← 西塞罗

驳瓦蒂尼乌斯

§34-38

捣毁法庭、自任使节与违规角斗表演

西塞罗质询瓦提尼乌斯通过暴力捣毁法庭逃避审判的空前恶行,指责他绕过元老院决议、依自立之法自任使节从而破坏宪制,并痛斥他在竞选期间违背反贿选法举办角斗士表演;最后西塞罗揭示连凯撒本人也认为瓦提尼乌斯唯利是图、理应与官职荣耀无缘。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§34

​quaero ex te, Vatini, num quis in hac civitate post urbem conditam tribunos plebis appellarit ne causam diceret? num quis reus in tribunal sui quaesitoris escenderit eumque vi deturbarit, subsellia dissiparit, urnas deiecerit, eas denique omnis res in iudicio disturbando commiserit, quarum rerum causa iudicia sunt constituta? sciasne tum fugisse Memmium, accusatores esse tuos de tuis tuorumque manibus ereptos, iudices quaestionum de proximis tribunalibus esse depulsos, in foro, luce, inspectante populo Romano quaestionem, magistratus, morem maiorum, leges, iudices, reum, poenam esse sublatam? haec omnia sciasne diligentia C. Memmi publicis tabulis esse notata atque testata? atque illud etiam quaero, cum, postea quam es postulatus, ex legatione redieris,—ne quis te iudicia defugere arbitretur,— teque, cum tibi utrum velles liceret, dictitaris causam dicere maluisse, qui consentaneum fuerit,1 cum legationis perfugio uti noluisses, appellatione improbissima te ad auxilium nefarium confugisse?

我问你,瓦提尼乌斯:在这个城邦自建城以来,是否曾有任何人为了逃避出庭申辩而向平民保民官提出申诉?是否有任何被告曾登上其审问官的裁判席,以武力将其推下,砸碎座椅,推倒投票瓮,总之,在捣毁法庭的过程中犯下了设立法庭本旨在防止的一切暴行?你难道不知道当时梅姆米乌斯逃走了,你的控告者们从你和你党羽的手中被抢救出来,审讯法庭的审理员们被从邻近的裁判席上赶走,在广场上,光天化日之下,在罗马人民的注视中,审讯、长官、祖先旧制、法律、审理员、被告以及刑罚全都被一笔勾销了吗?你难道不知道这一切都通过盖乌斯·梅姆米乌斯的审慎被记录在公文档案中并得到证实了吗?我还想质问:既然你在被控告之后从使节任上返回——以免有人认为你逃避法庭——并且,在你可以任选其一的情况下,你反复声称自己宁愿出庭申辩,那么,既然你本不愿利用使节身份作为避难所,随后却又通过极度无耻的申诉逃向非法的庇护,这究竟如何谈得上前后一致?

§35

et quoniam legationis tuae facta mentio est, volo audire de te quo tandem senatus consulto legatus sis. de gestu intellego quid respondeas: tua lege, dicis. esne igitur patriae certissimus parricida? spectarasne id, ut patres conscripti ex re publica funditus tollerentur? ne hoc quidem senatui relinquebas, quod nemo umquam ademit, ut legati ex eius ordinis auctoritate legarentur? adeone tibi sordidum consilium publicum visum est, adeo adflictus senatus, adeo misera et prostrata res publica ut non nuntios pacis ac belli, non oratores, non interpretes, non bellici consili auctores, non ministros muneris provincialis senatus more maiorum deligere posset?

既然提到了你的使节身份,我极想从你这里听听,你究竟是根据哪项元老院决议被任命为使节的。从你的动作我能明白你将如何回答:“依凭我自己的法律”,你说。难道你不是祖国确凿无疑的杀亲弑父之徒吗?你难道不是以此为目的,要将元老院议员从共和国中连根拔除吗?你难道连这项从未有人剥夺过的特权都不留给元老院,即使节必须根据该阶层的权威得以派出?难道在你看来,国家最高评议会竟是如此卑污,元老院竟是如此受挫,共和国竟是如此凄惨与瘫痪,以至于元老院无法依循祖制去挑选和平与战争的使者、外交官、通事、战策建言者以及行省事务的助理官?

§36

​eripueras senatui provinciae decernendae potestatem, imperatoris deligendi iudicium, aerari dispensationem: quae numquam sibi populus Romanus appetivit, qui numquam senatui summi consili gubernationem auferre conatus est. age, factum est horum aliquid in aliis: raro, sed tamen factum est ut populus deligeret imperatorem: quis legatos umquam audivit sine senatus consulto? ante te nemo, post continuo fecit idem in duobus prodigiis rei publicae Clodius; quo etiam maiore es malo mactandus, quod non solum facto tuo sed etiam exemplo rem publicam vulnerasti, neque tantum ipse es improbus sed etiam alios docere voluisti. ob hasce omnis res sciasne te severissimorum hominum Sabinorum, fortissimorum virorum Marsorum et Paelignorum, tribulium tuorum, iudicio notatum, nec post Romam conditam praeter te tribulem quemquam tribum Sergiam perdidisse?2

你从元老院手中夺走了指派行省的权力、选拔统帅的决断权以及国库的管理权:这些事项罗马人民从未为自己谋求,他们也从未企图从元老院手中剥夺最高政务的掌舵权。好吧,这些事情中的某些在其他人身上确实发生过:虽然罕见,但人民确实曾选拔过统帅;然而有谁曾听说过没有元老院决议就派出使节的?在你之前绝无一人;在你之后,克洛狄乌斯紧接着在共和国的那两个怪胎身上做了同样的事。正因如此,你理应遭受更大的祸罚,因为你不仅通过自己的行径、更是通过树立恶例伤害了共和国,你不仅自己恶贯满盈,而且还妄图教唆他人。由于所有这些劣迹,你难道不知道你已经受到了萨宾人这些最严峻之人,以及马尔西人和佩利格尼人这些最勇武之士——即你的同部落族人——的审判谴责,并且自罗马建城以来,除了你之外,从未有任何同部落人失掉过塞尔吉亚部落的支持吗?

