- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.humanitext-lat2:29-32
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗痛斥执政官未经审判仅凭政令放逐卢基乌斯·拉米亚并强令元老院脱去丧服的暴政,同时说明了在为塞斯提乌斯辩护时详述自己昔日遭遇的必要性。
L. Lamiam, qui cum me ipsum pro summa familiaritate quae mihi cum patre eius erat unice diligebat, tum pro re publica vel mortem oppetere cupiebat, in contione relegavit, edixitque ut ab urbe abesset milia passuum ducenta, quod esset ausus1 pro civi, pro bene merito civi, pro amico, pro re publica deprecari. quid hoc homine facias, aut quo civem importunum aut quo potius hostem tam sceleratum reserves? qui, ut omittam cetera quae sunt ei cum conlega immani impuroque coniuncta atque communia, hoc unum habet proprium, ut ex urbe expulerit, relegarit non dico equitem Romanum, non ornatissimum atque optimum virum, non amicissimum rei publicae civem, non illo ipso tempore una cum senatu et cum bonis omnibus casum amici reique publicae lugentem, sed civem Romanum sine ullo iudicio ut edicto ex patria consul eiecerit.2
卢基乌斯·拉米亚因我与其父深厚的私交而对我怀有无与伦比的深情,且甘愿为国家献出生命;然而他却在民众大会上将拉米亚放逐,并发布命令要求其远离罗马两百罗马里,仅仅因为拉米亚胆敢为一个公民、为一个立下功绩的公民、为一个朋友、为了国家而求情。 面对这样的人,你该怎么办?或者说,要把这样一个蛮横的公民,抑或这样罪大恶极的仇敌,留作何种惩罚呢?即便略去他与那野蛮肮脏的同僚所共有、共同策划的其余勾当,他也有这独属他自己的一件恶行:他从城中驱逐、流放的——我且不说是一位罗马骑士,不说是一位最尊贵、最优秀的男子,不说是一位对国家最为忠诚的公民,不说是在那一时刻与元老院及所有正人君子共同哀悼朋友与国家厄运的人——而是作为执政官,他竟未通过任何审判,仅凭一纸命令便将一名罗马公民驱逐出祖国。
nihil acerbius socii et Latini ferre soliti sunt quam se, id quod perraro accidit, ex urbe exire a consulibus iuberi: atque illis erat tum reditus in suas civitates, ad suos Lares familiaris, et in illo communi incommodo nulla in quemquam propria ignominia nominatim cadebat. hoc vero quid est? exterminabit civis Romanos edicto consul a suis dis penatibus? expellet ex patria? deliget quem volet, damnabit atque eiciet nominatim? hic si umquam vos eos qui nunc estis in re publica fore putasset, si denique imaginem iudiciorum aut simulacrum aliquod futurum in civitate reliquum credidisset, umquam ausus esset senatum de re publica tollere, equitum Romanorum preces aspernari, civium denique omnium novis et inauditis edictis ius libertatemque pervertere?
同盟者和拉丁人向来认为,没有比被执政官命令离开罗马更令人痛苦的事了——尽管这种情况极少发生;即便如此,他们当时仍可返回各自的城邦,回到自己家族的守护神身边,且在那场共同的困厄中,并未有人被指名道姓地蒙受专属的耻辱。但这算什么呢?执政官竟凭一道命令将罗马公民从其家神身边逐出吗?将其赶出祖国吗?随意挑选他所想要的人,予以定罪并指名驱逐吗?这个人如果曾经料想过你们如今仍会立足于国政之中,如果相信城邦中还会保留法庭的哪怕一点影像或残存的雏形,他又怎敢将元老院排除于国政之外,鄙弃罗马骑士们的祈求,并最终以闻所未闻的新式命令颠覆所有公民的法律与自由?
etsi me attentissimis animis summa cum benignitate auditis, iudices, tamen vereor ne quis forte vestrum miretur quid haec mea oratio tam longa aut tam alte repetita velit,3 aut quid ad P. Sesti causam eorum qui ante huius tribunatum rem publicam vexarunt delicta pertineant. mihi autem hoc propositum est ostendere, omnia consilia P. Sesti mentemque totius tribunatus hanc fuisse, ut adflictae et perditae rei publicae quantum posset mederetur. ac si in exponendis vulneribus illis de me ipso plura dicere videbor, ignoscitote; nam et illam meam cladem vos et omnes boni maximum esse rei publicae vulnus iudicastis, et P. Sestius est reus non suo, sed meo nomine: qui cum omnem vim sui tribunatus in mea salute consumpserit, necesse est meam causam praeteriti temporis cum huius praesenti defensione esse coniunctam.
