← 西塞罗

为塞斯提乌斯辩护

§33-37

执政官的背叛与梅特路斯的前例

西塞罗谴责执政官纵容并支持克洛狄乌斯废除法律、武装暴徒的行径,并通过与梅特路斯前例的对比,开始阐明自己当年选择离开罗马的真实考量。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§33

​quid? sua sponte homines in amicorum periculis vestitum mutare non solent? pro te ipso, Piso, nemone mutabit? ne isti quidem quos legatos non modo nullo senatus consulto, sed etiam repugnante senatu tibi tute legasti? ergo hominis desperati et proditoris rei publicae casum lugebunt fortasse qui volent: civis florentissimi benivolentia bonorum et optime de salute patriae meriti periculum, coniunctum cum periculo civitatis, lugere senatui non licebit? idemque consules, si appellandi sunt consules quos nemo est quin non modo ex memoria sed etiam ex fastis evellendos putet,1 pacto iam foedere provinciarum, producti in circo Flaminio in contionem ab illa furia ac peste patriae, maximo cum gemitu vestro, illa omnia quae tum contra me contraque rem publicam agebantur voce ac sententia sua comprobaverunt. isdemque consulibus sedentibus atque inspectantibus2 lata lex est, "ne avspicia valerent, ne qvis obnvntiaret, ne qvis legi intercederet, vt omnibvs fastis diebvs legem ferri liceret, vt lex Aelia, lex Fvfia ne valeret": qua una rogatione quis est qui non intellegat universam rem publicam esse deletam?

况且,人们在朋友身陷险境时自发更换服饰,难道不是常事吗?皮索啊,为你自己,难道就无人会更换服饰吗?甚至连那些不仅在没有任何元老院决议的情况下,反倒是在元老院反对之下由你亲自指定为副官的人,也不会为你换服吗?那么,对于一个走投无路之人和叛国者的厄运,或许乐意之人便会哀悼;但是对于一位因贤达之士的善意而荣耀显赫、对祖国的安全立下最卓绝功绩的公民的危险——这与城邦的危险休戚相关的危险——难道元老院就不得哀悼吗?这同一批执政官——如果这些大家认为不仅应当从记忆中、更应当从公职年表上抹去的人还配被称为执政官的话——在预先订立了行省契约之后,被祖国的那狂魔与祸害带到了弗拉米尼乌斯竞技场的集会上,在你们极大的叹息声中,以他们自己的呼声和决议批准了当时针对我以及针对国家所采取的一切恶行。 在这同一批执政官端坐旁观之下,一项法律得以通过: “占卜不得生效,任何人不得报告凶兆,任何人不得干预法案,允许在所有开庭日提出法案,埃利乌斯法和富菲乌斯法不得生效” ——仅凭这一项提案,有谁不明白整个共和国已被摧毁殆尽?

§34

​isdemque consulibus inspectantibus servorum dilectus habebatur pro tribunali Aurelio nomine conlegiorum, cum vicatim homines conscriberentur, decuriarentur, ad vim, ad manus, ad caedem, ad direptionem incitarentur. isdemque consulibus arma in templum Castoris palam comportabantur, gradus eiusdem templi tollebantur, armati homines forum et contiones tenebant, caedes lapidationesque fiebant; nullus erat senatus, nihil reliqui magistratus: unus omnem omnium potestatem armis et latrociniis possidebat, non aliqua vi sua, sed, cum duo consules a re publica provinciarum foedere retraxisset, insultabat, dominabatur, aliis pollicebatur, terrore ac metu multos, pluris etiam spe et promissis tenebat.

在这同一批执政官的注视下,在奥雷利乌斯讲坛前以行会的名义进行了奴隶的征召,人们按街区被登记编册,被编为十人队,被煽动走向暴力、斗殴、屠杀和劫掠。在这同一批执政官眼下,武器被公开运入卡斯托尔神庙,该神庙的台阶被拆毁,武装人员占据了广场和集会,屠杀与投石事件屡屡发生;元老院形同虚设,其余官员无能为力;一人凭借武装与强盗行径攫取了所有人的一切权力,这并非依靠他自身的某种力量,而是因为他通过行省的盟约使两位执政官脱离了国政,他便侮慢横行、独断专行,向某些人许诺,以恐怖和畏惧控制众人,以希望和诺言控制更多的人。

§35

​quae cum essent eius modi, iudices, cum senatus duces nullos ac pro ducibus proditores aut potius apertos hostis haberet, equester ordo reus a consulibus citaretur, Italiae totius auctoritas repudiaretur, alii nominatim relegarentur, alii metu et periculo terrerentur, arma essent in templis, armati in foro, eaque non silentio consulum dissimularentur sed et voce et sententia comprobarentur, cum omnes urbem nondum excisam et eversam sed iam captam atque oppressam videremus: tamen his tantis malis tanto bonorum studio, iudices, restitissemus, sed me alii metus atque aliae curae suspicionesque moverunt.

