← 西塞罗

为凯里乌斯辩护

§21-25

驳斥狄翁谋杀指控与对青年放荡批评的反驳

西塞罗告诫裁判官切勿受迎合权贵的证人误导,而应依凭论据作出裁判;他排除了有关那不勒斯骚乱及狄翁遇害的指控,并回击了卢基乌斯·赫伦尼乌斯针对青年放荡行为的严苛道德说教。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§21

​neque ego id dico ut invidiosum sit in eos quibus gloriosum etiam hoc esse debet. funguntur officio, defendunt suos, faciunt quod viri fortissimi solent; laesi dolent, irati efferuntur, pugnant lacessiti. sed vestrae sapientiae tamen est, iudices, non, si causa iusta est viris fortibus oppugnandi Marcum Caelium, ideo vobis quoque causam putare esse iustam1 alieno dolori potius quam vestrae fidei consulendi. iam quae sit multitudo in foro, quae genera, quae studia, quae varietas hominum videtis. ex hac copia quam multos esse arbitramini qui hominibus potentibus, gratiosis, disertis, cum aliquid eos velle arbitrentur, ultro se offerre soleant, operam navare, testimonium polliceri?

我这番话并非要将怨恨引向那些本该以此为荣的人身上。他们是在履行职责,保卫自己人,做着最勇敢的男子汉通常会做的事:受了伤害便感到痛苦,被激怒了便怒不可遏,遭到挑衅便奋起抗争。然而诸位裁判官,即使勇敢之士有正当理由攻击马尔库斯·凯利乌斯,属于诸位的智慧之职守的,却绝不是因此认为诸位也有正当理由去顾全他人的痛苦而非诸位自身的忠信。如今诸位看到广场上有何等庞大的人群,何等种类、何等志趣、何等多样的形形色色之人。诸位认为在这浩浩荡荡的人群中,有多少人一料到有权有势、有名望、有口才的人有所希求,便惯于主动毛遂自荐、奔走效力、承诺出庭作证?

§22

​hoc ex genere si qui se in hoc iudicium forte proiecerint, excluditote2 eorum cupiditatem, iudices, sapientia vestra, ut eodem tempore et huius saluti et religioni vestrae et contra periculosas hominum potentias condicioni omnium civium providisse videamini. equidem vos abducam a testibus neque huius iudici veritatem quae mutari nullo modo potest in voluntate testium conlocari sinam quae facillime fingi, nullo negotio flecti ac detorqueri potest. argumentis agemus, signis luce omni clarioribus crimina refellemus; res cum re, causa cum causa, ratio cum ratione pugnabit.

若有这类人碰巧投身到这场审判中来,诸位裁判官,请凭借诸位的明智排除他们的贪婪,好让诸位显得在同一时刻既顾全了这名被告的安全,又顾全了诸位的誓言,并针对有权势者的危险霸道,顾全了所有公民的生存境况。我本人定会将诸位从证人身边引开,绝不容许这场审判那绝不可更改的真相被寄托于证人的任意意愿之中——这种意愿极易捏造,不费吹灰之力便能被曲解和扭曲。我们将依凭论据行事,用比一切日光更为明澈的证据驳斥罪名;事实将与事实较量,案由将与案由抗衡,理性将与理性交锋。

§23

​itaque illam partem causae facile patior graviter et ornate a Marco Crasso peroratam de seditionibus Neapolitanis, de Alexandrinorum pulsatione Puteolana, de bonis pallae. vellem dictum esset ab eodem etiam de Dione. de quo ipso tamen quid est quod exspectetis? quod is qui fecit aut non timet aut etiam fatetur; est enim rex; qui autem dictus est adiutor fuisse et conscius, Publius Asicius, iudicio est liberatus.3 quod igitur est eius modi crimen ut qui commisit non neget, qui negavit absolutus sit, id hic pertimescat qui non modo a facti verum etiam a conscientiae suspicione afuit? et, si Asicio causa plus profuit quam nocuit invidia, huic oberit maledictum tuum qui istius facti non modo suspicione sed ne infamia quidem est aspersus?

因此,诉讼的那一部分——关于那不勒斯的骚乱、在普特奥利对亚历山大里亚人的殴打、以及帕拉的财产——已由马尔库斯·克拉苏以庄重而华美的辞藻详尽陈述,对此我很乐意接受。我本希望他也把有关狄翁的事一并讲了。然而关于狄翁本人,诸位还能期待什么呢?因为犯下此罪的人要么毫无畏惧,要么甚至坦白承认——毕竟他是一位国王;而被称为同谋与共犯的普布利乌斯·阿西基乌斯,则已在审判中获释。那么,对于这样一桩犯罪——实施者不予否认,否认者已获开释——难道要让这位不仅与事实的嫌疑、甚至与共谋的嫌疑都毫无瓜葛的人来承受恐惧吗?而且,既然对阿西基乌斯而言,案由的正当性带来的助益大于怨恨所致的损害,那么你的恶言中伤又怎能伤害到这位不仅未沾染那桩罪行的嫌疑、甚至连恶名都未曾波及的人呢?

