- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi023.humanitext-lat2:25-28
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗抨击瓦提尼乌斯利用韦蒂乌斯的虚假告密陷害多米提乌斯、皮索等诸多显赫公民,并在阴谋败露后于狱中杀害韦蒂乌斯灭口,进而揭露其在陪审员回避法案中暗设条款以蓄意排挤安东尼乌斯的恶行。
L. Domitium, cuius dignitas et splendor praestringebat, credo, oculos Vatini,1—quem tu propter commune odium in bonos oderas, in posterum autem, propter omnium spem quae de illo est atque erat, ante aliquanto timebas, L. Lentulum, hunc iudicem nostrum, flaminem Martialem, quod erat eo tempore Gabini tui competitor, eiusdem Vetti indicio opprimere voluisti: qui si tum illam labem pestemque vicisset, quod ei tuo scelere non licuit, res publica victa non esset.23 huius etiam filium eodem indicio et crimine ad patris interitum adgregare voluisti: L. Paulum, qui tum quaestor Macedoniam obtinebat, quem civem, quem virum! qui duo nefarios patriae proditores, domesticos hostis, legibus exterminarat, hominem ad conservandam rem publicam natum, in idem Vetti indicium atque in eundem hunc numerum congregasti.
卢基乌斯·多米提乌斯——我相信,他的尊严与光辉曾刺痛了瓦提尼乌斯的眼睛,你出于对所有贤良人士的共同仇恨而憎恶他,又出于所有人对他现在以及过去的期望而着眼于将来,相当早就对他心存畏惧——还有卢基乌斯·伦图卢斯,我们这里的这位审判员,战神马尔斯的祭司,因为他当时是你那位加比尼乌斯的竞选对手,你曾妄图利用同一个韦蒂乌斯的告密来压制他们。如果伦图卢斯当时战胜了那个灾祸与祸害——由于你的罪行,他并未被允许做到这一点——共和国本不至于被击溃。你甚至还妄图通过同样的告密和罪名,将他的儿子也拖入其父的毁灭之中;卢基乌斯·保卢斯,当时作为财务官掌管马其顿——那是多么卓越的公民,多么杰出的人物啊!他曾依法驱逐了两个不敬的祖国叛徒、内部门户之敌,他是一个生来就为了拯救共和国的人——你把他聚拢到了这同一个韦蒂乌斯的告密名单与同一批人之中。
quid ergo de me querar? qui etiam gratias tibi agere debeo quod me ex fortissimorum civium numero seiungendum non putasti. sed qui fuit tuus ille tantus furor ut, cum iam Vettius ad arbitrium tuum perorasset et civitatis lumina notasset descendissetque de rostris, eum repente revocares, conloquerere populo Romano vidente, deinde interrogares ecquosnam alios posset nominare? inculcarisne ut C. Pisonem, generum meum, nominaret, qui in summa copia optimorum adulescentium pari continentia, virtute, pietate reliquit neminem, itemque M. Laterensem, hominem dies atque noctes de laude et de re publica cogitantem? promulgarisne, impurissime hostis, quaestionem de tot amplissimis et talibus viris, indicium Vettio, praemia amplissima? quibus rebus omnium mortalium non voluntate sed convicio repudiatis, fregerisne in carcere cervices ipsi illi Vettio, ne quod indicium corrupti indici exstaret eiusque sceleris in te ipsum quaestio flagitaretur?
那么,我又何必为我自己抱怨呢?我甚至应当感谢你,因为你认为我不应从最勇敢的公民行列中被剥离出去。然而,你那巨大的癫狂究竟是怎么回事,以至于当韦蒂乌斯已经完全遵照你的心意发表完演讲、指控了城邦的栋梁、并走下了讲坛之后,你竟突然把他召回,在罗马人民众目睽睽之下与他交谈,然后询问他是否还能指认其他人?你难道不曾唆使他去指认盖乌斯·皮索,我的女婿——在最优秀的青年才俊济济一堂之中,他未曾留下一个具有同等克制、德行与虔敬的人——以及马尔库斯·拉特伦西斯,一个日夜心系荣誉与共和国的人物吗?你这最肮脏的公敌,难道不曾提议对如此众多且如此卓越的人士展开严讯,为韦蒂乌斯提供免责告密权以及极其丰厚的赏赐吗?而在这一切由于全体世人的同声斥责而非自愿同意遭到拒绝之时,你难道不曾在那座监狱里扭断了那个韦蒂乌斯本人的脖子,以免留下任何篡改告密的证据,并不致使针对你本人的罪行调查被提上日程吗?
et quoniam crebro usurpas legem te de alternis consiliis reiciendis tulisse, ut omnes intellegant te ne recte quidem facere sine scelere potuisse, quaero, cum lex esset aequa promulgata initio magistratus, multas iam alias tulisses, exspectarisne dum C. Antonius reus fieret apud Cn. Lentulum Clodianum, et, postea quam ille est reus factus, statim tuleris in eum "qui tuam post legem reus factus esset," ut homo consularis exclusus miser puncto temporis spoliaretur beneficio et aequitate legis tuae?
