- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. I. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi024.humanitext-lat2:11-15
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗援引青年受监护的传统年限为凯利乌斯早年的品行辩护,详述喀提林兼具相反特质、善于伪装而诱惑众多善人的魔力,并驳斥了指控凯利乌斯参与喀提林阴谋的自相矛盾之处。
tot igitur annos versatus in foro sine suspicione, sine infamia, studuit Catilinae iterum petenti. quem ergo ad finem putas custodiendam illam aetatem fuisse? nobis quidem olim annus erat unus ad cohibendum bracchium toga constitutus,1 et ut exercitatione ludoque campestri tunicati uteremur, eademque erat, si statim merere stipendia coeperamus, castrensis ratio ac militaris. qua in aetate nisi qui se ipse sua gravitate et castimonia et cum disciplina domestica tum etiam naturali quodam bono defenderet, quoquo modo a suis custoditus esset, tamen infamiam veram effugere non poterat. sed qui prima illa initia aetatis integra atque inviolata praestitisset, de eius fama ac pudicitia, cum iam sese conroboravisset ac vir inter viros esset, nemo loquebatur.
因此,他在广场上活动了这么多年,既无嫌疑,亦无恶名,此后他才支持了第二次竞选的喀提林。那么,你以为那一时期应当受到监护到何种限度呢?在我们那个时代,曾规定有一年的时间要将手臂拘束在托加袍内,并身着短袍参加战神广场的操练与竞赛;若是我们随即开始服兵役,军营与行伍中的规矩亦是如此。在那个年纪,若非有人以自身的端庄与贞洁,并借由家教乃至某种天生的美质来护卫自己,无论家人如何监护,他仍旧无法逃脱真正的恶名。但凡在生命的最初开端保持纯洁无瑕之人,当他已身强体健、成为众男子汉当中的一员时,便再无人谈论其声誉与贞洁问题了。
at studuit Catilinae, cum iam aliquot annos esset in foro, Caelius. et multi hoc idem ex omni ordine atque ex omni aetate fecerunt. habuit enim ille, sicuti meminisse vos arbitror, permulta maximarum non expressa signa sed adumbrata virtutum. Vtebatur hominibus improbis multis; et quidem optimis se viris deditum esse simulabat. erant apud illum inlecebrae libidinum multae; erant etiam industriae quidam stimuli ac laboris. flagrabant vitia libidinis apud illum; vigebant etiam studia rei militaris. neque ego umquam fuisse tale monstrum in terris ullum puto, tam ex contrariis diversisque atque inter se pugnantibus naturae studiis cupiditatibusque conflatum.
有人说:“然而凯利乌斯在广场上活动数年之后,支持了喀提林。”然而各个阶层、各个年龄段的许多人,都曾做过同一件事。因为那个人身上——正如我想诸位所记得的——具有极多虽然并非清晰显露、却隐约可见的伟大美德的痕迹。他与许多恶人交往,然而又假装忠实于最优秀的人士。他身上既有许多放纵情欲的诱惑,亦有激励勤勉与劳苦的某种鞭策。放荡的恶习在他身上燃烧,但对军事事务的热忱同样旺盛。我认为世上从未有过这样一个怪物,竟是由如此相反、殊异、且相互争竞的天性倾向与欲望杂糅铸造成的。
quis clarioribus viris quodam tempore iucundior, quis turpioribus coniunctior? quis civis meliorum partium aliquando, quis taetrior hostis huic civitati? quis in voluptatibus inquinatior, quis in laboribus patientior? quis in rapacitate avarior, quis in largitione effusior? illa vero, iudices, in illo homine admirabilia fuerunt, comprehendere multos amicitia, tueri obsequio, cum omnibus communicare quod habebat, servire temporibus suorum omnium pecunia, gratia, labore corporis, scelere etiam, si opus esset, et audacia, versare suam naturam et regere ad tempus atque huc et illuc torquere ac flectere, cum tristibus severe, cum remissis iucunde, cum senibus graviter, cum iuventute comiter, cum facinerosis audaciter, cum libidinosis luxuriose vivere.
