳斥了有关贝斯提亚及卢佩尔库斯祭团的附带指控,随后针对巴尔布斯对青年奢靡放荡的道德谴责进行反驳,呼吁裁判官切勿将时代与群体的恶名归咎于凯利乌斯一人。他进而明确指出,全案真正的法律实质仅在于涉及克洛狄娅的金钱与毒药这两项指控。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§26

​ac prima pars fuit illa quae me minus movebat, fuisse meo necessario Bestiae Caelium familiarem, cenasse apud eum, ventitasse domum, studuisse praeturae. non me haec movent quae perspicue falsa sunt; etenim eos una cenasse dixit qui aut absunt aut quibus necesse est idem dicere. neque vero illud me commovet quod sibi in Lupercis sodalem esse Caelium dixit. fera quaedam sodalitas et plane pastoricia atque agrestis germanorum Lupercorum, quorum coitio illa silvestris ante est instituta quam humanitas atque leges, si quidem non modo nomina deferunt inter se sodales sed etiam commemorant sodalitatem in accusando, ut ne quis id forte nesciat timere videantur!1

第一部分是对我触动较小的那一点:凯利乌斯与我的密友贝斯提亚交情匪浅,在他家用膳,常去其寓所,并为其竞选裁判官奔走效力。这些显然虚妄之事并不能打动我;因为他说一同用膳的人,要么缺席,要么不得不说同样的话。而且,他说凯利乌斯是他在卢佩尔库斯祭社团中的同袍,这一点也丝毫不能动摇我。真正的卢佩尔库斯祭团乃是一种粗野、纯粹属于牧人和乡野的结社,其山林集会早在人类文明与法律诞生之前便已确立——如果团员之间不仅互相告发,甚至还在指控中提及这种社团关系,倒显得他们生怕有人碰巧不知道似的!

§27

​sed haec omitto; ad illa quae me magis moverunt respondeo. deliciarum obiurgatio fuit longa, etiam lenior, plusque disputationis habuit quam atrocitatis, quo etiam audita est attentius. nam Publius Clodius, amicus meus, cum se gravissime vehementissimeque iactaret et omnia inflammatus ageret tristissimis verbis, voce maxima, tametsi probabam eius eloquentiam, tamen non pertimescebam; aliquot enim in causis eum videram frustra litigantem. tibi autem, Balbe, respondeo primum precario, si licet, si fas est defendi a me eum qui nullum convivium renuerit, qui in hortis fuerit, qui unguenta sumpserit, qui Baias viderit.

但我略过这些;我来回应那些更触动我的要点。 对寻欢作乐的谴责冗长却较为温和,且多具论辩色彩而非凶戾之气,因而受到更专注的倾听。因为当我的友人普布利乌斯·克洛狄乌斯极其庄重而激烈地比手画脚,以最阴郁的措辞和最大的嗓门激情陈词时,尽管我认可他的口才,却丝毫不感畏惧;因为在数桩诉讼中我都曾见过他徒劳无功地争讼。然而巴尔布斯,我首先以恳请的方式回答你:如果允许,如果我去为一位从未拒绝任何宴席、出入花园、使用香油、见过拜埃的人辩护是合乎法理的话。

§28

​equidem multos et vidi in hac civitate et audivi, non modo qui primoribus labris gustassent genus hoc vitae et extremis, ut dicitur, digitis attigissent sed qui totam adulescentiam voluptatibus dedidissent, emersisse aliquando et se ad frugem bonam, ut dicitur, recepisse gravisque homines atque inlustris fuisse. datur enim concessu omnium huic aliqui ludus aetati, et ipsa natura profundit adulescentiae cupiditates. quae si ita erumpunt ut nullius vitam labefactent, nullius domum evertant, faciles et tolerabiles haberi solent.

确实,在这个国家里,我不仅见过且听说过许多人——不仅是用唇尖尝过这种生活、如俗话所说用指尖轻触过的人,甚至包括将整个青年时代都奉献给享乐的人——最终摆脱迷途,如俗语所言改过自新,成为庄重显赫的人物。因为在万人的公认之下,这个年纪都被赋予了某种嬉戏的自由,而自然本身亦在挥洒青年的欲望。这些欲望若以不破坏任何人生活、不倾覆任何人家庭的方式宣泄出来,通常被视为宽容与可忍受的。

§29

​sed tu mihi videbare ex communi infamia iuventutis aliquam invidiam Caelio velle conflare. itaque omne illud silentium quod est orationi tributum tuae fuit ob eam causam quod uno reo proposito de multorum vitiis cogitabamus. facile est accusare luxuriem. dies iam me deficiat, si quae dici in eam sententiam possunt coner expromere; de corruptelis, de adulteriis, de protervitate, de sumptibus immensa oratio est. Vt tibi reum neminem sed vitia ista proponas,2 res tamen ipsa et copiose et graviter accusari potest. sed vestrae sapientiae, iudices, est non abduci ab reo nec, quos aculeos habeat severitas gravitasque vestra, cum eos accusator erexerit in rem, in vitia, in mores, in tempora, emittere in hominem et in reum,3 cum is non suo crimine sed multorum vitio sit in quoddam odium iniustum vocatus.

