← 西塞罗

驳瓦蒂尼乌斯

§6-10

捍卫名誉与对国家贡献的对比

西塞罗通过回忆自己的执政官当选及自流放中的荣耀归来为自身名誉辩护,将自己与国家安危的紧密联系同瓦提尼乌斯对国家的危害相对比,并质问二人中究竟谁的出生对城邦更有益,以此开启对后者的诘问。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§6

​ac tamen hoc, Vatini, memento, paulo post istam defensionem meam, quam tu bonis viris displicuisse dicis, me cum universi populi Romani summa voluntate tum optimi cuiusque singulari studio magnificentissime post hominum memoriam consulem factum, omniaque ea me pudenter vivendo consecutum esse quae tu impudenter vaticinando sperare te saepe dixisti.1 nam quod mihi discessum obiecisti meum, et quod horum, quibus ille dies acerbissimus fuit qui idem tibi laetissimus, luctum et gemitum renovare voluisti, tantum tibi respondeo me, cum tu ceteraeque rei publicae pestes armorum causam quaereretis, et cum per meum nomen fortunas locupletium diripere, sanguinem principum civitatis exsorbere, crudelitatem vestram odiumque diuturnum quod in bonos iam inveteratum habebatis saturare cuperetis, scelus et furorem vestrum cedendo maluisse frangere quam resistendo.

然而,瓦提尼乌斯啊,请你记住这一点:就在我进行了那场你声称令正派人士不满的辩护后不久,我在全体罗马人民的最大意愿以及每一位最优秀人士的非凡热忱支持下,在人类记忆中最辉煌地当选为执政官;并且我通过端正的生活,获得了你常借厚颜无耻的预言宣称自己所渴望的一切。 因为至于你拿我的离去来指责我,并且试图重新唤起这些审判员们的哀痛与叹息——那一天对他们而言最为痛苦,正如对你而言最为欢欣一样——我对你只做如下回答:当你与共和国的其他祸害寻找动用武力的借口,并妄图借我的名义洗劫富人的财产、吸干城邦显贵的鲜血、饱餍你们对正派人士早已根深蒂固的残忍与宿怨时,我宁愿通过退让而非抵抗来粉碎你们的罪行与狂暴。

§7

​qua re peto a te ut mihi ignoscas, Vatini, ei cum patriae pepercerim quam servaram,2 et, si ego te perditorem et vexatorem rei publicae fero, tu me conservatorem et custodem feras. deinde eius viri discessum increpas quem vides omnium civium desiderio, ipsius denique rei publicae luctu esse revocatum. at enim dixisti non mea sed rei publicae causa homines de meo reditu laborasse: quasi vero quisquam vir excellenti animo in rem publicam ingressus optabilius quicquam arbitretur quam se a suis civibus rei publicae causa diligi!

因此我请求你原谅我,瓦提尼乌斯,因为我宽恕了我所拯救过的祖国;而且,如果我容忍你作为共和国的毁灭者与折磨者,你也当容忍我作为它的拯救者与守护者。其次,你斥责那个你亲眼所见被全体公民的渴望、最终被共和国自身的哀悼所召回之人的离去。可是你又说,人们为我的归来尽心竭力并非为了我,而是为了共和国:仿佛任何胸怀远大抱负步入政坛的人,会认为有比为了共和国的缘故而被自己的同胞公民所爱戴更值得渴望的事情一样!

§8

​scilicet aspera mea natura, difficilis aditus, gravis vultus, superba responsa, insolens vita; nemo consuetudinem meam, nemo humanitatem, nemo consilium, nemo auxilium requirebat; cuius desiderio, ut haec minima dicam, forum maestum, muta curia, omnia denique bonarum artium studia siluerunt. sed nihil sit factum mea causa:3 omnia illa senatus consulta, populi iussa, Italiae totius, cunctarum societatum, conlegiorum omnium decreta de me rei publicae causa esse facta fateamur. quid ergo, homo imperitissime solidae laudis ac verae dignitatis, praestantius mihi potuit accidere? quid optabilius ad immortalitatem gloriae atque in memoriam mei nominis sempiternam, quam omnis hoc civis meos iudicare, civitatis salutem cum unius mea salute esse coniunctam?

诚然,我本性严酷、难以接近、面容冷峻、答话傲慢、生活放肆;无人寻求与我交往,无人寻求我的仁厚,无人寻求我的建言,无人寻求我的相助;然而由于对我的思慕——仅提这些最小的事情——广场陷入悲哀,元老院哑口无言,总之所有崇高技艺的钻研都沉寂了。但就算没有任何事是为我而做的吧:让我们承认所有那些元老院决议、民众的谕令、全意大利、所有会社、所有行会对我的决议都是为了共和国而做出的。那么,你这个对实在的赞誉与真正的尊荣一无所知的家伙,还有什么能比这更辉煌地降临在我身上呢?对于声誉的不朽与我名字的永恒纪念而言,还有什么比我所有的同胞公民都认为城邦的安危与我一人的安危休戚相关更值得渴望的呢?

