- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi023.humanitext-lat2:21-24
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗痛斥瓦提尼乌斯在担任保民官期间藐视鸟卜与公法、以暴力羁押并围困执政官比布鲁斯的暴行,并严厉质问其一手策划韦蒂乌斯事件、企图诬陷并铲除包括比布鲁斯、卢库鲁斯及库里奥在内的城邦领袖之残暴行径。
ac ne diutius loquar de auguratu tuo,—quod invitus facio ut recorder ruinas rei publicae; neque enim tu umquam stante non modo maiestate horum, sed etiam urbe te augurem fore putasti: verum tamen ut somnia tua relinquam, ad scelera veniam, volo uti mihi respondeas, cum M. Bibulum consulem non dicam bene de re publica sentientem, ne tu mihi homo potens irascare, qui ab eo dissensisti, sed hominem certe nusquam progredientem, nihil in re publica molientem, tantum animo ab actionibus tuis dissentientem,—cum eum tu consulem in vincula duceres et ab tabula Valeria conlegae tui mitti iuberent, fecerisne ante rostra pontem continuatis tribunalibus,1 per quem consul populi Romani moderatissimus et constantissimus, sublato auxilio, exclusis amicis, vi perditorum hominum incitata, turpissimo miserrimoque spectaculo non in carcerem, sed ad supplicium et ad necem duceretur?
至于你的鸟卜官职位,我就不再多说了——追忆国家的浩劫,这是我不情愿做的事;因为事实上,只要不仅是这些人的尊严、而且连城邦本身依然存立,你就决未想过自己能当上鸟卜官。然而,为了抛开你的白日梦而谈及你的罪行,我要你回答我:当你把执政官马尔库斯·比布鲁斯——我不说他一心为公,免得你这位曾与他政见不合的权势人物对我动怒,但他无疑是一个绝不向前推进任何事、在国事中无所图谋、仅仅在内心里反对你的行动的人——当你把这位执政官押送入狱,而你的同僚们从瓦勒里乌斯图表处下令将他释放之时,你是否曾在演讲台前连接法庭审判席搭起了一座高桥,罗马人民那极为沉稳而坚定的执政官在援助被剥夺、友人被隔绝、亡命之徒的暴力被煽动的情况下,被当成极其可耻而悲惨的笑柄,不是被引向监狱,而是沿着这座桥被引向酷刑与死亡?
quaero num quis ante te tam fuerit nefarius qui id fecerit, ut sciamus utrum veterum facinorum sis imitator an inventor novorum; idemque tu cum his atque huius modi consiliis ac facinoribus nomine C. Caesaris, clementissimi atque optimi viri, scelere vero atque audacia tua, M. Bibulum foro, curia, templis, locis publicis omnibus expulisses, inclusum domi contineres, cumque non maiestate imperi, non iure legum, sed ianuae praesidio et parietum custodiis consulis vita tegeretur, miserisne viatorem qui M. Bibulum domo vi extraheret, ut, quod in privatis semper est servatum, id te tribuno plebis consuli domus exsilium esse non posset?2
我问,在你之前是否有任何人竟邪恶到做出这等事情,好让我们知道你究竟是古代恶行的模仿者,还是新型罪孽的发明者;同样也是你,借着最仁慈、最卓越的人物盖乌斯·恺撒的名义,实际上却凭借你自己的罪行与狂妄,带着这些以及此类计谋与罪恶,将马尔库斯·比布鲁斯逐出了广场、元老院议事堂、神庙以及一切公共场所,并将他禁闭在家中,而且当时执政官的生命不是受到治权之尊严或法律之正义的保护,而是仅仅由门户的屏障与墙壁的守卫来庇护,在此时你是否派出了一名法吏,企图强行将马尔库斯·比布鲁斯从家中拖拽出来,以至于在私人身上一向得到遵守的惯例——即家宅可以作为避难之所——在你的保民官任内竟不能施用于一位执政官?
simulque mihi respondeto tu, qui nos qui de communi salute consentimus tyrannos vocas, fuerisne non tribunus plebis, sed intolerandus ex caeno nescio qui atque ex tenebris tyrannus, qui primum eam rem publicam quae auspiciis inventis constituta est isdem auspiciis sublatis conarere pervertere, deinde sanctissimas leges, Aeliam et Fufiam dico, quae in Gracchorum ferocitate et in audacia Saturnini et in conluvione Drusi et in contentione Sulpici et in cruore Cinnano, etiam inter Sullana arma vixerunt, solus conculcaris3 ac pro nihilo putaris, qui consulem morti obieceris, inclusum obsederis, extrahere ex suis tectis conatus sis, qui in eo magistratu non modo emerseris ex mendicitate, sed etiam divitiis nos iam tuis terreas?