但在我看来,你似乎想利用青年人共有的恶名来煽动针对凯利乌斯的怨恨。因此,给予你演说的全部肃静,皆因这样一个缘由:在一名被告呈现于眼前的同时,我们心中所想的却是众人的恶习。指责奢靡是容易的。倘若我试图将该论调下可说的言辞尽数罗列,天色必将昏暮;关于败德、奸情、傲慢和挥霍,演说是无穷无尽的。即使你心中不设定任何被告,而仅设定这些恶习本身,事情本身依然能够被丰富而严厉地加以谴责。然而诸位裁判官,属于诸位之智慧的职责在于:不被引离被告;当告发者将诸位的严厉与庄重所拥有的利刺竖向事端、恶习、风俗和时代时,绝不将其射向这名男子和被告,尤其是当他被推入某种不公的仇恨并非因他自身的罪行,而是因众人的恶习。

§30

​itaque ego severitati tuae ita ut oportet respondere non audeo. erat enim meum deprecari vacationem adulescentiae veniamque petere. non, inquam, audeo; perfugiis nihil utor aetatis, concessa omnibus iura dimitto; tantum peto ut, si qua est invidia communis hoc tempore aeris alieni, petulantiae, libidinum iuventutis, quam video esse magnam, tamen ne huic aliena peccata, ne aetatis ac temporum vitia noceant. atque ego idem qui haec postulo quin criminibus quae in hunc proprie conferuntur diligentissime respondeam non recuso.4 sunt autem duo crimina, auri et veneni; in quibus una atque eadem persona versatur. aurum sumptum a Clodia, venenum quaesitum quod Clodiae daretur, ut dicitur. omnia sunt alia non crimina sed maledicta, iurgi petulantis magis quam publicae quaestionis. 'adulter, impudicus, sequester' convicium est, non accusatio. nullum est enim fundamentum horum criminum, nullae sedes; voces sunt contumeliosae temere ab irato accusatore nullo auctore emissae. Horum duorum criminum video auctorem,

因此,我不敢以恰当的方式回应你的严厉。因为我的本分原本是为青年的免责祈请并请求宽恕。我说,我不敢;我绝不利用年龄的庇护所,我放弃赋予所有人的特权;我只请求:如果当下存在某种针对青年的负债、放肆与情欲的普遍怨恨——这在我看来确实极大——那么他人的过错、年龄和时代的恶习也不要伤害此人。而提出这些要求的我本人,绝不拒绝极其审慎地回应针对他本人直接提出的各项指控。 然而指控只有两项,即金钱案与毒药案;其中牵涉到同一个人物。正如所言,金钱是从克洛狄娅处借取的,毒药则是为了投给克洛狄娅而搜求的。其余一切皆非罪名而是谩骂,属于放肆争吵而非公堂审讯。“奸夫、无耻之徒、行贿掮客”,这是侮辱而非指控。因为这些罪名毫无根基,毫无立足之地;它们是愤怒的告发者在毫无根据的情况下信口雌黄的侮辱之辞。关于这两项罪名,我看到了幕后主使,

语法注4 条
  1. 26ut ne quis id forte nesciat timere videantur!

    此处 ut 与 ne 虽相邻,但并非复合连词 ut ne:ut 引导结果从句(ut ... videantur),而紧随其后的 ne 引导受不定词 timere 支配而前置的表恐惧的从句(ne quis ... nesciat)。双重否定(ne ... nesciat,“生怕有人不知道”)带有强烈的讽刺意味,凸显告发者在法庭上炫耀其社团关系的荒谬。

  2. 29Vt tibi reum neminem sed vitia ista proponas

    Ut 搭配现在虚拟语气 proponas 表让步(“即便你心中不设定任何被告……”),与后文主句中的 tamen(“然而事情本身……”)相呼应。

  3. 29sed vestrae sapientiae, iudices, est non abduci ab reo nec, quos aculeos habeat severitas gravitasque vestra, cum eos accusator erexerit in rem, in vitia, in mores, in tempora, emittere in hominem et in reum

    谓语属格 vestrae sapientiae est(“属于诸位智慧之职责”)统领两个并列的主语不定词:non abduci 与 nec ... emittere。先行词 aculeos 被吸纳进前置的关系从句 quos aculeos habeat... 之中,在插入了状语从句 cum eos accusator erexerit... 之后,最终作不定词 emittere 的宾语。

  4. 30quin criminibus quae in hunc proprie conferuntur diligentissime respondeam non recuso.

    否定的主动词 non recuso(“我不拒绝”)支配带有虚拟语气 respondeam 的 quin 从句,充当宾语从句,通过双重否定表达坚定的肯定与承担(“我绝不拒绝回答……”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi024.humanitext-lat2:26-30