← 西塞罗

为塞斯提乌斯辩护

§135-138

驳斥对手诡辩与对罗马青年的勉励

西塞罗驳斥了对手在举办角斗表演一事上的诡辩及其对执政官法律的蔑视,并在演说结语中勉励罗马青年效仿先祖体制、阐述贵人派维护共和国的职责。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§135

​sed habet defensiones duas: primum do, inquit, bestiarios: lex scripta de gladiatoribus. festive! accipite aliquid etiam acutius. dicet se non gladiatores, sed unum gladiatorem dare et totam aedilitatem in munus hoc transtulisse. praeclara aedilitas! unus leo, ducenti bestiarii. verum utatur hac defensione: cupio eum suae causae confidere; solet enim tribunos plebis appellare et vi iudicium disturbare, cum diffidit. quem non tam admiror, quod meam legem contemnit hominis inimici,1 quam quod sic statuit, omnino consularem legem nullam putare. Caeciliam Didiam, Liciniam Iuniam contempsit. etiamne eius quem sua lege et suo beneficio ornatum, munitum, armatum solet gloriari, C. Caesaris, legem de pecuniis repetundis non putat esse legem? et aiunt alios esse qui acta Caesaris rescindant, cum haec optima lex et ab illo socero eius et ab hoc adsecula neglegatur! et cohortari ausus est accusator in hac causa vos, iudices, ut aliquando essetis severi, aliquando medicinam adhiberetis rei publicae. non ea est medicina, cum sanae parti corporis scalpellum adhibetur atque integrae, carnificina est ista et crudelitas: ei medentur rei publicae qui exsecant pestem aliquam tamquam strumam civitatis.

但他有两重辩护。他说:‘首先,我提供的是斗兽士;而法律针对的是角斗士。’多巧妙的托辞!再听听更机敏的辩解吧:他会说自己并没有提供角斗士们,而只是提供了一名角斗士,并且将自己整个市政官任期的职权都转移到了这场演出中。多么显赫的市政官职守啊!一头狮子,两百名斗兽士。不过,就让他用这种辩护吧;我倒巴不得他对自己的案子充满信心,因为每当缺乏信心时,他总是求助于平民保民官,用暴力扰乱法庭。我并不十分诧异他藐视我这个仇敌制定的法律,而是诧异于他竟然确信所有执政官法律都毫无效力。他藐视了《塞奇利乌斯-迪狄乌斯法》和《李锡尼乌斯-尤尼乌斯法》。甚至对于盖乌斯·恺撒的惩治贪腐法——恺撒正是那个他常夸口自己用法律和恩惠予以褒奖、加固和武装的人——难道他也不认为是法律吗?人们还说有其他人要废除恺撒的法令,而这道极其优良的法律却同时被恺撒的那位岳父和这位追随者所漠视!在本案中,控方竟然敢鼓励你们,审判官们,让你们如今严厉起来,如今对共和国施以药物治疗。当手术刀施加于肉体健康完好的部分时,那根本不是治疗,那是屠戮与残暴;那些将某种祸害如同城邦的瘰疬一般切除的人,才是在医治共和国。

§136

​sed ut extremum habeat aliquid oratio mea, et ut ego ante dicendi finem faciam quam vos me tam attente audiendi,2 concludam illud de optimatibus eorumque principibus ac rei publicae defensoribus, vosque, adulescentes, et qui nobiles estis, ad maiorum vestrorum imitationem excitabo, et qui ingenio ac virtute nobilitatem potestis consequi, ad eam rationem in qua multi homines novi et honore et gloria floruerunt cohortabor.