审判官们,当局面呈现这般状态时,当元老院没有领袖、且代替领袖的是叛徒抑或公然的仇敌时,当骑士阶层被执政官传唤为被告、全意大利的威信被唾弃、某些人被指名流放、其他人被恐惧与危险所恫吓、武器遍布神庙、武装者盘踞广场、且这些暴行不仅没有被执政官的沉默所掩盖反而受到其呼声与表决的批准时,当我们所有人都看到这座城市虽未被彻底毁灭夷平,却已被占领和压制时:即便如此,审判官们,凭借贤达人士如此巨大的热忱,我们本能够抵御这些严重的祸患;然而,是另外的恐惧、另外的忧虑与猜忌打动了我。

§36

exponam enim hodierno die, iudices, omnem rationem facti et consili mei, neque huic vestro tanto studio audiendi nec vero huic tantae multitudini, quanta mea memoria numquam ullo in iudicio fuit, deero. nam si ego in causa tam bona, tanto studio senatus, consensu tam incredibili bonorum omnium, tam parato populo, tota denique Italia ad omnem contentionem expedita, cessi tribuni plebis, despicatissimi hominis, furori, contemptissimorum consulum levitatem audaciamque pertimui, nimium me timidum, nullius animi, nullius consili fuisse confiteor.

因为审判官们,我今日将陈述我行动和抉择的全部理由,既不会辜负你们倾听的如此巨大的热忱,也不会辜负这在我的记忆中从未在任何审判中出现过的浩大人群。因为,若是在如此正当的大义面前,在元老院如此巨大的热忱、所有贤达之士如此难以置信的同心协力、人民如此充分的准备、全意大利最终整装待发应对一切争斗之时,我竟屈服于一个最卑劣之徒——平民保民官的狂暴,畏惧了那些最受鄙视的执政官的轻浮与狂妄,我便承认自己过度怯懦、毫无胆气、毫无智谋。

§37

​quid enim simile fuit in Q. Metello? cuius causam etsi omnes boni probabant, tamen neque senatus publice neque ullus ordo proprie neque suis decretis Italia cuncta susceperat. ad suam enim quandam magis ille gloriam quam ad perspicuam salutem rei publicae respiciens rem gesserat, cum unus in legem per vim latam iurare noluerat: denique videbatur ea condicione tam fortis fuisse ut cum patriae caritate constantiae gloriam commutaret.3 erat autem res ei cum exercitu C. Mari invicto, habebat inimicum C. Marium, conservatorem patriae, sextum iam illum consulatum gerentem; res erat cum L. Saturnino, iterum tribuno plebis, vigilante homine, et in causa populari si non moderate at certe populariter abstinenterque versato. cessit, ne aut victus a fortibus viris cum dedecore caderet, aut victor multis et fortibus civibus rem publicam orbaret.

因为在昆图斯·梅特路斯的事件中,究竟有何相似之处呢?尽管所有贤达人士都赞同他的主张,但元老院既没有以公共名义、任何阶层也没有专门地、全意大利也没有以其法令予以承担。因为他是出于追求自身某种个人的荣耀而非国家的显然安全来行事的,当时唯有他不愿对一项以暴力通过的法律宣誓;归根结底,他表现得如此勇敢,其条件似乎在于用对祖国的挚爱来换取坚定不屈的荣耀。况且,当时他是与盖乌斯·马略不可战胜的军队相对抗,他的敌人是作为祖国救星、当时正担任第六任执政官的盖乌斯·马略;他对抗的是连任平民保民官的卢基乌斯·萨图尔尼努斯——一个警醒之人,在平民事业中即便称不上温和,但确实赢得了民众且廉洁自律。他退让了,以免自己或是被勇士击败而屈辱倒下,或是成为胜利者而使国家丧失许多英勇的公民。

语法注3 条
  1. 33quos nemo est quin non modo ex memoria sed etiam ex fastis evellendos putet

    由 quin(= qui non)引导的关系从句,从属于否定主句 nemo est。动词 putet 支配表应当意义的动形词短语 evellendos (esse)。关联词 non modo ... sed etiam ... 递进强调不仅应当从人们的记忆中、更应从官方年表(fasti)中抹除。

  2. 33isdemque consulibus sedentibus atque inspectantibus

    由名词 consulibus 与两个现在分词 sedentibus 及 inspectantibus 构成的独立夺格结构。生动揭示了执政官们空握职权却安坐旁观、不作为甚至默许共谋的状态。

  3. 37denique videbatur ea condicione tam fortis fuisse ut cum patriae caritate constantiae gloriam commutaret

    动词 videbatur 采用属人结构(主格配不定词,主语指代前文的梅特路斯),非无人称用法。ea condicione ... ut 引导结果或限定从句。动词 commutare 采用“把 A(宾格 gloriam)与 B(cum+夺格 caritate)相交换”的搭配,指梅特路斯以对祖国的眷恋为代价换取了坚毅不屈的个人虚名。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.humanitext-lat2:33-37