既然你常常吹嘘自己曾通过了一项关于轮流驳回陪审员的法律,为了让所有人都明白你甚至连行正义之事都无法不伴随着罪行,我问你:尽管这项法律在你任期之初就已作为公正之法公布,而且你当时已经通过了许多其他法律,你是否一直等待着,直到盖乌斯·安东尼乌斯在格奈乌斯·伦图卢斯·克洛狄亚努斯座前被起诉,而在他被起诉之后,你便立即针对他通过了“凡在你的法律之后被起诉之人”这一条款,以致这位不幸的执政官级人物遭到排斥,转瞬间被剥夺了你的法律所带来的恩惠与公正?
dices familiaritatem tibi fuisse cum Q. Maximo. praeclara defensio facinoris tui! nam maximi quidem summa laus est sumptis inimicitiis, suscepta causa, quaesitore consilioque delecto, commodiorem inimico suo condicionem reiectionis dare noluisse. nihil maximus fecit alienum aut sua virtute aut illis viris clarissimis, Paulis, maximis, Africanis, quorum gloriam huius virtute renovatam non modo speramus, verum etiam iam videmus; tua fraus, tuum maleficium, tuum scelus illud est, te id quod promulgasses misericordiae nomine ad crudelitatis tempus distulisse. ac nunc quidem C. Antonius hac una re miseriam suam consolatur, quod imagines patris et fratris sui fratrisque filiam non in familia sed in carcere conlocatam audire maluit quam videre.4
你会说你与昆图斯·马克西穆斯私交甚笃。多么绝妙的罪行辩护啊!因为对于马克西穆斯来说,在结下私仇、接手案件、选定首席审判官和陪审团之后,不愿意给他的仇敌提供更有利的驳回条件,这确实是他最高的赞誉。马克西穆斯所做的一切,既没有辜负他自身的德行,也没有辜负那些最显赫的人物——保卢斯家族、马克西穆斯家族、阿非利加努斯家族,我们不仅希望、而且已经亲眼看到他们的荣耀因这位人物的德行而得以重振;然而,你将假托仁慈之名公布的法令拖延到施行残暴的时机,这完全是你的欺诈、你的恶行、你的罪孽。如今,盖乌斯·安东尼乌斯确实仅凭这一件事来告慰自己的不幸:他宁愿听到而不是亲眼看到他父亲和兄弟的祖先画像,以及他兄弟的女儿,不是被安置在家门之中,而是被安置在监狱之内。
- 25cuius dignitas et splendor praestringebat, credo, oculos Vatini
主语为 dignitas et splendor(尊严与光辉),动词 praestringebat 的直接宾语为 oculos Vatini。插入语 credo(我认为、想必)带有演说者特有的反讽语气。在直接以第二人称 tu 责难对方的过程中忽然换用第三人称的专属姓名 Vatini(瓦提尼乌斯的),起到了客观化和嘲弄的效果。
- 25qui si tum illam labem pestemque vicisset, quod ei tuo scelere non licuit, res publica victa non esset.
qui 是关系代词的连接用法(relative connection),先行词为 L. Lentulum。条件从句中的 vicisset(过去完成时虚拟式)与主句中的 victa non esset(被动过去完成时虚拟式)构成了标准的与过去事实相反的非真实条件句。中途插入的 quod 从句(quod ei tuo scelere non licuit)使用直陈式完成时,陈述了“实际上未被允许”的客观历史事实。
- 25in eum "qui tuam post legem reus factus esset"
in eum 表示针对或不利于某人的立法指向(“针对……的条款”)。引文部分指瓦提尼乌斯法案中临时增补的法律条文。虚拟式 esset 属于表特征或立法引语从属结构中的虚拟式,其目的在于精准排除在此之前已经沦为被告的盖乌斯·安东尼乌斯,使其无法享受新法带来的陪审员回避权利。
- 28imagines patris et fratris sui fratrisque filiam non in familia sed in carcere conlocatam audire maluit quam videre
在 audire maluit quam videre 的支配下,宾格名词 imagines(父兄的祖先面具/肖像)与 fratrisque filiam(兄弟之女)构成并列宾语。分词 conlocatam 在性数上与邻近的 filiam(阴性单数宾格)一致,但在意义上统摄了祖先像与侄女被困置的屈辱状态。句中形成了在家族之中(in familia)与在监狱之中(in carcere)的强烈对比。