§9

​quod quidem ego tibi reddo tuum; nam ut tu me carum esse dixisti senatui populoque Romano non tam mea causa quam rei publicae, sic ego te, quamquam es omni diritate atque immanitate taeterrimus, tamen dico esse odio civitati non tam tuo quam rei publicae nomine. atque ut aliquando ad te veniam, de me hoc sit extremum. quid quisque nostrum de se ipse loquatur, non est sane requirendum: boni viri quid dicant, id est maximi momenti et ponderis.

事实上,我把你自己的话原样奉还给你;因为正如你说我受到元老院和罗马人民的珍视与其说是为了我自身,不如说是为了共和国,同样我也对你说,尽管你以各种凶恶与残暴而至为可憎,但你招致城邦的仇恨,与其说是因你个人的缘故,不如说是为了共和国的名义。 为了最终言归正传谈到你,关于我自己的事就此打住。我们每个人自己谈论自己些什么,确实无足轻重:正派人士怎么说,那才是具有最大分量和意义的。

§10

​duo sunt tempora quibus nostrorum civium spectentur iudicia de nobis, unum honoris, alterum salutis. honos tali populi Romani voluntate paucis est delatus ac mihi, salus tanto studio civitatis nemini reddita. de te autem homines quid sentiant in honore experti sumus, in salute exspectamus. sed tamen ne me cum his principibus civitatis qui adsunt P. Sestio, sed ut tecum, cum homine uno non solum impudentissimo sed etiam sordidissimo atque infimo, conferam, de te ipso, homine et adrogantissimo et mihi inimicissimo, quaero,4 Vatini, utrum tandem putes huic civitati, huic rei publicae, huic urbi, his templis, aerario, curiae, viris his quos vides, horum bonis fortunis liberis, civibus ceteris, denique deorum immortalium delubris auspiciis religionibus melius fuisse et praestabilius me civem in hac civitate nasci an te? Cum mihi hoc responderis, aut ita impudenter ut manus a te homines vix abstinere possint, aut ita dolenter ut aliquando ista quae sunt inflata rumpantur, tum memoriter respondeto ad ea quae te de te ipso rogaro.

有两个关头可以考察我们的公民对我们的评判:其一是公职,其二是安危。公职在罗马人民如此的意愿下被授予的人,如我这般者屈指可数;安危在城邦如此的热忱下被恢复的人,则绝无仅有。然而关于人们对你怎么看,我们在公职上已经领教过了,在安危上正拭目以待。但是,为了不把我同在场支持普布利乌斯·塞斯提乌斯的这些城邦显贵相比,而是为了把我同你——同一个不仅最不知羞耻、而且最污秽卑劣的人——相比,针对你本人,这个既极其傲慢又对我极其敌对的家伙,瓦提尼乌斯,我质问你:你究竟认为对于这个城邦、这个共和国、这座城市、这些神庙、国库、元老院议堂、你所看见的这些人,对于他们的财产、际遇、子孙,对于其他公民,最后,对于不死神明的圣殿、鸟卜与宗教仪式而言,是我作为公民出生在这个城邦更好、更有益,还是你?当你向我回答了这个问题之后——要么回答得如此厚颜以至于人们几乎无法不对你动手,要么回答得如此痛苦以至于那些肿胀的地方最终破裂——到那时,你就依着记忆回答我将向你质问的关于你自身的事情吧。

语法注4 条
  1. 6pudenter vivendo consecutum esse quae tu impudenter vaticinando sperare te saepe dixisti

    此处使用了对照修辞(pudenter / impudenter),并借助动词 vaticinari(作预言、宣神谕,引申为胡言乱语)对瓦提尼乌斯(Vatinius)的名字进行了同音双关(parechesis)。

  2. 7ei cum patriae pepercerim quam servaram

    与格代词 ei 复指前文的 mihi,并作为紧随其后的原因 cum 从句(带完成时虚拟式 pepercerim)的主语指称对象予以强调:“既然我宽恕了我曾拯救过的祖国,就请原谅我”。

  3. 8sed nihil sit factum mea causa

    完成时虚拟式 sit factum 属于让步虚拟式(concessive subjunctive),用于提出假定以展开论辩:“就算没有任何事情是为我而做的吧”。

  4. 10sed tamen ne me cum his principibus civitatis qui adsunt P. Sestio, sed ut tecum, cum homine uno non solum impudentissimo sed etiam sordidissimo atque infimo, conferam, de te ipso, homine et adrogantissimo et mihi inimicissimo, quaero

    该长句的句法骨干为主动词 quaero,其前置修饰成分为表示意图的对照从句 ne me ... conferam 与 sed ut tecum ... conferam(“为了不把我与这些显贵相比,而是为了把你我相比,我向你质问”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi023.humanitext-lat2:6-10