在某一时期,有谁比他更能取悦显贵,又有谁比他与卑鄙之徒勾结得更深?有谁有时是更好派别的公民,又有谁是这个城邦更为可憎的仇敌?在享乐中谁比他更污秽,在劳苦中谁比他更具耐力?在掠夺中谁比他更贪婪,在赏赐中谁比他更挥霍?诸位裁判官,在那个怪人身上真正令人称奇的,乃是能以交情结络众人,以顺从维系他们,与所有人分享其所有,用金钱、权势、身体的劳苦、乃至在必要时用罪行与胆魄去救应其所有同伙的危难;他能随意变换自己的天性并随顺时机而加以掌控,向这里或那里随意扭转弯折:与严肃者严厉相处,与松弛者愉悦相处,与老者持重相处,与青年和蔼相处,与亡命之徒大胆相处,与纵欲之辈奢靡相处。
hac ille tam varia multiplicique natura cum omnis omnibus ex terris homines improbos audacisque conlegerat, tum etiam multos fortis viros et bonos specie quadam virtutis adsimulatae tenebat. neque umquam ex illo delendi huius imperi tam consceleratus impetus exstitisset, nisi tot vitiorum tanta immanitas quibusdam facilitatis et patientiae radicibus niteretur. qua re ista condicio, iudices, respuatur, nec Catilinae familiaritatis crimen haereat. est enim commune cum multis et cum quibusdam bonis. me ipsum, me, inquam, quondam paene ille decepit, cum et civis mihi bonus et optimi cuiusque cupidus et firmus amicus ac fidelis videretur; cuius ego facinora oculis prius quam opinione, manibus ante quam suspicione deprendi. cuius in magnis catervis amicorum si fuit etiam Caelius, magis est ut ipse moleste ferat errasse se, sicuti non numquam in eodem homine me quoque erroris mei paenitet, quam ut istius amicitiae crimen reformidet.2
凭借这般多变且复杂的品性,他不仅从四方各地聚拢了一切邪恶与胆大妄为之徒,更以某种虚饰的美德表象笼络了许多勇敢而正直的人。若非如此繁多恶习的巨大凶险依托于某种和易与隐忍的根基,从他身上也绝不可能产生出毁灭此帝国的那般罪大恶极的冲动。因此,诸位裁判官,请摒弃这种条件,亦切勿让结交喀提林的指控粘附于他。因为这一嫌疑是许多人、乃至某些善人所共有的。昔日他甚至几乎欺骗了我本人——我说是欺骗了我!——当时在我眼中,他既是良善的公民,又向往最优秀的阶层,还是稳固忠实的友人;他的罪行,我是先用双眼目睹而后才形成判断,先以双手拿获而后才生发猜疑。在他庞大的朋友群体中即便有凯利乌斯,也更多地是他自己应当懊悔自己的失察——正如关于同一人我也时而悔恨自己的错误一样——,而不是他应当畏惧那份友谊带来的罪责。
itaque a maledictis impudicitiae ad coniurationis invidiam oratio est vestra delapsa. posuistis enim, atque id tamen titubanter et strictim, coniurationis hunc propter amicitiam Catilinae participem fuisse; in quo non modo crimen non haerebat sed vix diserti adulescentis cohaerebat oratio. qui enim tantus furor in Caelio, quod tantum aut in moribus naturaque volnus aut in re atque fortuna? ubi denique est in ista suspicione Caeli nomen auditum? nimium multa de re minime dubia loquor; hoc tamen dico. non modo si socius coniurationis, sed nisi inimicissimus3 istius sceleris fuisset, numquam coniurationis accusatione adulescentiam suam potissimum commendare voluisset.
于是,诸位的演说便从不贞的恶语滑落到了阴谋的怨谤之中。因为诸位断言——尽管只是吞吞吐吐、泛泛而谈地——此人因与喀提林的友谊而成了阴谋的共谋者;在这件事上,不仅罪名无法成立,就连那位雄辩青年的演说亦难以自圆其说。因为凯利乌斯身上何来如此巨大的狂悖,其品行天性中、或是财产境况里又有何等巨大的创伤?究竟在何时何地,凯利乌斯之名曾在那场嫌疑中被听闻过?关于这件毫无疑问之事,我说了太多;然而我仍要说这句话:假如他是阴谋的同伙自不必说,若非他是那场罪行最严厉的死敌,他就绝不会想要首选以控告阴谋之罪来使自己的青年时代扬名。
- 11ad cohibendum bracchium toga constitutus
指古罗马男子成年仪式之后的广场见习期(tirocinium fori)传统习俗:年轻人在第一年中须将右臂拘束在托加袍的褶皱内,以此作为端庄自持与节制的标志。此处为表示目的的动形词结构(ad + 宾格动形词)。
- 14magis est ut ipse moleste ferat errasse se ... quam ut istius amicitiae crimen reformidet
非人称句式“magis est ut... quam ut...”(……比……更为合宜/理所当然),引导两个由虚拟式构成的并列名词性ut-从句。它将凯利乌斯应有的反应(为自己受骗失察而惋惜)与不当的反应(畏惧友谊带来的罪责)进行了鲜明对比。
- 15non modo si socius coniurationis, sed nisi inimicissimus
紧凑的省略条件结构。前半句“non modo si socius coniurationis [fuisset]”(不仅若他是阴谋的共谋者[绝不可能])省略了与过去事实相反的动词,后半句以“sed nisi inimicissimus istius sceleris fuisset”(而且若非他是那一罪行的死敌)构成反诘。全句高度概括地表明:他绝非同谋,且正因为他是阴谋的最坚决反对者,才可能以起诉该阴谋作为立名之道。
