← 西塞罗

为凯里乌斯辩护

§16-20

驳斥贿选与财务指控并揭露克洛狄娅

西塞罗驳斥了关于贿选、财务问题及凯利乌斯搬离父家的指控,将克洛狄娅称为导致一切纷扰的“帕拉蒂努姆的美狄亚”,并预先抨击了控方安排的元老及所谓夜间行凶证人的不可靠性,揭露这场指控背后的真正主使。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§16

​quod haud scio an de ambitu et de criminibus istis sodalium ac sequestrium, quoniam huc incidi, similiter respondendum putem.1 numquam enim tam Caelius amens fuisset ut, si sese isto infinito ambitu commaculasset, ambitus alterum accusaret, neque eius facti in altero suspicionem quaereret cuius ipse sibi perpetuam licentiam optaret, nec, si sibi semel periculum ambitus subeundum putaret, ipse alterum iterum ambitus crimine arcesseret. quod quamquam nec sapienter et me invito facit, tamen est eius modi cupiditas ut magis insectari alterius innocentiam quam de se timide cogitare videatur.

关于贿选以及有关会社与贿赂经手人的那些指控,既然我已经谈到了这里,我想或许应当作类似的答辩。因为凯利乌斯绝不至于丧心病狂到这种地步:倘若他曾以那种无休止的贿选玷污自己,他还会指控他人贿选;他绝不会在他人身上追究某种他自己渴望享有终身特权的行径的嫌疑;而且倘若他认为自己必须承受一次贿选的风险,他自己绝不会再次以贿选的罪名将他人推上法庭。尽管他这样做既不明智,亦违背我的意愿,然而他的野心竟到了这种地步,以至于显得宁可去攻击他人的清白,也不愿胆怯地为自己考量。

§17

​nam quod aes alienum obiectum est, sumptus reprehensi, tabulae flagitatae, videte quam pauca respondeam. tabulas qui in patris potestate est nullas conficit. versuram numquam omnino fecit ullam.2 sumptus unius generis obiectus est, habitationis; triginta milibus dixistis habitare. nunc demum intellego Publii Clodi insulam esse venalem, cuius hic in aediculis habitat decem, ut opinor, milibus. vos autem dum illi placere voltis, ad tempus eius mendacium vestrum accommodavistis.

至于有人以负债相责难、指责其开销、索要其账簿,诸位且看我将作何等简短的答复。处于家父权之下的人根本不编制账簿。他从来没有做过任何借新债还旧债的交易。唯独有一项开支遭到了指责,那就是住宅:你们说他以三万塞斯提斯的租金居住。如今我终于明白普布利乌斯·克洛狄乌斯的公寓大楼是在待售,凯利乌斯只是租住在那里的一处狭小套间中,据我看,租金不过一万塞斯提斯。然而你们一心想要讨好那个男人,便迎合他的时机需要编造了你们的谎言。

§18

​reprehendistis a patre quod semigrarit. quod quidem in hac aetate minime reprendendum est. qui cum et ex publica causa iam esset mihi quidem molestam, sibi tamen gloriosam victoriam consecutus et per aetatem magistratus petere posset, non modo permittente patre sed etiam suadente ab eo semigravit et, cum domus patris a foro longe abesset, quo facilius et nostras domus obire et ipse a suis coli posset, conduxit in Palatio non magno domum. quo loco possum dicere id quod vir clarissimus, Marcus Crassus, cum de adventu regis Ptolemaei quereretur, paulo ante dixit: Vtinam ne in nemore Pelio — ac longius mihi quidem contexere hoc carmen liceret: nam numquam era errans hanc molestiam nobis exhiberet Medea animo aegro, amore saevo saucia. sic enim, iudices, reperietis quod, cum ad id loci venero, ostendam, hanc Palatinam Medeam3 migrationemque hanc adulescenti causam sive malorum omnium sive potius sermonum fuisse.

你们指责他搬离了父亲的家。这一点在这一年龄阶段实在丝毫不足以受到指责。他既已在一桩公诉诉讼中赢得了对我固然棘手、对他自己却极荣耀的胜利,并且按照年龄已能够谋求官职,因而在父亲不仅允许而且极力劝说下搬离了他;又因父亲的居所远离广场,为了能够更加便利地走访我们的府第,并且本人亦能受到其拥护者的拜候,他便在帕拉蒂努姆山以不贵的租金租了一所宅院。谈及此处,我正好可以说出那位极其卓越的人物马尔库斯·克拉苏稍早前在抱怨托勒密国王来访时所说的话: “但愿在佩利翁的山林中……” ——若能允许我将这首诗篇继续诵读下去该有多好: “因为漂泊的主母就绝不会把这般苦恼强加于我们, 美狄亚,满心痛楚,被野蛮的情爱所创伤。” 因为诸位裁判官将会发现——正如当我讲到那处时所要阐明的那样——,正是这位“帕拉蒂努姆的美狄亚”以及这次迁居,成了这位青年所有灾祸、或者不如说是所有闲话的根源。

