- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi023.humanitext-lat2:11-15
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗历数并质问瓦提尼乌斯青年时期的恶行、担任财务官与西班牙副官期间的贪腐与不法,谴责其就任保民官时对鸟卜预兆的藐视,并严厉驳斥他企图借凯撒的权威为自身罪行开脱的说辞。
atque illud tenebricosissimum tempus ineuntis aetatis tuae patiar latere. licet impune per me parietes in adulescentia perfoderis,1 vicinos compilaris, matrem verberaris: habeat hoc praemi tua indignitas, ut adulescentiae turpitudo obscuritate et sordibus tuis obtegatur. quaesturam petisti cum P. Sestio, cum hic nihil loqueretur nisi quod agebat, tu de altero consulatu gerendo te diceres cogitare. quaero abs te teneasne memoria, cum P. Sestius quaestor sit cunctis suffragiis factus, tunc te vix, invitis omnibus, non populi beneficio sed consulis, extremum adhaesisse?
而且,我愿意让你早年那段最黑暗的时期隐而不现。只要是在我这里,你在青年时期凿壁穿穴、劫掠邻舍、殴打母亲,大可不受惩处:就让你的卑劣享受到这件赏赐吧,好让青春的丑行被你的籍籍无名与卑污所掩盖。你曾与普布利乌斯·塞斯提乌斯一同竞选财务官,当时他除了自己所做的事外别无所谈,你却宣称自己在考虑担任第二次执政官。我向你质问:你是否记得,当普布利乌斯·塞斯提乌斯以全票当选财务官时,你却在众人的反对之下,不是凭民众的恩惠而是凭执政官的关照,才勉强黏在最后一名?
in eo magistratu cum tibi magno clamore aquaria provincia sorte obtigisset, missusne sis a me consule Puteolos, ut inde aurum exportari argentumque prohiberes? in eo negotio cum te non custodem ad continendas, sed portitorem ad partiendas mercis missum putares, cumque omnium domos, apothecas, navis furacissime scrutarere, hominesque negoti gerentis iudiciis iniquissimis inretires, mercatores e navi egredientis terreres, conscendentis morarere, teneasne memoria tibi in conventu Puteolis manus esse adlatas, ad me consulem querelas Puteolanorum esse delatas? post quaesturam exierisne legatus in ulteriorem Hispaniam C. Cosconio pro consule? cum illud iter Hispaniense pedibus fere confici soleat, aut, si qui navigare velit, certa sit ratio navigandi, venerisne in Sardiniam atque inde in Africam? fuerisne, quod sine senatus consulto tibi facere non licuit, in regno Hiempsalis, fuerisne in regno Mastanesosi, venerisne ad fretum per Mauretaniam? quem scias umquam legatum Hispaniensem istis itineribus in illam provinciam pervenisse?
在那任公职中,当水务部门在一片抗议声中通过抽签分派给你时,你难道不是由身为执政官的我派往普特奥利,以阻止金银从那里出口吗?在那项差事中,既然你自以为被派去不是作为扣留货物的看守,而是作为瓜分货物的税吏,并且既然你以极其盗窃的行径搜查所有人的宅邸、仓库和船只,用极为不公的诉讼陷害经商之人,恐吓下船的商旅,延误登船的行客,你是否记得在普特奥利的侨民集会上有人对你动了粗,而普特奥利人的控诉被呈递到了身为执政官的我面前?在财务官任期之后,你难道没有作为副官前往远西班牙副执政官盖乌斯·科斯科纽斯麾下吗?当通常那趟前往西班牙的旅程是靠陆路步行走完,或者若有人想要航海,也有固定的航行路线,你难道不是去了撒丁岛,又从那里去了阿非利加吗?你难道不是进入了希恩普萨尔的王国,进入了玛斯塔内索苏斯的王国,并穿过毛利塔尼亚到达海峡吗——而这是在没有元老院决议的情况下你无权去做的?你知晓曾有哪位前往西班牙的副官是经由这些路线到达那个行省的?
factus es tribunus plebis—quid enim te de Hispaniensibus flagitiis tuis sordidissimisque furtis interrogem? quaero abs te primum universe quod genus improbitatis et sceleris in eo magistratu praetermiseris? ac tibi iam inde praescribo ne tuas sordis cum clarissimorum virorum splendore permisceas. ego te quaecumque rogabo de te ipso rogabo, neque te ex amplissimi viri dignitate, sed ex tuis tenebris extraham; omniaque mea tela sic in te conicientur ut nemo per tuum latus, quod soles dicere, saucietur;2 in tuis pulmonibus ac visceribus haerebunt.
