← 西塞罗

为塞斯提乌斯辩护

§143-147

效法先贤之德与恳求赦免塞斯提乌斯

西塞罗通过列举罗马先贤的不朽荣耀来勉励爱国之心,随后指向因营救他而身陷法庭、披麻戴孝的塞斯提乌斯、米洛以及幼年伦图卢斯等人,并在演讲终结之际恳求法官保全这些迎回他的救命恩人。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§143

​qua re imitemur nostros Brutos, Camillos, Ahalas, Decios, Curios, Fabricios, maximos, Scipiones, Lentulos, Aemilios, innumerabilis alios qui hanc rem publicam stabiliverunt; quos equidem in deorum immortalium coetu ac numero repono. amemus patriam, pareamus senatui, consulamus bonis; praesentis fructus neglegamus, posteritatis gloriae serviamus; id esse optimum putemus quod erit rectissimum; speremus quae volumus, sed quod acciderit feramus; cogitemus denique corpus virorum fortium magnorum hominum esse mortale, animi vero motus et virtutis gloriam sempiternam; neque hanc opinionem si in illo sanctissimo hercule consecratam videmus, cuius corpore ambusto vitam eius et virtutem immortalitas excepisse dicatur, minus existimemus1 eos qui hanc tantam rem publicam suis consiliis aut laboribus aut auxerint aut defenderint aut servarint esse immortalem gloriam consecutos.

因此,让我们效法我们的布鲁图斯们、卡米卢斯们、阿哈拉们、德基乌斯们、库里乌斯们、法布里基乌斯们、马克西穆斯们、西庇阿们、伦图卢斯们、埃米利乌斯们,以及无数其他巩固了这一共和国的前贤;我确实将他们列入不朽神明的行列与名册之中。让我们热爱祖国,服从元老院,关怀善人;让我们忽视眼前的收益,奉献于后世的荣耀;让我们认为唯有最正直者方为最善;让我们盼望所愿,但顺受所临;最后,让我们铭记,英勇与伟大之士的躯体固然终有一死,然而心灵的活动与美德的荣耀却历久长存;如果在至圣的赫拉克勒斯身上,我们看到这种信念已获神圣化——据说当他的躯体被烈火焚尽之后,不朽接纳了他的生命与美德——那么,我们绝不应当因此认为,那些凭借自己的谋略或辛劳扩大、捍卫或拯救了如此伟大之共和国的人,所获得的不朽荣耀会有丝毫逊色。

§144

sed me repente, iudices, de fortissimorum et clarissimorum civium dignitate et gloria dicentem et plura etiam dicere parantem horum aspectus in ipso cursu orationis repressit. video P. Sestium, meae salutis, vestrae auctoritatis, publicae causae defensorem, propugnatorem, actorem, reum; video hunc praetextatum eius filium oculis lacrimantibus me intuentem; video Milonem, vindicem vestrae libertatis, custodem salutis meae, subsidium adflictae rei publicae, exstinctorem domestici latrocini, repressorem caedis cotidianae, defensorem templorum atque tectorum, praesidium curiae, sordidatum et reum; video P. Lentulum, cuius ego patrem deum ac parentem statuo fortunae ac nominis mei, fratris liberorumque nostrorum, in hoc misero squalore et sordibus; cui superior annus idem et virilem patris et praetextam populi iudicio togam dederit, hunc hoc anno in hac toga2 rogationis iniustissimae subitam acerbitatem pro patre fortissimo et clarissimo civi deprecantem.

然而法官各位,当我正谈论着最英勇、最显赫公民的尊严与荣耀,并准备进一步陈词时,在演说进行之中,他们的容貌突然阻遏了我。我看到普布利乌斯·塞斯提乌斯——我的安危、诸位的权威以及国家大义的捍卫者、战斗者、推动者——如今却成了被告;我看到他这年幼尚着紫边托加的儿子,正用泪水涔涔的双眼注视着我;我看到米洛——诸位自由的匡扶者、我生命安危的守护者、受难共和国的支柱、国内匪盗的消灭者、每日屠戮的制止者、庙宇与家园的捍卫者、元老院议事堂的堡垒——如今身披丧服沦为被告;我看到普布利乌斯·伦图卢斯——我将其父视为我的前程与名望、乃至我兄弟与我们子嗣的神明与父母——正深陷于这悲惨的哀容与丧服之中;前一年父命赋予了他成人的白袍,人民的裁决赋予了他高贵的紫边袍,然而今年他却身着此袍,为身为最勇敢、最显赫公民的父亲恳求免遭一项极不公正法案突如其来的严酷打击。

§145

​atque hic tot et talium civium squalor, hic luctus, hae sordes susceptae sunt propter unum me, quia me defenderunt, quia meum casum luctumque doluerunt, quia me lugenti patriae, flagitanti senatui, poscenti Italiae, vobis omnibus orantibus reddiderunt. quod tantum est in me scelus? quid tanto opere deliqui illo die cum ad vos indicia, litteras, confessiones communis exiti detuli, cum parui vobis? ac si scelestum est amare patriam, pertuli poenarum satis: eversa domus est, fortunae vexatae, dissipati liberi, raptata coniunx, frater optimus, incredibili pietate, amore inaudito, maximo in squalore volutatus est ad pedes inimicissimorum; ego pulsus aris focis deis penatibus, distractus a meis, carui patria, quam, ut levissime dicam, certe protexeram; pertuli crudelitatem inimicorum, scelus infidelium, fraudem invidorum.

