- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.humanitext-lat2:25-28
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
保民官公布了旨在放逐西塞罗并将行省分配给执政官的提案后,罗马骑士与民众身着丧服聚集于卡庇托林山决意保卫西塞罗,元老院亦决议换服支持,但执政官加比尼乌斯傲慢地拒绝了这一请愿。该执政官仓皇离开元老院后召集民众大会,发表了严厉恐吓元老院和骑士阶层的演说。
qua re patefacta—neque enim dissimulari tantum scelus poterat nec latere—promulgantur uno eodemque tempore rogationes ab eodem tribuno de mea pernicie et de provinciis consulum nominatim. hic tum senatus sollicitus, vos, equites Romani, excitati, Italia cuncta permota, omnes denique omnium generum atque ordinum cives summae rei publicae1 a consulibus atque a summo imperio petendum esse auxilium arbitrabantur, cum illi soli essent praeter furiosum illum tribunum duo rei publicae turbines, qui non modo praecipitanti patriae non subvenirent, sed eam nimium tarde concidere maererent. flagitabatur ab his cotidie cum querelis bonorum omnium tum etiam precibus senatus, ut meam causam susciperent, agerent aliquid, denique ad senatum referrent: non modo negando, sed etiam inridendo amplissimum quemque illius ordinis insequebantur.
当这一勾当败露之时——因为如此重大的罪恶既无法掩盖,也无法隐藏——同一位平民保民官在同一时间公布了关于置我于死地,以及指名关于执政官各自行省的提案。 此时,元老院焦虑不安,你们罗马骑士奋起响应,全意大利深感震动,总之,所有阶层和等级的公民都认为,为了国家的最高存亡,应当向执政官以及最高统帅权求助,尽管除那位狂乱的保民官之外,唯独这两位执政官才是国家的两股毁灭性旋风,他们不仅不援救岌岌可危的祖国,反而为祖国的崩溃过于迟缓而感到懊恼。所有的正人君子以其哀怨,元老院亦以其祈求,每日向他们严正要求接手我的事务,采取某些行动,并最终向元老院提呈:但他们不仅拒绝,甚至以嘲弄攻击该等级中最显赫的每一位人物。
hic subito cum incredibilis in Capitolium multitudo ex tota urbe cunctaque Italia convenisset, vestem mutandam omnes meque iam omni ratione, privato consilio, quoniam publicis ducibus res publica careret, defendendum putarunt. erat eodem tempore senatus in aede Concordiae, quod ipsum templum repraesentabat memoriam consulatus mei, cum flens universus ordo cincinnatum consulem orabat; nam alter ille horridus et severus consulto se domi continebat. qua tum superbia caenum illud ac labes amplissimi ordinis preces et clarissimorum civium lacrimas repudiavit! me ipsum ut contempsit helluo patriae! nam quid ego patrimoni dicam, quod ille tum cum quaestum faceret amisit? venistis ad senatum, vos, inquam, equites Romani et omnes boni veste mutata, vosque pro meo capite ad pedes lenonis impurissimi proiecistis, cum, vestris precibus ab latrone illo repudiatis, vir incredibili fide, magnitudine animi, constantia, L. Ninnius, ad senatum de re publica rettulit, senatusque frequens vestem pro mea salute mutandam censuit.
