← 西塞罗

驳瓦蒂尼乌斯

§29-33

非法致富、宴席着丧服与阻挠审判

西塞罗就瓦提尼乌斯在保民官任内的贪腐暴富、身穿深色丧服大闹阿里乌斯宴席以亵渎神庙与古制,以及在平民身份遭起诉时向克洛狄乌斯申诉并诉诸暴力的罪行进行了严厉质问。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§29

et quoniam pecunias aliorum despicis, de tuis divitiis intolerantissime gloriaris, volo uti mihi respondeas, fecerisne foedera tribunus plebis cum civitatibus, cum regibus, cum tetrarchis; erogarisne pecunias ex aerario tuis legibus; eripuerisne partis illo tempore carissimas partim a Caesare, partim a publicanis? quae cum ita sint, quaero ex te sisne ex pauperrimo dives factus illo ipso anno quo lex lata est de pecuniis repetundis acerrima, ut omnes intellegere possent a te non modo nostra acta, quos tyrannos vocas, sed etiam amicissimi tui legem esse contemptam; apud quem tu etiam nos criminari soles, qui illi sumus amicissimi, cum tu ei contumeliosissime totiens male dicas quotiens te illi adfinem esse dicis.

既然你鄙视他人的钱财,对自己的财富狂妄自负到了极点,我希望你回答我:你在担任平民保民官时,是否曾与诸城邦、诸国王、诸封建领主缔结条约?你是否曾根据自己的法律从国库中支取巨款?你是否在那个时期夺取了最值钱的份额,一部分来自凯撒,一部分来自包税人?既然事实如此,我问你,是否就在通过针对勒索罪的最严厉法律的那一年,你从一贫如洗变成了巨富,以至于所有人都能明白,不仅我们这些被你称作暴君之人的政绩,甚至连你最亲密朋友的法律,都遭到了你的蔑视?你还常常在那位朋友面前指控我们——我们本是他最亲密的朋友——而你自己每当宣称与他是姻亲时,却总是极尽侮辱地辱骂他。

§30

​atque etiam illud scire ex te cupio, quo consilio aut qua mente feceris ut in epulo Q. Arri, familiaris mei, cum toga pulla accumberes? quem umquam videris, quem audieris? quo exemplo, quo more feceris? dices supplicationes te illas non probasse. optime: nullae fuerint supplicationes.1 videsne me nihil de anni illius causa, nihil de eo quod tibi commune cum summis viris esse videatur, sed de tuis propriis sceleribus ex te quaerere? nulla supplicatio fuerit. cedo quis umquam cenarit atratus? ita enim illud epulum est funebre ut munus sit funeris, epulae quidem ipsae dignitatis.2

而且我也极想从你这里知道:究竟出于何种意图或何种心智,你竟然身穿深色丧服出席我的密友昆图斯·阿里乌斯的宴会并就席?你曾见过谁这样做,又曾听说过谁这样做?你是依循何种先例、何种风俗做出此举的?你会说你不赞同那些感恩祭。极好:就算从来没有任何感恩祭吧。你难道看不出,我向你质问的完全不是那一年的政治公案,也绝非你似乎与最杰出的人物所共有的事情,而纯粹是你自己特有的罪行吗?就算没有任何感恩祭吧。请告诉我,有谁曾身着黑衣出席宴饮?因为那场宴席之所以带有丧仪性质,仅在于这项义务属于丧葬,而宴饮本身则属于身份荣耀。

§31

sed omitto epulum populi Romani, festum diem argento, veste, omni apparatu ornatuque visendo: quis umquam in luctu domestico, quis in funere familiari cenavit cum toga pulla? cui de balineis exeunti praeter te toga pulla umquam data est? Cum tot hominum milia accumberent, cum ipse epuli dominus, Q. Arrius, albatus esset, tu in templum Castoris te cum C. Fibulo atrato ceterisque tuis furiis funestum intulisti. quis tum non ingemuit, quis non doluit rei publicae casum? qui sermo alius in illo epulo fuit nisi hanc tantam et tam gravem civitatem subiectam esse non modo furori, verum etiam inrisioni tuae?

且不说罗马人民的盛宴,这一有着银器、华服以及所有令人瞩目的铺陈与装饰的节日庆典:在家族的哀悼中,在亲友的丧礼上,究竟有谁曾身穿深色丧服就席会饮?除了你之外,有谁在走出浴室时曾被递上一件深色丧服?当成千上万的人就席入座,当宴会的主人昆图斯·阿里乌斯本人身着白衣之时,你却带着身穿黑衣的盖乌斯·菲布卢斯以及你其余的复仇狂神,带着丧祸之气闯入了卡斯托尔神庙。当时谁没有叹息,谁没有为共和国的沦落而悲痛?在那场宴席上,除了谈论如此伟大且庄严的城邦不仅屈服于你的狂暴、更屈服于你的嘲弄之外,难道还有别的议论吗?

