- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi023.humanitext-lat2:16-20
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗质问瓦提尼乌斯,指出其九位同僚保民官皆敬畏天象法度,唯独他一人肆意践踏,并严厉追问他公然违抗埃利乌斯法与富菲乌斯法,乃至企图谋取梅泰卢斯空缺的鸟卜官职位的狂妄野心。
sic enim ex te quaero. tribunus plebis fuisti,—seiunge te a consule: conlegas habuisti viros fortis novem. ex iis tres erant quos tu cotidie sciebas servare de caelo, quos inridebas, quos privatos esse dicebas; de quibus duos praetextatos sedentis vides,—te aediliciam praetextam togam, quam frustra confeceras, vendidisse!1—tertium scis ex illo obsesso atque adflicto tribunatu consularem auctoritatem hominem esse adulescentem consecutum.2 reliqui sex fuerunt, e quibus partim plane tecum sentiebant, partim medium quendam cursum tenebant: omnes habuerunt leges promulgatas, in iis multas meus necessarius, etiam de mea sententia, C. Cosconius, iudex noster, quem tu dirumperis cum aedilicium vides.
事实上我这样质问你。你曾是平民保民官——把你同执政官分开吧:你曾有九位同僚,皆是勇敢之士。其中有三人,是你天天明知他们在观察天象、被你嘲弄、被你说成是平民百姓的;关于他们,你如今看到两人身着紫边长袍就座——而你却把白白赶制出来的市政官紫边托加给变卖了!——第三人你也知道,他从那次受围攻且饱经折磨的保民官任期中,以年轻之身赢得了执政官级的威望。其余六人中,一部分人公然与你意见一致,一部分人则采取某种中间路线:他们全都有公布的法案,其中有许多是由我的密友、我们的审判官盖乌斯·科斯科纽斯依据我的意见提出的法案——当你看到他身为前市政官时,你简直要气炸了肺腑。
volo uti mihi respondeas num quis ex toto conlegio legem sit ausus ferre praeter unum te? quae tanta in te fuerit audacia, quae tanta vis ut, quod novem tui conlegae sibi timendum esse duxerint, id unus tu emersus e caeno, omnium facile omnibus rebus infimus contemnendum, despiciendum, inridendum putares? num quem post urbem conditam scias tribunum plebis egisse cum plebe, cum constaret servatum esse de caelo.
我要你回答我,整个公会中除了你孤身一人,可曾有任何人敢于提出法案?你身上究竟有什么样巨大的狂妄,有什么样巨大的蛮力,以至于你的九位同僚都认为应当畏惧之事,唯独你一人从污泥中冒出来、在一切方面显然都是所有人中最下贱者,竟认为应当加以藐视、鄙弃和嘲弄?自建城以来,你可曾知道有哪一位平民保民官在明知已有人观测天象的情况下,还与平民议事?
simul etiam illud volo uti respondeas, cum te tribuno plebis esset etiam tum in re publica lex Aelia et Fufia, quae leges saepe numero tribunicios furores debilitarunt et represserunt, quas contra praeter te nemo umquam est facere conatus,—quae quidem leges anno post, sedentibus in templo duobus non consulibus sed proditoribus huius civitatis ac pestibus, una cum auspiciis, cum intercessionibus, cum omni iure publico conflagraverunt: ecquando dubitaris contra eas leges cum plebe agere et concilium convocare? num quem ex omnibus tribunis plebis, quicumque seditiosi fuerunt, tam audacem audieris fuisse ut umquam contra legem Aeliam aut Fufiam concilium advocaret?