§19

​quam ob rem illa quae ex accusatorum oratione praemuniri iam et fingi intellegebam, fretus vestra prudentia, iudices, non pertimesco. aiebant enim fore testem senatorem qui se pontificiis comitiis pulsatum a Caelio diceret. A quo quaeram, si prodierit, primum cur statim nihil egerit, deinde, si id queri quam agere maluerit, cur productus a vobis potius quam ipse per se, cur tanto post potius quam continuo queri maluerit. si mihi ad haec acute arguteque responderit, tum quaeram denique ex quo iste fonte senator emanet. nam si ipse orietur et nascetur ex sese, fortasse, ut soleo, commovebor; sin autem est rivolus arcessitus et ductus ab ipso capite accusationis vestrae, laetabor, cum tanta gratia tantisque opibus accusatio vestra nitatur, unum senatorem esse solum qui vobis gratificari vellet inventum. "de teste Fufio."

正因如此,对于我从原告的演说中看出早已在预先设防并虚构出来的那些事,依仗诸位的明智,诸位裁判官,我并不感到惧怕。因为他们宣称将有一位元老出庭作证,说自己在祭司团选举大会上遭到了凯利乌斯的殴打。若此人走上法庭,我首先要问他:为何当时没有立即采取行动?其次,假若他宁愿抱怨而不愿诉诸法律,为何宁愿由你们带上法庭而非自己出面,为何宁愿在事隔良久之后而非在事发当时抱怨?倘若他对这些问题回答得机敏透彻,那么我最终将追问那位元老究竟是从哪个泉源涌流出来的。因为如果他是自发产生、出于自身的动机,也许我会如往常那样感到震动;但如果他是一股从你们指控的源头本身被引汲出来的细流,那么考虑到你们的指控依托着如此巨大的势力与财富,最终却只找到了一位愿意讨好你们的元老,我反倒要为此感到庆幸了。 “关于证人富菲乌斯”

§20

​nec tamen illud genus alterum nocturnorum testium perhorresco. est enim dictum ab illis fore qui dicerent uxores suas a cena redeuntis attrectatas esse a Caelio. graves erunt homines qui hoc iurati dicere audebunt, cum sit eis confitendum numquam se ne congressu quidem et constituto coepisse de tantis iniuriis experiri.4 sed totum genus oppugnationis huius, iudices, et iam prospicitis animis et, cum inferetur, propulsare debebitis. non enim ab isdem accusatur Marcus Caelius a quibus oppugnatur; palam in eum tela iaciuntur, clam subministrantur.

然而,我对那另一类夜间证人亦丝毫不感到畏惧。因为原告宣称将有人出面作证,说他们的妻子在赴宴归途中遭到了凯利乌斯的轻薄骚扰。倘若有人胆敢发誓说出这番话,那些人必定是些庄重之士——因为他们不得不承认,对于如此巨大的侮辱,他们甚至从未尝试过通过会面或约定日期来付诸法律解决!然而诸位裁判官,对于这种进攻的整体性质,诸位心中早已有所预见,并且当它袭来之时,诸位理当予以击退。因为指控马尔库斯·凯利乌斯的人与攻击他的人并不是同一批人;长矛是在明处向他投掷的,却是在暗中被供给的。

语法注4 条
  1. 16quod haud scio an de ambitu et de criminibus istis sodalium ac sequestrium, quoniam huc incidi, similiter respondendum putem

    句首的 quod 为连接性关系代名词(意为“关于这一点”)。haud scio an 接现在时虚拟式 putem,构成古典拉丁语表达委婉断言的惯用结构(意为“我倒以为/或许应当认为”)。putem 支配非人称动形词复合被动句 respondendum [esse],逻辑主语(与格 mihi)省略。

  2. 17versuram numquam omnino fecit ullam

    versuram facere 为古罗马商业与金融领域的习语,意为“为偿还旧债而借新债”(转债/以债养债)。西塞罗以此断然否认了凯利乌斯深陷债务危机的指控。

  3. 18hanc Palatinam Medeam

    承接前文所引恩尼乌斯悲剧《流亡的美狄亚》,西塞罗讽刺性地将居住在帕拉蒂努姆山上的克洛狄娅戏称为“帕拉蒂努姆的美狄亚”。在句法上,它作为间接引语(reperietis ... fuisse)的宾格主语(主语对格)。

  4. 20cum sit eis confitendum numquam se ne congressu quidem et constituto coepisse de tantis iniuriis experiri

    连词 cum 引导让步虚拟式从句(意为“尽管他们不得不承认”)。sit confitendum 为非人称被动动形词结构,与格 eis 为施事者。不定式 coepisse 支配法律用语 de tantis iniuriis experiri(就如此重大的侵害付诸诉讼),中间插入由 ne ... quidem 构成的强调否定 congressu et constituto(甚至未曾通过私下会晤或约定日期)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi024.humanitext-lat2:16-20