§32

​hunc tu morem ignorabas? numquam epulum videras? numquam puer aut adulescens inter cocos fueras? Fausti, adulescentis nobilissimi, paulo ante ex epulo magnificentissimo famem illam veterem tuam non expleras? quem accumbere atratum videras? dominum cum toga pulla et eius amicos ante convivium? quae tanta te tenuit amentia ut, nisi id fecisses quod fas non fuit, nisi violasses templum Castoris, nomen epuli, oculos civium, morem veterem, eius qui te invitarat auctoritatem, parum putares testificatum esse supplicationes te illas non putare?3

难道你竟不知道这一传统风俗?你从未见过宴会吗?你在孩提或青年时期从未混迹于厨役之间吗?不久之前在出身至为高贵的青年福斯图斯那极其奢华的宴席上,难道你没有填饱过你那由来已久的饥饿吗?你曾见过谁身穿黑衣就席?你见过主人身穿深色丧服且其友人们在宴饮前也是如此吗?究竟是何等巨大的癫狂抓住了你,以至于你认为:除非犯下神律所不容的恶行,除非亵渎卡斯托尔神庙、宴会的名义、公民的目光、古老的风俗以及邀请你的主人的权威,你就不足以表明自己并不承认那些感恩祭?

§33

quaero etiam illud ex te, quod privatus admisisti, in quo certe iam tibi dicere non licebit cum clarissimis viris causam tuam esse coniunctam, postulatusne sis lege Licinia et Iunia? edixeritne C. Memmius praetor ex ea lege ut adesses die tricensimo? cum is dies venisset, fecerisne quod in hac re publica non modo factum antea numquam est, sed in omni memoria est omnino inauditum? appellarisne tribunos plebis ne causam diceres—levius dixi; quamquam id ipsum esset et novum et non ferendum—sed appellarisne nominatim pestem illius anni, furiam patriae, tempestatem rei publicae, Clodium. qui tamen cum iure, cum more, cum potestate iudicium impedire non posset, rediit ad illam vim et furorem suum, ducemque se militibus tuis praebuit. in quo ne quid a me dictum in te potius putes quam abs te esse quaesitum, nullum onus imponam mihi testimoni: quae mihi brevi tempore ex eodem isto loco video esse dicenda servabo, teque non arguam, sed, ut in ceteris rebus feci, rogabo.

我还想向你质询你在作为平民时所犯下的勾当——在这件事上,你绝对再也不能说你的诉由与那些最显赫的人物绑在一起了:你是否曾根据《利基尼乌斯与尤尼乌斯法》被传讯起诉?法务官盖乌斯·梅姆米乌斯是否根据该法发布告示,要求你在第三十天出庭?当那一天到来时,你是否做出了不仅在这个共和国此前从未有人做过、而且在一切记忆中都完全闻所未闻的事情?你是否为了逃避申辩而向平民保民官提出申诉?——我还说得太轻了;尽管单是这件事本身就既前所未见且不可容忍——然而你是否指名道姓地向那一年的灾星、祖国的狂神、共和国的风暴克洛狄乌斯提出了申诉?然而,当克洛狄乌斯无法依照法律、风俗或官职权力阻止审判时,他便退回到了他那一贯的暴力与癫狂之中,并将自己充当为你那些武装人员的头目。关于此事,为了不让你以为这是我攻击你而非向你质问,我不会给自己强加任何作证的负担:我自知在不久之后必须在这同一个地方陈述的事项,我将予以保留;我不会指控你,而是会像在其余事情上所做的那样,仅仅向你提出质问。

语法注3 条
  1. 30nullae fuerint supplicationes

    完成时虚拟式表示让步(coniunctivus concessivus)。针对瓦提尼乌斯可能提出的辩解(即自己不赞同元老院决议的感恩祭),西塞罗为了论辩暂时退让一步承认其前提(“就算从来没有任何感恩祭吧”)。紧随其后的 nulla supplicatio fuerit 是同一构词句法的重复。

  2. 30ita enim illud epulum est funebre ut munus sit funeris, epulae quidem ipsae dignitatis

    限定性结果从句(ita... ut...)。句中对形容词 funebre 进行了限制说明:阿里乌斯的宴席之所以被称为“丧礼性质的”,仅仅在于伴随的角斗表演等义务(munus)属于丧葬(funeris),而宴饮(epulae)本身则体现了社会地位与尊荣(dignitatis,性质属格)。

  3. 32supplicationes te illas non putare

    非人称被动式 testificatum esse 之下的宾格加不定式结构。动词 putare 在此未带显式的表语,而是引申用于表示“将……视为有效/承认……”之意,整个短语意为“你不承认那些感恩祭(为合法的感恩祭)”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi023.humanitext-lat2:29-33