此时,难以置信的大群民众从全城和全意大利突兀地聚集在卡庇托林山,众人皆认为应当更换丧服,并且既然国家缺乏公职领袖,就应依据私人倡议、以一切方式保卫我。与此同时,元老院正聚集在和谐神殿中——这座神殿本身就鲜明地再现了我担任执政官时期的记忆——整个等级流着泪向那位卷发执政官恳求;因为另一位粗野而严酷的执政官故意闭门不出。那时,那一滩污秽与祸害是以何等的傲慢回绝了最高阶层的祈求与最显赫公民的眼泪!那个祖国的吞噬者是何等蔑视我本人!我何必提他的父辈遗产呢,那正是他在从事牟利勾当时挥霍殆尽的。你们来到了元老院——我说,就是换了丧服的你们罗马骑士和全体正人君子——你们为了我的性命俯伏在那极其卑劣的皮条客脚下,然而在你们的祈求遭到那个盗匪拒绝之后,一位具备非凡忠诚、崇高气魄与坚定意志的人,卢基乌斯·宁纽斯,就国家大事向元老院提请议案,而人数众多的元老院决议为了我的安危应当更换丧服。
O diem illum, iudices, funestum senatui bonisque omnibus, rei publicae luctuosum, mihi ad domesticum maerorem gravem, ad posteritatis memoriam gloriosum! quid enim quisquam potest ex omni memoria sumere inlustrius quam pro uno civi et bonos omnis privato consensu et universum senatum publico consilio mutasse vestem? quae quidem tum mutatio non deprecationis est causa facta, sed luctus: quem enim deprecarere,2 cum omnes essent sordidati, cumque hoc satis esset3 signi esse improbum, qui mutata veste non esset? hac mutatione vestis facta tanto in luctu civitatis, omitto quid ille tribunus omnium rerum divinarum humanarumque praedo fecerit, qui adesse nobilissimos adulescentis, honestissimos equites Romanos, deprecatores salutis meae iusserit, eosque operarum suarum gladiis et lapidibus obiecerit: de consulibus loquor, quorum fide res publica niti debuit.
审判官们啊,那是何等的一天!它对元老院和全体正人君子而言是灾难性的,对国家是令人哀痛的,对我而言构成了沉重的家门悲戚,但对于后世的记忆却是无比辉煌的!因为谁能从全部历史记忆中汲取出比这更光彩夺目的事迹:为了一个公民,全体正人君子以私人共识,整个元老院以公共决议,一致更换了丧服?其实当时的换服并非出于求情之目的,而是为了哀悼;因为当人人都穿着粗糙的丧服,且未更换丧服本身就足以证明其为恶人时,你又能向谁去求情呢?在城邦处于如此巨大的哀痛中完成这番换服之际,我且略过那位掠夺神人一切事物的保民官的所作所为——他竟命令那些为我的安危求情的最尊贵的青年和最可敬的罗马骑士到场,并把他们置于其打手的刀剑与飞石之下——我所谈论的是执政官们,国家原本应当仰仗其忠信。
exanimatus evolat ex senatu, non minus perturbato animo atque vultu quam si annis ante paucis in creditorum conventum incidisset; advocat contionem, habet orationem talem consul qualem numquam Catilina victor habuisset: errare homines si etiam tum senatum aliquid in re publica posse arbitrarentur; equites vero Romanos daturos illius diei poenas quo me consule cum gladiis in clivo Capitolino fuissent; venisse tempus iis qui in timore fuissent—coniuratos videlicet dicebat—ulciscendi se. si dixisset haec solum, omni supplicio esset dignus; nam oratio ipsa consulis perniciosa potest rem publicam labefactare; quid fecerit videte.
他气急败坏地冲出元老院,内心与神色之慌乱丝毫不亚于假使几年前碰上债权人集会;他召集民众大会,作为执政官发表了即使喀提林获胜也绝不会发表的演说:如果人们认为元老院在国家中甚至在那时还有任何权力,那便是大错特错;罗马骑士们必须为在我担任执政官期间手持刀剑出现在卡庇托林斜坡上的那一天付出代价;对于那些曾经生活在恐惧中的人——显然他是指阴谋分子——复仇的时刻已经到来。如果他仅仅说了这些话,就配得上一切惩罚;因为执政官有害的演说本身就足以倾覆国家;且看他实际上做了什么。
- 25summae rei publicae
此处取作与 petendum esse auxilium 搭配表示利益或间接宾语的与格(“为了国家的最高存亡/福祉”)。句法上亦可解读为依附于 auxilium 的客体属格(“国家的最高救济”),但在国家整体作为救济受益者的语境下,理解为与格更为贴切。
- 27quem enim deprecarere
用于修辞性疑问句中的未完成过去时虚拟式,表示过去语境下的潜在或非真实情况,第二人称单数作泛指主语(“人们究竟能向谁求情呢?”),表明在当时的情境下根本不存在可以求情的对象。
- 27hoc satis esset signi esse improbum, qui mutata veste non esset
signi 是由 satis / hoc 所支配的部分属格(“此事成为……的充分凭证”)。不定式短语 esse improbum 的逻辑主语由省略了先行词([eum])的关系从句 qui mutata veste non esset 充当,整个结构意为“未曾更换丧服者乃是恶人”。