§24

​at praevaricatione est Asicius liberatus. perfacile est isti loco respondere, mihi praesertim a quo illa causa defensa est. sed Caelius optimam causam Asici esse arbitratur; cuicuimodi autem sit,4 a sua putat esse seiunctam. neque solum Caelius sed etiam adulescentes humanissimi et doctissimi, rectissimis studiis atque optimis artibus praediti, Titus Gaiusque Coponii qui ex omnibus maxime Dionis mortem doluerunt, qui cum doctrinae studio atque humanitatis tum etiam hospitio Dionis tenebantur. habitabat apud Titum, ut audistis, Dio, erat ei cognitus Alexandriae. quid aut hic aut summo splendore praeditus frater eius de Marco Caelio existimet ex ipsis, si producti erunt, audietis.

“但阿西基乌斯是因恶意串通起诉才被开释的。”回答这一点轻而易举,尤其是对我这位曾为那场诉讼辩护的人而言。但凯利乌斯认为阿西基乌斯的案由无可挑剔;不过无论那案子究竟如何,他都认为那与自己的案子截然分开。不仅凯利乌斯如此认为,而且那些最具教养和学识、拥有最正直追求与最卓越技艺的青年——提图斯与盖乌斯·科波尼乌斯兄弟也是如此,他们在所有人中最哀恸狄翁之死,他们既因对学问与文化的热爱、又因宾客情谊而与狄翁紧密相连。如诸位所闻,狄翁曾借宿在提图斯家中,在亚历山大里亚便与他相识。无论是此人,还是他那位享有崇高声望的兄弟,对马尔库斯·凯利乌斯作何评价,若他们出庭作证,诸位自会从他们口中听到。

§25

​ergo haec removeantur, ut aliquando, in quibus causa nititur, ad ea veniamus. animadverti enim, iudices, audiri a vobis meum familiarem, Lucium Herennium, perattente. in quo etsi magna ex parte ingenio eius et dicendi genere quodam tenebamini, tamen non numquam verebar ne illa subtiliter ad criminandum inducta oratio ad animos vestros sensim ac leniter accederet. dixit enim multa de luxurie, multa de libidine, multa de vitiis iuventutis, multa de moribus et, qui in reliqua vita mitis esset et in hac suavitate humanitatis qua prope iam delectantur omnes versari periucunde soleret, fuit in hac causa pertristis quidam patruus, censor, magister; obiurgavit Marcum Caelium, sicut neminem umquam parens; multa de incontinentia intemperantiaque disseruit. quid quaeritis, iudices? ignoscebam vobis attente audientibus, propterea quod egomet tam triste illud, tam asperum genus orationis horrebam.

因此,且将这些琐事扫除一空,以便我们最终进入这桩诉讼真正依托的要害之处。 诸位裁判官,因为我注意到,我的好友卢基乌斯·赫伦尼乌斯受到了诸位极为专注的倾听。在这当中,虽然诸位在很大程度上被他的才华与某种演说风格所吸引,但我有时仍不免担忧,那篇为了指控而巧妙铺陈的演说,会悄然无息地潜入诸位的心田。因为他大谈奢靡,大谈放纵,大谈青年的恶习,大谈道德;而在其余的生活中本是个温和之人、且向来极乐于沉浸在如今几乎人人都喜爱的这种优雅教养之中的他,在这场诉讼中却扮演了一位严苛的叔父、监察官和严师;他痛斥马尔库斯·凯利乌斯,其严厉程度是任何父母对任何人都从未有过的,滔滔不绝地痛陈无节制与放荡。诸位裁判官,诸位还要追问什么呢?我原谅诸位当时的专注倾听,因为就连我本人也对那种如此阴郁、如此严酷的演说风格不寒而栗。

语法注4 条
  1. 21sed vestrae sapientiae tamen est, iudices, non, si causa iusta est viris fortibus oppugnandi Marcum Caelium, ideo vobis quoque causam putare esse iustam

    vestrae sapientiae est 为表职分、属性的述语属格(predicate genitive),意为“属于诸位的智慧之职责”。句子真正的主语是不定词短语 non ... putare。否定词 non 否定的是不定词 putare 而非条件从句 si ...,其核心句意为:“勇敢之人虽有正当理由发起攻击,诸位却绝不可因此认为自己也有正当理由……”。

  2. 22excluditote

    第二人称复数主动态将来命令式(即所谓第二命令式)。在法庭演说及法律条文中,此形式常用于对裁判官发出庄严、正式的诫勉,要求其在今后的裁决中恪守这一准则。

  3. 23quod is qui fecit aut non timet aut etiam fatetur; est enim rex; qui autem dictus est adiutor fuisse et conscius, Publius Asicius, iudicio est liberatus.

    quod 引导的名词性从句作为前文修辞反问句 quid est quod exspectetis?(“诸位还能期待什么呢?”)的直接回答。此处 quod 具有解释性或因果性(“因为/即:实施此罪的人……”),统领着将免于受审的凶手(托勒密国王)与获判无罪的共犯(阿西基乌斯)进行对照的两个分句。

  4. 24cuicuimodi autem sit

    cuicuimodi 是不定关系代词 quisquis 的属格形式 cuiuscuiusmodi(性质属格)的约缩形式,作副词性用法,与让步虚拟式 sit 连用,意为“无论那究竟是何种情况 / 无论如何”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi024.humanitext-lat2:21-25