← 西塞罗

为塞斯提乌斯辩护

§139-142

真正的荣耀与为国承担苦难

西塞罗阐明真正的荣耀在于为公共利益直面风暴而非谋求私利,并列举了奥皮米乌斯、雅典诸英雄以及敌将汉尼拔的先例,激励青年人不畏艰难捍卫国家。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§139

​qui autem bonam famam bonorum, quae sola vere gloria nominari potest, expetunt, aliis otium quaerere debent et voluptates, non sibi. sudandum est iis pro communibus commodis, adeundae inimicitiae, subeundae saepe pro re publica tempestates: cum multis audacibus, improbis, non numquam etiam potentibus dimicandum.1 haec audivimus de clarissimorum virorum consiliis et factis, haec accepimus, haec legimus. neque eos in laude positos videmus qui incitarunt aliquando populi animos ad seditionem, aut qui largitione caecarunt mentis imperitorum, aut qui fortis et claros viros et bene de re publica meritos in invidiam aliquam vocaverunt. levis hos semper nostri homines et audacis et malos et perniciosos civis putaverunt. at vero qui horum impetus et conatus represserunt, qui auctoritate, qui fide, qui constantia, qui magnitudine animi consiliis audacium restiterunt, hi graves, hi principes, hi duces, hi auctores huius dignitatis atque imperi semper habiti sunt.

然而,那些追求善人赞誉的人——唯有这种赞誉才能真正被称为荣耀——应当为他人而非为自己谋求闲暇与享乐。他们必须为了公共利益挥洒汗水,直面仇怨,常常为共和国承受风暴,并且必须与许多胆大妄为、居心不良、甚至有时位高权重的人抗争。关于那些最显赫人物的谋划与功绩,我们所闻、所承、所读的正是这些。我们从未见过那些曾煽动民众走向骚乱的人,或那些用贿赂蒙蔽无知者理智的人,或那些使勇敢、显赫且对共和国立下功勋之士陷入某种怨恨之中的人,能够位列受赞誉之席。我们的人民向来认为这些人是轻浮、狂妄、邪恶且有害的公民。相反,那些遏制了这些人的冲击与企图的人,那些以权威、忠义、坚定与高尚胸怀抵御妄为者图谋的人,历来被视为这一尊严与帝国的重镇、领袖、统帅与缔造者。

§140

ac ne quis ex nostro aut aliquorum praeterea casu hanc vitae viam pertimescat, unus in hac civitate, quem quidem ego possum dicere, praeclare vir de re publica meritus, L. Opimius, indignissime concidit; cuius monumentum celeberrimum in foro, sepulcrum desertissimum in litore Dyrrachino relictum est. atque hunc tamen flagrantem invidia propter interitum C. Gracchi ipse populus Romanus periculo liberavit: alia quaedam civem egregium iniqui iudici procella pervertit. ceteri vero aut, repentina vi perculsi ac tempestate populari, per populum tamen ipsum recreati sunt atque revocati, aut omnino invulnerati inviolatique vixerunt. at vero ii qui senatus consilium, qui auctoritatem bonorum, qui instituta maiorum neglexerunt et imperitae aut concitatae multitudini iucundi esse voluerunt, omnes fere rei publicae poenas aut praesenti morte aut turpi exsilio dependerunt.

为了不让任何人因我或其他人的厄运而畏惧这一人生道路:在这座城邦中,以我所能列举的人而言,仅有一位为共和国立下卓越功勋之士极不公正地倒下了,那就是卢基乌斯·奥皮米乌斯;他在广场上的纪念建筑门庭若市,而他在底拉希乌姆海岸上的墓地却荒芜凄凉。然而,即便是此人在因盖乌斯·格拉古之死而遭受极度怨恨的炙烤时,也是罗马人民亲自将他解救出险境;颠覆这位杰出公民的是另一场来自不公正法庭的风暴。至于其余的人,他们即便被突如其来的暴力和民众风暴击倒,也正是通过人民自身得以恢复并被召回,抑或是终身未受丝毫损伤与侵犯。相反,那些无视元老院的决议、善人的权威和先祖的规制,一心迎合无知或骚动的暴民的人,几乎无一例外地以即刻的死亡或可耻的流放向共和国偿还了罪责。