同时我也要你回答这一点:当你担任平民保民官时,国家中彼时依然存在埃利乌斯法和富菲乌斯法,这些法律屡次削弱并压制了保民官的狂悖,除你之外从未有人企图逆之而行——虽说一年之后,在两位并非执政官而是城邦叛徒与灾星之人坐在神殿中的情况下,那些法律同鸟卜预兆、否决权以及一切公法一起化为了灰烬——你当时可曾对违反那些法律与平民议事并召集集会有过丝毫犹豫?在所有那些无论何等煽乱的平民保民官之中,你可曾听闻有任何人竟大胆到违背埃利乌斯法或富菲乌斯法去召集集会?
quaero illud etiam ex te, conatusne sis, voluerisne, denique cogitaris,—est enim res eius modi ut, si tibi in mentem modo venit, nemo sit qui te ullo cruciatu esse indignum putet,—cogitarisne in illo tuo intolerabili non regno,—nam cupis id audire,—sed latrocinio augur fieri in Q. Metelli locum, ut, quicumque te aspexisset, duplicem dolorem gemitumque susciperet et ex desiderio clarissimi civis et ex honore turpissimi atque improbissimi? adeone non labefactatam rem publicam te tribuno neque conquassatam civitatem, sed captam hanc urbem atque perversam putaris ut augurem Vatinium ferre possemus?
我还向你质问这一点:你是否曾企图、是否曾企求、归根结底是否曾构想过——因为这件事情性质如此严重,只要它刚刚进入你的脑海,便无人会认为你不配承受任何酷刑——你是否曾构想过在你那令人无法容忍的、并非王权——因为你渴望听到这个词——而是盗匪统治期间,成为继任昆图斯·梅泰卢斯位置的鸟卜官,以致任何目睹你的人都会蒙受双重的痛苦与叹息,既源于对最显赫公民的思念,又源于对最可耻、最邪恶之徒获得荣衔的愤慨?难道你竟以为在你的保民官任期内,共和国不仅是被动摇、城邦不仅是被震撼,而是这座城市已被攻陷和颠覆,以至于我们能够容忍瓦提尼乌斯成为鸟卜官吗?
hoc loco quaero, si, id quod concupieras, augur factus esses,—in qua tua cogitatione nos qui te oderamus vix dolorem ferebamus, illi autem quibus eras in deliciis vix risum tenebant: sed quaero, si ad cetera vulnera, quibus rem publicam putasti deleri, hanc quoque mortiferam plagam inflixisses auguratus tui, utrum decreturus fueris, id quod augures omnes usque ab Romulo decreverunt, Iove fulgente cum populo agi nefas esse, an, quia tu semper sic egisses, auspicia fueris augur dissoluturus?3
在此处我质问:如果你真如你所热望的那样当选了鸟卜官——在你这种妄想之中,我们这些憎恨你的人几乎无法忍受悲痛,而那些拿你取乐的人却几乎憋不住笑声——但我质问:假使在你自以为共和国因之被毁灭的其余创伤之外,你还施加了你担任鸟卜官这一致命重击,那么你究竟会像自罗穆卢斯以来的所有鸟卜官所裁决的那样,裁定在朱庇特闪电之时与民众议事乃是大不敬,还是说,由于你一向是如此行事,你作为鸟卜官反而会去废除鸟卜预兆?
- 16te aediliciam praetextam togam, quam frustra confeceras, vendidisse!
感叹性对格加不定式结构(accusativus cum infinitivo exclamativus)。与前文“你看到其中两人身着紫边长袍就座(de quibus duos praetextatos sedentis vides)”的情景形成讽刺性对照,突出了瓦提尼乌斯因竞选市政官失败而不得不变卖预先赶制之托加的丑态。
- 16hominem esse adulescentem consecutum
由动词 scis 引导的对格加不定式结构。不定式的对格主语在语境中指代第三位同僚,hominem adulescentem 作为其同位或表语性名词短语(“虽为年轻之身”)。obsesso atque adflicto tribunatu 作表起点或来源的夺格短语。
- 20utrum decreturus fueris, id quod augures omnes usque ab Romulo decreverunt, Iove fulgente cum populo agi nefas esse, an, quia tu semper sic egisses, auspicia fueris augur dissoluturus?
双重间接疑问句(utrum... an...),用以表达过去非真实条件句的结论从句。由于从属于主动词 quaero,过去非真实条件结论(若为独立句则为连接法过去完成时 decrevisses / dissolvisses)转为由迂说形式 -urus fueris 构成的连接法。Iove fulgente 为独立夺格,cum populo agi nefas esse 为充当 decreturus fueris 宾语的对格不定式从句。