而如此众多、如此杰出的公民承受这哀容、这悲痛、这丧服,仅仅是为了我一个人,因为他们捍卫了我,因为他们为我的厄运与哀伤而痛心,因为他们把我交还给了痛哭的祖国、急切请求的元老院、迫切要求的意大利以及祈求着的诸位全体。我身上究竟有何等滔天大罪?在那一天,当我将关于共同毁灭的证据、信件和招供呈交诸位、遵从诸位之命时,我究竟犯下了何等严重的过失?如果热爱祖国也是罪过,那我已受尽了刑罚:家园倾覆,财产遭劫,子女离散,妻子受辱,而至善至诚、怀有难以置信之虔敬与旷古之爱的胞弟,更是在最深重的哀容中匍匐于死敌足下;我被逐出祭坛、炉灶与家神,骨肉离散,失去了祖国——哪怕退一步说,我也无疑曾庇护过它;我忍受了仇敌的残暴、不忠者的罪孽与嫉恨者的奸险。

§146

​si hoc non est satis, quod haec omnia deleta videntur reditu meo, multo mihi, multo, inquam, iudices, praestat in eandem illam recidere fortunam quam tantam importare meis defensoribus et conservatoribus calamitatem. an ego in hac urbe esse possim, his pulsis qui me huius urbis compotem fecerunt?3 non ero, non potero esse, iudices; neque hic umquam puer, qui his lacrimis qua sit pietate declarat, amisso patre suo propter me, me ipsum incolumem videbit, nec, quotienscumque me viderit, ingemescet ac pestem suam ac patris sui se dicet videre. ego vero hos in omni fortuna, quaecumque erit oblata, complectar, nec me ab iis quos meo nomine sordidatos videtis umquam ulla fortuna divellet; neque eae nationes quibus me senatus commendavit, quibus de me gratias egit, hunc exsulem propter me sine me videbunt.

如果这一切还嫌不足——因为所有这些苦难似乎已因我的归来而抹消——那么法官各位,我断言,让我重堕那同样的厄运,也远远胜过将如此巨大的灾祸加诸我的捍卫者与拯救者之身。如果这些使我重新成为这座城邦之主的人遭到驱逐,我难道还能留在这座城邦之中吗?我不会留下,法官各位,我也绝无法留下;这位用眼泪表明自己怀有何等孝悌的少年,绝不会在因我而失去父亲之后,还看到我本人安然无恙,也不会在每次见到我时叹息着说,他看到了自己与其父的灾星。无论面对何种命运,我都将在一切境遇中拥抱他们;诸位所见的因我的名义而身着丧服的这些人,任何命运都不能将我与他们拆散;元老院曾将我托付并就我向其致谢的诸民族,也绝不会看到这个人因我之故而在没有我相伴的情况下沦为流亡者。

§147

​sed haec di immortales, qui me suis templis advenientem receperunt stipatum ab his viris et P. Lentulo consule, atque ipsa res publica, qua nihil est sanctius, vestrae potestati, iudices, commiserunt. vos hoc iudicio omnium bonorum mentis confirmare, improborum reprimere potestis, vos his civibus uti optimis, vos me reficere et renovare rem publicam. qua re vos obtestor atque obsecro ut, si me salvum esse voluistis, eos conservetis per quos me reciperavistis.

然而,当我在这些仁人志士与执政官普布利乌斯·伦图卢斯簇拥下归来时,在各自神庙中接纳了我的不朽诸神,以及没有任何事物比之更为神圣的共和国本身,已经将这些事情托付给了诸位的决断,法官各位。诸位能够通过这一判决坚定全体善人的意志,遏止不义之徒;诸位能够任用这些最优秀的公民,复苏我并中兴共和国。因此,我恳请并哀求诸位:诸位若曾愿我平安,便请保全这些使诸位得以将我重新赢回的人。

语法注3 条
  1. 143neque hanc opinionem si in illo sanctissimo hercule consecratam videmus ... minus existimemus

    主句由祈使/劝诱虚拟式 neque ... minus existimemus(“我们也不应因此更少地认为/绝不应当认为……会有所逊色”)构成。条件从句 si ... videmus 嵌入在句首否定词与谓语动词之间。hanc opinionem 作 videmus 的宾语(“如果我们看到这种信念……被神圣化”),同时引出并对应后文 existimemus 所统辖的宾语从句(eos ... esse immortalem gloriam consecutos)。

  2. 144cui superior annus idem et virilem patris et praetextam populi iudicio togam dederit, hunc hoc anno in hac toga

    此处形成了精妙的对照修辞:关系从句 cui ... dederit(表示让步,使用完成时虚拟式)中的与格 cui 与主句中的宾格代词 hunc(指代年轻的普布利乌斯·伦图卢斯,作 video 的宾语,配合分词 deprecantem)相对呼应。同时,superior annus 与 hoc anno 对比,双重荣耀的托加(由父命授予的成人纯白托加 virilem 与由人民选举授予的占卜官紫边托加 praetextam)与如今悲惨的丧服(in hac toga)形成强烈反差。

  3. 146an ego in hac urbe esse possim, his pulsis qui me huius urbis compotem fecerunt?

    由 an 引导的反问句,现在时虚拟式 possim 表达潜势或审慎语气(“我难道有可能……吗?”)。his pulsis 为独立夺格,带有条件/假设色彩(“如果这些人被驱逐”),his 是定语从句 qui ... fecerunt 的先行词。compotem 支配属格 huius urbis,意为“重获这座城邦的权利/重新成为这座城邦的主人”,指西塞罗公民权与社会地位的彻底恢复。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.humanitext-lat2:143-147