← 西塞罗

为凯里乌斯辩护

§6-10

辩护凯利乌斯品行并澄清与喀提林之关系

西塞罗驳斥了控方针对凯利乌斯贞洁品行的诽谤,温和劝诫年轻的起诉人阿特拉提努斯,并通过追述其成年后的严格教养及历年事实,澄清了他与喀提林过从甚密的嫌疑。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§6

​ut ad me revertar, ab his fontibus profluxi ad hominum famam, et meus hic forensis labor vitaeque ratio demanavit ad existimationem hominum paulo latius commendatione ac iudicio meorum. nam quod obiectum est de pudicitia quodque omnium accusatorum non criminibus sed vocibus maledictisque celebratum est, id numquam tam acerbe feret Marcus Caelius ut eum paeniteat non deformem esse natum.1 sunt enim ista maledicta pervolgata in omnis quorum in adulescentia forma et species fuit liberalis. sed aliud est male dicere, aliud accusare. accusatio crimen desiderat, rem ut definiat, hominem notet, argumento probet, teste confirmet; maledictio autem nihil habet propositi praeter contumeliam; quae si petulantius iactatur, convicium, si facetius, urbanitas nominatur.

若回到我自己身上,我亦正是从这些源泉流向世人的名望,我在这法庭上的劳作与生活方式,也正是通过乡党族人的推重与评判,才得以稍稍广泛地流布到世人的赞誉之中。 至于控方在贞洁品行方面提出的责难,以及全体控告者非以罪状、而纯以叫嚣与谩骂对此大肆宣扬之事,马尔库斯·凯利乌斯绝不至于痛心疾首到懊悔自己未曾生成丑陋之貌。因为对此类凡在青年时期容貌体态俊美高雅之人,此类谩骂向来司空见惯。然而,恶语中伤是一回事,提起控告则是另一回事。控告要求提出罪名,以便明确案情、锁定嫌疑、以论据加以证实、以证人予以确证;谩骂则除了羞辱之外别无企图;这谩骂若抛掷得较为放肆,便称为辱骂,若较为风趣,便称为雅谑。

§7

​quam quidem partem accusationis admiratus sum et moleste tuli potissimum esse Atratino datam. neque enim decebat neque aetas illa postulabat neque, id quod animum advertere poteratis, pudor patiebatur optimi adulescentis in tali illum oratione versari. vellem aliquis ex vobis robustioribus hunc male dicendi locum suscepisset;2 aliquanto liberius et fortius et magis more nostro refutaremus istam male dicendi licentiam. tecum, Atratine, agam lenius, quod et pudor tuus moderatur orationi meae et meum erga te parentemque tuum beneficium tueri debeo. illud tamen te esse admonitum volo, ​primum ut qualis es talem te omnes esse existiment, ut quantum a rerum turpitudine abes tantum te a verborum libertate seiungas; deinde ut ea in alterum ne dicas quae, cum tibi falso responsa sint, erubescas. quis est enim cui via ista non pateat, quis est qui huic aetati atque isti dignitati non possit quam velit petulanter, etiam si sine ulla suspicione, at non sine argumento male dicere? sed istarum partium culpa est eorum qui te agere voluerunt; laus pudoris tui, quod ea te invitum dicere videbamus, ingeni, quod ornate politeque dixisti.

对于控诉的这一部分偏偏被交予阿特拉提努斯,我实感惊异且深以为憾。因为让这样一位极优秀的青年涉足这番演辞,既不合宜,亦非那个年纪所应为,且正如诸位所能察觉的,他的羞耻之心本亦难以容忍。我倒希望诸位中身心更为成熟老练者承揽了这处中伤的话题;那样我们便能多少更加自由、更有力、且更依循我们惯常的风格来驳斥这种放肆的中伤。阿特拉提努斯,对于你,我将处置得更为温和,因为既是你本人的端庄约束了我的言辞,且我亦当维护我对你及你父亲的善意情谊。但我仍希望你能被提醒两点:首先,为使所有人皆视你为你真实的那种端正之人,你在言语的放纵上应当与你在行事的污秽上保持同样遥远的距离;其次,切莫对他人说出那些一旦被虚妄地反诘到你自己身上便会令你羞愧难当之语。因为有哪个人没有这条攻讦之径可走呢?又有谁不能针对这样的年纪和那样的仪态,哪怕毫无根据,却不乏借口地随心所欲、肆意中伤呢?但扮演这一角色的过错在于那些想要你出面的人;而赞誉则属于你的羞耻心——因为我们看到你是极不情愿地说出那些话的,同时也属于你的才华——因为你的言辞华美而雅致。