§37

​atque illud etiam audire de te cupio, qua re, cum ego legem de ambitu tulerim ex senatus consulto, tulerim sine vi, tulerim salvis auspiciis, tulerim salva lege Aelia et Fufia, tu eam esse legem non putes, praesertim cum ego legibus tuis, quoquo modo latae sunt, paream; cum mea lex dilucide vetet "biennio qvo qvis petat petitvrvsve sit gladiatores dare nisi ex testamento praestitvta die3", quae tanta in te sit amentia ut in ipsa petitione gladiatores audeas dare? num quem putes illius tui certissimi gladiatoris similem tribunum plebis posse reperiri qui se interponat quo minus reus mea lege fias?

我还渴望从你这里听听:由于我是根据元老院决议提出了反贿选法,在没有暴力的情况下提出,在吉兆未损的情况下提出,在埃利乌斯法和富菲乌斯法未受侵犯的情况下提出,你究竟凭什么认为那不是法律——尤其是尽管你的法律无论以何种方式通过,我都予以遵守;而当我的法律明确禁止“在任何人竞选或将要竞选的两年之内举办角斗士表演,除非依遗嘱于预定日期举行”时,你究竟中了何等巨大的癫狂,竟敢在竞选正当其时举办角斗士表演?你难道以为还能找到任何与你那个铁杆角斗士相似的平民保民官出来阻挠,以防止你根据我的法律成为被告吗?

§38

ac si haec omnia contemnis ac despicis, quod ita tibi persuaseris, ut palam dictitas, te dis hominibusque invitis amore in te incredibili quodam C. Caesaris omnia quae velis consecuturum, ecquid audieris, ecquisnam tibi dixerit C. Caesarem nuper Aquileiae, cum de quibusdam esset mentio facta, dixisse C. Alfium praeteritum permoleste tulisse, quod in homine summam fidem probitatemque cognosset, graviterque etiam se ferre praetorem aliquem esse factum qui a suis rationibus dissensisset; tum quaesisse quendam, de Vatinio quem ad modum ferret; illum respondisse Vatinium in tribunatu gratis nihil fecisse; qui omnia in pecunia posuisset honore animo aequo carere debere.4

即使你因为如此自我笃信而鄙视并蔑视这一切——正如你公开反复吹嘘的那样,即使违背神明与凡人的意愿,凭借盖乌斯·凯撒对你某种难以置信的宠爱,你也能得到你想要的一切——你是否听说过,是否有人曾告诉过你,盖乌斯·凯撒最近在阿奎莱亚,当提及某些人时,曾说他对盖乌斯·阿尔菲乌斯的落选深感痛心,因为他认识到那个人具有极高的信义与正直,并且他对与自己政见相左之人当选为裁判官也极为不满;随后有人问他对瓦提尼乌斯有何看法,他回答说瓦提尼乌斯在担任保民官期间没有一件事是无偿做出的;而一个将一切都寄托于金钱的人,理应平心静气地承受得不到官职荣誉的结果。

语法注4 条
  1. 34qui consentaneum fuerit

    qui 是源自古夺格/工具格的疑问副词,意为“如何”、“以何种方式”(相当于 quomodo)。fuerit 的主语是后文的宾格不定式短语 te ... confugisse,虚拟式 fuerit 用于间接疑问句中表示完成时态。

  2. 36tribum Sergiam perdidisse

    perdidisse 此处用于选举语境,意为在投票中“失去(本部落的选票/支持)”。西塞罗强调了瓦提尼乌斯所遭受的前所未有的耻辱:尽管同为该部落成员(tribulis),他竟然失去了自己所属的塞尔吉亚部落(tribus Sergia)的选票。

  3. 37biennio quo quis petat petiturusve sit gladiatores dare nisi ex testamento praestituta die

    直接引用西塞罗于公元前63年执政官任内颁布的《图利乌斯反贿选法》(lex Tullia de ambitu)条文。由 vetet 统辖的核心是不定式短语 gladiatores dare,前面带有表示时间限制的关系从句 biennio quo...(限定竞选前后的禁止期限);虚拟式 petat 与 petiturusve sit 体现了法律条文中针对普遍主体的泛指假设特征。

  4. 38qui omnia in pecunia posuisset honore animo aequo carere debere

    引述凯撒言论的间接引语。关系从句 qui ... posuisset 的先行词([eum])作为 debere 的逻辑主语被省略,整体构成宾格不定式结构 [eum] ... debere。虚拟式 posuisset 既符合间接引语中从属从句的要求,也体现了表特征的泛指属性(“凡是将一切置于金钱之人……”)。honore 是由 carere 支配的夺格。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi023.humanitext-lat2:34-38