同时,你这把我们这些在共同安全上意见一致的人称为暴君的家伙,回答我:你究竟是不是一个根本不是平民保民官、而是出自污泥与黑暗的、令人无法忍受的不知什么暴君?你首先企图通过废除鸟卜预兆来颠覆这座本是在确立鸟卜预兆之上建立起来的共和国;接着,你独自践踏并视若无物那些即使在格拉古兄弟的凶暴、萨图尔尼努斯的狂妄、德鲁苏斯的混乱、苏尔皮基乌斯的争斗、秦纳的血腥,甚至在苏拉的兵戎之间都得以存续的最神圣法律,即埃利乌斯法和富菲乌斯法;你使一位执政官面临死地,在他闭门自守时加以围困,企图将他从自己的屋檐下拖出;你在那任官职中不仅摆脱了乞丐般的赤贫,如今甚至用你的财富来恐吓我们?
fuerisne tanta crudelitate ut delectos viros et principes civitatis tollere et delere tua rogatione conareris,4 cum L. Vettium, qui in senatu confessus esset se cum telo fuisse, mortem Cn. Pompeio, summo et clarissimo civi, suis manibus offerre voluisse, in contionem produxeris, indicem in rostris, in illo, inquam, augurato templo ac loco conlocaris, quo auctoritatis exquirendae causa ceteri tribuni plebis principes civitatis producere consuerunt? ibi tu indicem Vettium linguam et vocem suam sceleri et dementiae tuae praebere voluisti. dixeritne L. Vettius in contione tua rogatus a te sese auctores et impulsores et socios habuisse sceleris illius eos viros, quibus e civitate sublatis, quod tu eo tempore moliebare, civitas stare non posset? M. Bibulum, cuius inclusione contentus non eras, interficere volueras, spoliaras consulatu, patria privare cupiebas; L. Lucullum, cuius tu rebus gestis, quod ipse ad imperatorias laudes a puero videlicet spectaras, vehementius invidebas, C. Curionem, perpetuum hostem improborum omnium, auctorem publici consili in libertate communi tuenda maxime liberum, cum filio principe iuventutis cum re publica coniunctiore etiam quam ab illa aetate postulandum fuit, delere voluisti;
当你把卢基乌斯·韦蒂乌斯——一个在元老院中坦白自己曾携带武器、企图亲手杀死最高尚、最显赫的公民格奈乌斯·庞培的人——带到民众大会上,将一个告密者安置在讲坛上,安置在那个,我是说,经鸟卜祝圣的圣所与场所——其他平民保民官为了寻求威望,习惯于将城邦领袖引荐到那里——你是否怀着如此巨大的残忍,企图通过你的法案来清除并毁灭城邦的选拔之士与领袖人物?在那里,你企图让告密者韦蒂乌斯为你的罪恶与癫狂奉献出他的舌头与声音。卢基乌斯·韦蒂乌斯在你的民众集会上,在受到你的询问时,是否曾声称他的那些罪行的主使者、策动者与同谋正是那些一旦被从城邦中清除——这恰恰是你当时所企图的——城邦就无法维系的人物?你曾企图杀死马尔库斯·比布鲁斯,你不仅不满足于将他幽闭,还剥夺了他的执政官职,并渴望夺走他的祖国;对于卢基乌斯·卢库鲁斯的丰功伟绩,你——显然是因为你自幼就指望着统帅的赞誉——怀着格外强烈的嫉妒,企图毁灭他;对于盖乌斯·库里奥,这位一切恶徒的永恒敌人、在捍卫共同自由中最为敢言的公共决策倡导者,以及他那身为青年领袖、与共和国的联结甚至超出那个年纪所应要求的儿子,你也曾企图将他们毁灭。
- 21fecerisne ante rostra pontem continuatis tribunalibus
continuatis tribunalibus 是独立夺格(或方式/手段夺格),意为“使审判席(法官坐席台)相连”。pontem 指以此搭建的临时栈桥或高台通道,其后由引导目的或结果从句的关系代词短语 per quem... duceretur 所修饰。
- 22ut, quod in privatis semper est servatum, id te tribuno plebis consuli domus exsilium esse non posset?
关系从句 quod... servatum 先行于指示代词 id,构成 domus exsilium esse 的同位语说明。罗马习俗尊重私人住宅作为避难或自愿流亡(exsilium)之所的不可侵犯性;该句指责瓦提尼乌斯使得执政官(consuli,与格)连这一庇护权都无法享有。te tribuno plebis 为表示时间背景的独立夺格。
- 23fuerisne non tribunus plebis, sed intolerandus ex caeno nescio qui atque ex tenebris tyrannus, qui primum eam rem publicam... conarere... deinde... conculcaris
由 qui 引导的从句均接续虚拟式,属于刻画先行词 tyrannus 特征的特征关系从句(relative clause of characteristic)。从句中的时态存在呼应与转换:未完成过去时虚拟式 conarere 表示任期中持续的企图,而紧缩完成时虚拟式 conculcaris(即 conculcaveris)则表示已经确凿做出的践踏行为。
- 24fuerisne tanta crudelitate ut delectos viros et principes civitatis tollere et delere tua rogatione conareris
tanta crudelitate 为作表语用的性质夺格(ablative of quality),意为“你是否怀有如此之大的残暴”,随后接由 ut 引导、配合未完成过去时虚拟式 conareris 的结果从句。