§141

​quod si apud Atheniensis, homines Graecos, longe a nostrorum hominum gravitate diiunctos, non deerant qui rem publicam contra populi temeritatem defenderent, cum omnes qui ita fecerant e civitate eicerentur; si Themistoclem illum, conservatorem patriae, non deterruit a re publica defendenda nec Miltiadi calamitas, qui illam civitatem paulo ante servarat, nec Aristidi fuga, qui unus omnium iustissimus fuisse traditur; si postea summi eiusdem civitatis viri, quos nominatim appellari non est necesse, propositis tot exemplis iracundiae levitatisque popularis tamen suam rem publicam illam defenderunt,—quid nos tandem facere debemus, primum in ea civitate nati unde orta mihi gravitas et magnitudo animi videtur, tum in tanta gloria insistentes ut omnia humana leviora videri debeant, deinde ad eam rem publicam tuendam adgressi quae tanta dignitate est ut eam defendentem occidere optatius sit quam oppugnantem rerum potiri?2

因此,如果在雅典人——那些与我们同胞的庄重相距甚远的希腊人——之中,尚且不乏抵御民众之盲动而捍卫城邦的人,尽管凡如此行事之人无一不被逐出城邦;如果那位祖国的拯救者狄米斯托克利,既未因不久前拯救了该城邦的米太亚得的灾祸,也未因被传为万民中最公正者阿里斯提德的流亡,而放弃捍卫城邦;如果后来该城邦的最杰出人士(无需逐一指名道姓)在民众的狂怒与轻浮的如此多前车之鉴面前,仍然捍卫了他们的城邦——那么我们究竟应当怎样做呢?首先,我们出生在这样一个城邦,在我看来,庄重与胸怀的伟大正发源于此;其次,我们立足于如此崇高的荣耀之中,以至于一切人世琐事都应当显得微不足道;再者,我们投身于捍卫这样一个共和国,它具有如此崇高的尊严,以至于捍卫它而死,也比攻击它而夺取天下更加令人神往!

§142

homines Graeci quos antea nominavi, inique a suis civibus damnati atque expulsi, tamen, quia bene sunt de suis civitatibus meriti, tanta hodie gloria sunt non in Graecia solum sed etiam apud nos atque in ceteris terris, ut eos a quibus illi oppressi sint nemo nominet, horum calamitatem dominationi illorum omnes anteponant. quis Carthaginiensium pluris fuit Hannibale consilio, virtute, rebus gestis,3 qui unus cum tot imperatoribus nostris per tot annos de imperio et de gloria decertavit? hunc sui cives e civitate eiecerunt: nos etiam hostem litteris nostris et memoria videmus esse celebratum.

我先前指名的那些希腊人,虽然被他们的同胞不公地定罪并驱逐,然而正因为他们有功于各自的城邦,今日不仅在希腊,而且在我们这里以及其余各地都享有如此巨大的荣耀,以至于压迫他们的人无人提及,世人都宁愿承受前者的不幸,而不愿享有后者的霸权。在迦太基人中,论谋略、美德与功业,有谁能超过汉尼拔呢?他曾以一人之力与我们如此众多的统帅周旋了如此多年,争夺霸权与荣耀。他的同胞将他逐出城邦,而我们甚至看到他虽为仇敌,却在我们自己的文献与记忆中永受传颂。

语法注3 条
  1. 139sudandum est iis pro communibus commodis, adeundae inimicitiae, subeundae saepe pro re publica tempestates: cum multis audacibus, improbis, non numquam etiam potentibus dimicandum

    此处交替使用了非人称动名词结构(sudandum est, dimicandum [est])与被动动形词结构(adeundae [sunt] inimicitiae, subeundae [sunt] tempestates)。句首的与格 iis 作为动作者与格(dativus auctoris),通贯并支配这整串表示责任和义务的句式。

  2. 141ut eam defendentem occidere optatius sit quam oppugnantem rerum potiri

    宾格分词 defendentem 与 oppugnantem 分别充当不定式 occidere 和 rerum potiri 的逻辑主语(表示泛指人称,“人在捍卫/攻击时”)。代词 eam(指代 rem publicam)作 defendentem 的直接宾语,而 rerum 是动词 potiri 所支配的属格。

  3. 142quis Carthaginiensium pluris fuit Hannibale consilio, virtute, rebus gestis

    pluris 是价值属格(genitivus pretii),意为“更有价值/更卓越”。Hannibale 是比较夺格(ablativus comparationis),而 consilio, virtute, rebus gestis 则是表示“在何种方面”的特指夺格(ablativus respectus / limitationis)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.humanitext-lat2:139-142