但为了使我的演说有一个结局,并在你们结束如此专注地倾听之前由我先行结束讲论,我将总结关于贵人派及其领袖和共和国捍卫者的议题,并且向你们,青年人们,激励那些出身贵族的人效仿你们的先祖,激励那些能够凭借才能与美德获得显贵地位的人走上那条许多新人曾借以在官职与荣耀中大放异彩的道路。

§137

​haec est una via, mihi credite, et laudis et dignitatis et honoris, a bonis viris sapientibus et bene natura constitutis laudari et diligi; nosse discriptionem civitatis a maioribus nostris sapientissime constitutam; qui cum regum potestatem non tulissent, ita magistratus annuos creaverunt ut consilium senatus rei publicae praeponerent sempiternum, deligerentur autem in id consilium ab universo populo aditusque in illum summum ordinem omnium civium industriae ac virtuti pateret. senatum rei publicae custodem, praesidem, propugnatorem conlocaverunt; huius ordinis auctoritate uti magistratus et quasi ministros gravissimi consili esse voluerunt; senatum autem ipsum proximorum ordinum splendorem confirmare, plebis libertatem et commoda tueri atque augere voluerunt.

请相信我,通往赞誉、尊严与显位唯有这一条道路:受到明智且天资优良的善人赞美与敬爱;通晓我们先辈以极高智慧确立的城邦体制。先辈们因无法忍受君王专制,设立了任期一年的长官,同时将元老院这一永恒的评议会置于共和国之上,而进入该评议会的成员由全体人民选出,通往这一最高阶层的门径向一切公民的勤勉与美德敞开。他们将元老院设立为共和国的守护者、保护者与捍卫者;他们希望长官们依循这一阶层的权威,如同这一最庄严评议会的执行仆从;同时,他们希望元老院自身巩固相近阶层的显赫,维护并增进平民的自由与利益。

§138

haec qui pro virili parte defendunt optimates sunt, cuiuscumque sunt ordinis; qui autem praecipue suis cervicibus tanta munia atque rem publicam sustinent, hi semper habiti sunt optimatium principes, auctores et conservatores civitatis. huic hominum generi fateor, ut ante dixi, multos adversarios, inimicos, invidos esse, multa proponi pericula, multas inferri iniurias, magnos esse experiundos et subeundos labores; sed mihi omnis oratio est cum virtute non cum desidia, cum dignitate non cum voluptate, cum iis qui se patriae, qui suis civibus, qui laudi, qui gloriae, non qui somno et conviviis et delectationi natos arbitrantur. nam si qui voluptatibus ducuntur et se vitiorum inlecebris et cupiditatium lenociniis dediderunt, missos faciant3 honores, ne attingant rem publicam, patiantur virorum fortium labore se otio suo perfrui.

凡尽己所能捍卫这些体制的人,无论属于何种阶层,都是贵人派;而那些尤其以双肩承担如此重任与共和国的人,则历来被视为贵人派的领袖、城邦的奠基者与守护者。我承认,如我此前所言,这一类人有着众多反对者、仇敌和嫉妒者,面临着诸多危险,遭受着诸多不公,必须经历并承受巨大的辛劳。然而我的一切言论,都是与美德而非怠惰相伴,与尊严而非享乐相伴,与那些认为自己是为了祖国、为了同胞、为了赞誉与荣耀而生,而非为了睡眠、宴饮与纵欲而生的人相伴。因为如果有任何人被享乐所驱使,委身于恶习的诱惑与欲望的谄媚,就让他们放弃官职,不要染指国家事务,让他们在勇士们的辛劳中安享自己的闲暇吧。

语法注3 条
  1. 135hominis inimici

    与物主形容词 meam 中所隐含的第一人称单数属格概念(mei)构成同位语的属格,意为“身为仇敌的我之法律”。

  2. 136ante dicendi finem faciam quam vos me tam attente audiendi

    ante... quam 从句中的简略省略(brachylogy)。在 quam 之后承前省略了 finem faciatis,保留主语 vos,动名词属格 audiendi 则支配于补出的名词 finem。

  3. 138missos faciant

    missum facere+宾格(此处为 honores)的习惯用法,意为“放弃、搁置、撒手”。现在时虚拟式 faciant 在条件句归结节中表祈使或劝告。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.humanitext-lat2:135-138