← 西塞罗

为塞斯提乌斯辩护

§131-134

西塞罗凯旋归来与政敌的非法角斗表演

西塞罗描述了全意大利对其凯旋的热烈欢迎,继而谴责了对手侮辱贵人派并针对他的种种阴谋,特别是其公然蔑视选举法、非法举办角斗表演的狂妄行径。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§131

​quod certe, si est aliqui sensus in morte praeclarorum virorum, cum omnibus Metellis tum vero uni viro fortissimo et praestantissimo civi gratissimum, fratri suo,1 fecit, socio laborum, periculorum, consiliorum meorum. reditus vero meus qui fuerit quis ignorat? quem ad modum mihi advenienti tamquam totius Italiae atque ipsius patriae dextram porrexerint Brundisini, cum ipsis Nonis Sextilibus idem dies adventus mei fuisset reditusque natalis, idem carissimae filiae, quam ex gravissimo tum primum desiderio luctuque conspexi, idem etiam ipsius coloniae Brundisinae, idem salutis, cumque me domus eadem optimorum et doctissimorum virorum, M. Laeni Flacci et patris et fratris eius, laetissima accepisset, quae proximo anno maerens receperat et suo praesidio periculoque defenderat. cunctae itinere toto urbes Italiae festos dies agere adventus mei videbantur, viae multitudine legatorum undique missorum celebrabantur, ad urbem accessus incredibili hominum multitudine et gratulatione florebat, iter a porta, in Capitolium adscensus, domum reditus erat eius modi ut summa in laetitia illud dolerem, civitatem tam gratam tam miseram atque oppressam fuisse.

确实,如果杰出之人在死后仍有感知,那么他的这一举动,对所有梅特卢斯家族的人而言,尤其是对他那位最勇敢的勇士、最杰出的公民、与我共经劳苦、危难与谋划的兄弟而言,无疑是最令人欣慰的。 诚然,有谁不知道我的归来是怎样的情形呢?布伦狄西乌姆的人们如何在我抵达时向我伸出右手,仿佛代表了全意大利和祖国本身;八月五日那一天,既是我抵达的日子、也是我归来的诞辰,既是我在极度思念与悲伤之后初次见到的最亲爱女儿的生日,也是布伦狄西乌姆殖民地本身的纪念日,更是我得救的日子;而最优秀的博学之士马尔库斯·莱尼乌斯·弗拉库斯及其父亲与兄弟的那同一所宅邸,曾于前一年悲痛地接纳我、以自身的护卫和危险保卫我,如今又以极大的喜悦迎候了我。在整个行程中,全意大利的所有城镇似乎都在为我的到来庆祝节日,各处派来的大批使者挤满了道路,通往罗马城的入口因难以置信的人群和祝贺而热闹非凡;从城门进来的行程、登上卡比托利欧山的攀登、返回家中的路途,全都是这般光景,以至于在极大的欢欣之中,我反而为这样一件事感到痛心:一个如此懂得感恩的城邦,此前竟然曾陷入那般悲惨与受压迫的境地。

§132

​habes igitur quod ex me quaesisti, qui essent optimates. non est natio, ut dixisti; quod ego verbum agnovi; est enim illius a quo uno maxime P. Sestius se oppugnari videt, hominis eius qui hanc nationem deleri et concidi cupivit, qui C. Caesarem, mitem hominem et a caede abhorrentem, saepe increpuit, saepe accusavit, cum adfirmaret illum numquam, dum haec natio viveret, sine cura futurum. nihil profecit de universis: de me agere non destitit; me oppugnavit, primum per indicem Vettium, quem in contione de me et de clarissimis viris interrogavit,—in quo tamen eos civis coniunxit eodem periculo et crimine, ut a me inierit gratiam quod me cum amplissimis et fortissimis viris congregavit.2

因此,你得到了你向我询问的答案:究竟谁是贵人派。他们并不是如你所说的“族类”;我听出了这个词;因为这个词出自普布利乌斯·塞斯提乌斯认为最主要攻击他的那唯一的个人之口,正是那个人渴望这整个“族类”被消灭和粉碎,他屡次斥责、屡次指控温和而厌恶杀戮的盖乌斯·恺撒,声称只要这个“族类”活着,恺撒就决无安宁之日。他对所有人一无所成,便没有停止针对我采取行动;他攻击了我,首先是通过告密者韦提乌斯,在公民集会上就我以及最显赫的人物对韦提乌斯进行审问——然而在这一举动中,他把这些公民联系在相同的危险和罪名之中,以至于因他将我与最高贵、最勇敢的人归于一处,反倒赢得了我的感激。

§133

sed postea mihi nullo meo merito, nisi quod bonis placere cupiebam, omnis est insidias sceleratissime machinatus. ille ad eos a quibus audiebatur cotidie aliquid de me ficti adferebat; ille hominem mihi amicissimum, Cn. Pompeium, monebat ut meam domum metueret atque a me ipso caveret; ille se sic cum inimico meo copularat ut illum meae proscriptionis, quam adiuvabat, Sex. Clodius, homo iis dignissimus quibuscum vivit, tabulam esse, se scriptorem esse diceret; ille unus ordinis nostri discessu meo, luctu vestro palam exsultavit. de quo ego, cum cotidie rueret, verbum feci, iudices, numquam; neque putavi, cum omnibus machinis ac tormentis, vi, exercitu, copiis oppugnarer, de uno sagittario me queri convenire. Acta mea sibi ait displicere. quis nescit? qui legem meam contemnat, quae dilucide vetat gladiatores biennio quo quis petierit aut petiturus sit dare.