§9

​verum ad istam omnem orationem brevis est defensio. nam quoad aetas Marci Caeli dare potuit isti suspicioni locum, fuit primum ipsius pudore, deinde etiam patris diligentia disciplinaque munita. qui ut huic togam virilem dedit — nihil dicam hoc loco de me; tantum sit quantum vos existimatis; hoc dicam, hunc a patre continuo ad me esse deductum — nemo hunc Marcum Caelium in illo aetatis flore vidit nisi aut cum patre aut mecum aut in Marci Crassi castissima domo cum artibus honestissimis erudiretur.

然而,对那全篇言论,辩护其实甚为简短。因为只要马尔库斯·凯利乌斯的年龄尚能为那种猜疑提供空间,他首先便受到自身羞耻心的庇护,其次更受到其父严谨照料与管教的约束。其父一旦授予他成年托加——关于我自己,此刻我不多言,诸位作何评判便算如何;我只说这一点:他立即被其父带到了我身边——在此人年轻力壮的鼎盛时期,除了或是与其父在一起,或是与我在一起,或是在马尔库斯·克拉苏极其廉洁纯正的府邸中受习最高尚的学艺,便绝无任何人见过这位马尔库斯·凯利乌斯。

§10

​nam quod Catilinae familiaritas obiecta Caelio est, longe ab ista suspicione abhorrere debet. hoc enim adulescente scitis consulatum mecum petisse Catilinam. ad quem si accessit aut si a me discessit umquam — quamquam multi boni adulescentes illi homini nequam atque improbo studuerunt — tum existimetur Caelius Catilinae nimium familiaris fuisse. at enim postea scimus et vidimus esse hunc in illius etiam amicis. quis negat? sed ego illud tempus aetatis quod ipsum sua sponte infirmum, aliorum autem libidine infestum est, id hoc loco defendo.3 fuit adsiduus mecum praetore me; non noverat Catilinam; Africam tum praetor ille obtinebat. secutus est tum annus, causam de pecuniis repetundis Catilina dixit. mecum erat hic; illi ne advocatus quidem venit umquam. deinceps fuit annus quo ego consulatum petivi; petebat Catilina mecum. numquam ad illum accessit, a me numquam recessit.

至于将与喀提林的亲密交往归罪于凯利乌斯,他理应与这种猜疑相去甚远。因为诸位知晓,在此人年轻之时,喀提林正与我竞选执政官。若他曾经接近过喀提林,或者离开过我哪怕一次——尽管许多善良的青年都曾倾心于那个卑劣恶毒之人——,那么便认定凯利乌斯曾与喀提林过从甚密好了。有人会说:“但我们后来确实知晓并目睹他身处于喀提林的朋友之列。”谁否认这一点呢?但我在此处辩护的,乃是他人生中那个本身孱弱、又易受他人淫欲侵害的年龄阶段。在我担任裁判官时,他常伴我左右;他并不结识喀提林;喀提林那时作为前裁判官正治理阿非利加。随后的一年,喀提林因贪污勒索案受审。凯利乌斯一直与我在一起;他甚至从未作为诉讼襄助人前往喀提林处一次。接下来的那一年,我竞选执政官;喀提林与我共同竞选。凯利乌斯从未接近过喀提林,亦从未离开过我半分。

语法注3 条
  1. 6ut eum paeniteat non deformem esse natum

    无人称动词 paenitet 的句式:感到悔恨的人用宾格(eum)表示,悔恨的原因或内容则由不定式从句 non deformem esse natum(“未曾生得丑陋”)充当。该结构嵌套在由 tam acerbe 引出的结果从句(ut ...)之中。

  2. 7vellem aliquis ex vobis robustioribus hunc male dicendi locum suscepisset

    愿望动词 vellem(未完成过去时)后不带连接词 ut 直接引导虚拟式过去完成时(suscepisset)的并列构词法,表达与过去事实相反的愿望(“我倒希望……曾经承揽了”)。

  3. 10sed ego illud tempus aetatis quod ipsum sua sponte infirmum, aliorum autem libidine infestum est, id hoc loco defendo

    宾格短语 illud tempus aetatis 被提前置于句首,在插入关系从句(quod ... infestum est)之后,由指示代词 id 复指,共同作为主动词 defendo 的直接宾语(首置重述结构)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi024.humanitext-lat2:6-10