审判官们,尽管你们以极专注的心情和极大的仁慈倾听我的发言,但我仍担心你们之中或许有人会纳闷:我这篇如此冗长、追溯如此久远的演说究竟意图何在,或者说,在普布利乌斯·塞斯提乌斯担任保民官之前蹂躏国家的那些人的罪行,与他的案件究竟有何干系?然而,我的目的就在于表明:普布利乌斯·塞斯提乌斯的全部谋划以及他整个保民官任期的精神,都在于尽其所能医治受到重创和毁灭的国家。若在陈述这些创伤的过程中,我似乎对自己谈论过多,还请见谅;因为不仅你们和所有正人君子都判定我的那场灾祸是国家遭受的最大创伤,而且普布利乌斯·塞斯提乌斯并非因他自己的名义受审,而是因我的名义受审:既然他将其保民官任期的全部力量耗费在我的安全上,那么将我过去的案件与他当下的辩护联系在一起,便是理所当然的。
erat igitur in luctu senatus, squalebat civitas publico consilio veste mutata, nullum erat Italiae municipium, nulla colonia, nulla praefectura, nulla Romae societas vectigalium, nullum conlegium aut concilium aut omnino aliquod commune consilium quod tum non honorificentissime de mea salute decrevisset: cum subito edicunt duo consules ut ad suum vestitum senatores redirent. quis umquam consul senatum ipsius decretis parere prohibuit? quis tyrannus miseros lugere vetuit? Parumne est, Piso, ut omittam Gabinium, quod tantum homines fefellisti ut neglegeres auctoritatem senatus,4 optimi cuiusque consilia contemneres, rem publicam proderes, consulare nomen adfligeres? etiamne edicere audebas ne maererent homines meam, suam, rei publicae calamitatem, ne hunc suum dolorem veste significarent? Sive illa vestis mutatio ad luctum ipsorum sive ad deprecandum valebat, quis umquam tam crudelis fuit qui prohiberet quemquam aut sibi maerere aut ceteris supplicare?
因此,元老院当时身处哀悼之中,公民群体依据公共决议更换丧服而显现哀容;当时没有任何一个意大利自治市、殖民地、受辖地,罗马没有任何税吏社团,没有任何公会、集会或任何公共会议,未曾就我的安危作出过最为尊崇的决议——然而两位执政官突然发布命令,要求元老院议员恢复平常服饰。曾几何时有执政官禁止元老院遵从其自身的决议?又有哪位僭主曾禁止不幸者悲伤?皮索啊——且不提加比尼乌斯——难道你欺骗众人以致无视元老院的权威、蔑视所有贤士的谋划、背叛国家、败坏执政官的声誉,这一切还不够吗?你竟然还敢发布命令,不许人们哀悼我个人的、他们自己的以及国家的灾难,不许人们用服饰表达这分悲痛吗?不论更换服饰是为了他们自身的哀悼,还是为了代人祈求,曾几何时有人残暴至此,竟禁止任何人或是为自己悲伤,或是为他人祈请?
- 29quod esset ausus
虚拟语气过去完成时 esset ausus 表示当事执政官所声称的主观理由(alleged reason),而非西塞罗本人陈述的客观事实原因。
- 29hoc unum habet proprium, ut ex urbe expulerit, relegarit non dico equitem Romanum, non ornatissimum atque optimum virum, non amicissimum rei publicae civem, non illo ipso tempore una cum senatu et cum bonis omnibus casum amici reique publicae lugentem, sed civem Romanum sine ullo iudicio ut edicto ex patria consul eiecerit
由连词 ut 引导的名词性从句,用以说明 hoc unum proprium 的具体内容。在经过较长的插入修饰句(non dico ... lugentem)之后,以 ut edicto ... consul eiecerit 再次重复 ut(复取性 ut),以重新接续从句的核心谓语。
- 31quid haec mea oratio tam longa aut tam alte repetita velit
在间接疑问句中,velit(volo 的现在时虚拟语气)表示“意味着什么”或“意图为何”的习惯用法(类似于 quid sibi velit)。
- 32Parumne est, Piso, ut omittam Gabinium, quod tantum homines fefellisti ut neglegeres auctoritatem senatus
由 quod 引导的从句是表示事实的名词性从句,充当 parumne est(“难道……还不够吗”)的真正主语。其后的 ut neglegeres 则是与 tantum 相应的从属结果从句。