你当选了平民保民官——因为我又何必质问你在西班牙的丑行与最下流的盗窃呢?我首先概括性地质问你:在那任官职中,你遗漏了哪种邪恶与罪行?并且我从现在起就告诫你,切勿把你的污秽同最显赫人物的光辉混为一谈。无论我问你什么,我都将质问你本人,我也不会从一位极尊贵之人的尊严中、而是将从你自身的黑暗中把你揪出来;而我的所有利箭都将射向你,使得绝不会有人如你常说的那样“借你的肋部”受创;它们将扎进你自己的肺腑和内脏中。
et quoniam omnium rerum magnarum ab dis immortalibus principia ducuntur, volo ut mihi respondeas tu, qui te Pythagoreum soles dicere et hominis doctissimi nomen tuis immanibus et barbaris moribus praetendere, quae te tanta pravitas mentis tenuerit, qui tantus furor ut, cum inaudita ac nefaria sacra susceperis, cum inferorum animas elicere, cum puerorum extis deos manis mactare soleas, auspicia quibus haec urbs condita est, quibus omnis res publica atque imperium tenetur, contempseris, initioque tribunatus tui senatui denuntiaris tuis actionibus augurum responsa atque eius conlegi adrogantiam impedimento non futura?
并且既然一切重大事务的发端都源自不死的神明,我要你回答我——你这个惯于自称毕达哥拉斯派、用最博学之士的名号来掩饰自己残暴野蛮习气的人——到底是何等严重的精神扭曲、何等巨大的狂暴攫住了你,以至于你虽然操持闻所未闻且大逆不道的密仪,虽然惯于召唤冥界的亡魂、用男童的内脏祭祀阴间幽灵,却藐视了这座城市得以建立、整个共和国与统治权得以维系的鸟卜预兆,并在你的保民官任期之初就向元老院宣告:鸟卜官的裁决以及那个团体的傲慢不会成为你行动的阻碍?
secundum ea quaero servarisne in eo fidem? num quando tibi moram attulerit quo minus concilium advocares legemque ferres, quod eo die scires de caelo esse servatum?3 et quoniam hic locus est unus quem tibi cum Caesare communem esse dicas, seiungam te ab illo, non solum rei publicae causa verum etiam Caesaris, ne qua ex tua summa indignitate labes illius dignitati adspersa videatur. primum quaero num tu senatui causam tuam permittas, quod facit Caesar? deinde, quae sit auctoritas eius qui se alterius facto, non suo defendat? deinde,— erumpet enim aliquando ex me vera vox et dicam sine cunctatione quod sentio,—si iam violentior aliqua in re C. Caesar fuisset, si eum magnitudo contentionis, studium gloriae, praestans animus, excellens nobilitas aliquo impulisset, quod in illo viro et tum ferendum esset et maximis rebus quas postea gessit oblitterandum, id tu tibi, furcifer, sumes, et Vatini latronis ac sacrilegi vox audietur hoc postulantis, ut idem sibi concedatur quod Caesari?
继这些之后,我质问:你在此事上恪守诺言了吗?由于你知道那一天举行了对天象的观察,这可曾有任何一次给你带来拖延,以至于阻止你召集集会并提出法案?既然这是你声称与凯撒共通的唯一一点,我便要把你同他分开,不仅为了共和国,也为了凯撒,免得由于你的极度卑劣而使得任何污点看似被泼洒在他的尊严上。首先我质问:你是否像凯撒所做的那样,将你的辩白托付给元老院?其次,一个用他人的作为而非自己的作为来为自己辩护的人,能有什么威信?再次——因为真话终将从我口中喷薄而出,我将毫不迟疑地说出我的所感——即便盖乌斯·凯撒在某些事情上确实更具强制性,即便争斗的惨烈、对荣耀的渴望、卓越的胸襟、显赫的出身曾将他驱使至某一境地,而在那个人身上,这在当时既是可以容忍的,又当被他后来所立下的最伟大功勋所泯除,难道你这个恶贼竟然将此据为己有,而且竟会听到强盗兼渎神者瓦提尼乌斯的声音提出这一要求:允许他享有与凯撒相同的特权吗?
- 11licet impune per me parietes in adulescentia perfoderis
licet 在此用作让步连词,支配虚拟式现在完成时 perfoderis 以及并列的缩略形式 compilaris 与 verberaris,意为“即便……也大可”。介词短语 per me 为习惯表达,表示说话人一方的不予干涉或默许(“就我而言”、“在我这里”)。
- 13per tuum latus, quod soles dicere, saucietur
per latus alicuius sauciare(“借某人的肋部使之受创”)是一句比喻性习语,指通过打击其盟友或亲信来间接攻击幕后之人(此处指瓦提尼乌斯常声称的“借攻击瓦提尼乌斯来伤害凯撒”)。中性关系代词 quod 指代“借你的肋部受创”这一整套说法或陈述。
- 15quod eo die scires de caelo esse servatum
原因从句 quod 后的动词 scires 使用虚拟式,表示归诸于瓦提尼乌斯主观知晓的情态。de caelo servare 为罗马公法与鸟卜术的专门术语,指长官为观测不祥天象(如雷电)而“观天”,从而依法阻碍或中止民众大会及立法的程序(即 obnuntiatio)。被动不定式短语 de caelo esse servatum 为非人称用法。