但在此之后,尽管除了渴望取悦贤良之人外我并无任何不是,他却极其恶毒地针对我策划了各种阴谋。他每天向倾听他的人带去关于我的捏造之词;他劝告与我最为友善的格奈乌斯·庞培害怕我的家宅,防范我本人;他与我的仇敌勾结在一起,以至于最配得上与他同住之人的塞克斯图斯·克洛狄乌斯声称,那个人是其所协助的我被放逐公报的木板,而自己则是书写者;在我们的阶层中,唯独他一人因我的离去和你们的哀恸而公然欢呼雀跃。审判官们,关于这个每天都在走向毁灭的人,我从未提起过半句;我也认为,当自己正遭到一切投石机、攻城器、武力、军队和部队的围攻时,去抱怨单个弓箭手是不相称的。他说我的政令令他不快。谁不知道呢?毕竟他藐视我的法律,而该法律明确禁止任何人在参加或即将参加竞选的两年内举办角斗表演。

§134

​in quo eius temeritatem satis mirari, iudices, non queo. facit apertissime contra legem; facit is qui neque elabi ex iudicio iucunditate sua neque emitti gratia potest, neque opibus et potentia leges ac iudicia perfringere. quae res hominem impellit ut sit tam intemperans iste nimia gloriae cupiditate? familiam gladiatoriam, credo, nactus est speciosam, nobilem, gloriosam; norat studia populi, videbat clamores et concursus futuros. hac exspectatione elatus homo flagrans cupiditate gloriae tenere se non potuit quin eos gladiatores induceret, quorum esset ipse pulcherrimus.3 si ob eam causam peccaret, pro recenti populi Romani in se beneficio populari studio elatus, tamen ignosceret nemo: cum vero ne de venalibus quidem homines electos, sed ex ergastulis emptos nominibus gladiatoriis ornarit, et sortito alios Samnitis alios provocatores fecerit, tanta licentia, tanta legum contemptio nonne quem habitura sit exitum pertimescit?

对此,审判官们,我无法充分表达对他鲁莽行径的惊异。他极其公然地违法行事;他是这样一个人:既不能凭自身的讨喜脱离审判,也不能凭情面被释放,更无法凭财富与权势冲破法律与法庭。究竟是什么促使这个人出于对荣耀的过分渴望而如此肆无忌惮?我想,他是得到了一支光鲜、显赫、光荣的角斗士队伍;他深知民众的狂热,预见到了欢呼与簇拥的人群。被这种期待所冲昏头脑、燃烧着对荣耀渴望的这个人,无法克制自己不去引出那些角斗士,而在他们之中他自己才是“最俊美”的一位。即使他因这一缘由犯错,因罗马民众最近对他施加的恩惠而在民众狂热中得意忘形,也不会有人予以宽恕;然而,当他甚至不是从奴隶市场上挑选人员,而是从苦工牢房中买来人,冠以角斗士之名,并通过抽签使一些人成为萨姆奈特战士,另一些人成为挑战战士时,如此放肆妄为、如此藐视法律,难道他不畏惧这会有怎样的结局吗?

语法注3 条
  1. 131fratri suo

    与格,作为“uni viro fortissimo et praestantissimo civi”的同位语,指前文提及的执政官梅特卢斯·内波斯已故的兄弟(昆图斯·凯基利乌斯·梅特卢斯·科莱尔)。

  2. 132ut a me inierit gratiam quod me cum amplissimis et fortissimis viris congregavit

    “inire gratiam ab aliquo”为固定习语,意为“从某人处获得感激/恩情”。quod从句说明理由,构成一个带有讽刺意味的结果从句(“ut inierit...”):瓦提尼乌斯将西塞罗与最高贵勇敢的人列在一起,反倒使西塞罗对他心存感激。

  3. 134tenere se non potuit quin eos gladiatores induceret, quorum esset ipse pulcherrimus

    “tenere se non posse quin + 虚拟式”构成固定句型,意为“忍不住/无法克制自己不去……”。关系从句中的虚拟式“esset”表达了说话者(西塞罗)辛辣的讽刺(针对以相貌丑陋著称的对手的反讽描述)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.humanitext-lat2:131-134