- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.humanitext-lat2:127-130
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗通过列举元老院决议、全意大利的拥戴以及曾经的政敌执政官梅特卢斯的悔悟,证明罗马民众的心声热切期盼他的归来,从而反驳了控方的说法。
videtisne igitur quantum intersit inter populum Romanum et contionem? dominos contionum omni odio populi notari, quibus autem consistere in operarum contionibus non liceat, eos omni populi Romani significatione decorari? tu mihi etiam M. Atilium Regulum commemoras, qui redire ipse Carthaginem sua voluntate ad supplicium quam sine iis captivis a quibus ad senatum missus erat Romae manere maluerit, et mihi negas optandum reditum fuisse per familias comparatas et homines armatos? vim scilicet ego desideravi, qui, dum vis fuit, nihil egi, et quem, si vis non fuisset, nulla res labefactare potuisset.
那么,你们是否看出了真正的罗马民众与煽动性集会之间存在着多么巨大的差异?这些集会的主宰者们被民众普遍的仇恨打上耻辱印记,而那些未被允许驻足于受雇暴徒集会中的人,却受到罗马民众各种意愿表达的尊崇。你甚至还向我提起马尔库斯·阿提利乌斯·雷古鲁斯,提起他宁愿自愿返回迦太基受刑,也不愿在没有派遣他前往元老院的那些战俘的情况下留在罗马;难道你还要对我说,我不应当希求通过召集的家仆和武装人员来获得归还吗?诚然是我渴望使用武力了——正是我这个人,在武力肆虐之际毫无作为,而倘若武力不曾存在,便没有任何事物能够将我撼动。
hunc ego reditum repudiarem, qui ita florens fuit ut verear1 ne quis me studio gloriae putet idcirco exisse ut ita redirem? quem enim umquam senatus civem nisi me nationibus exteris commendavit? cuius umquam propter salutem nisi meam senatus publice sociis populi Romani gratias egit? de me uno patres conscripti decreverunt ut, qui provincias cum imperio obtinerent, qui quaestores legatique essent, salutem et vitam custodirent: in una mea causa post Romam conditam factum est ut litteris consularibus ex senatus consulto cuncta ex Italia omnes qui rem publicam salvam vellent convocarentur. quod numquam senatus in universae rei publicae periculo decrevit, id in unius mea salute conservanda decernendum putavit. quem curia magis requisivit, quem forum luxit? quem aeque ipsa tribunalia desideraverunt? omnia discessu meo deserta, horrida, muta, plena luctus et maeroris fuerunt. quis est Italiae locus in quo non fixum sit in publicis monumentis studium salutis meae, testimonium dignitatis?
难道我应当拒绝这样一场归来吗?这场归来是如此辉煌,以至于我唯恐有人会认为我当初离去正是出于对荣耀的渴求,以便能以这种方式归来。元老院除了向外国举荐我,曾举荐过哪位公民?元老院除了因我的安危,曾因谁的安危而正式向罗马民众的同盟者致谢?载入名册的元老们仅为我一人作出决议:凡领有统帅权掌管行省者、凡担任财务官及副将者,均须保卫我的安危与生命;自罗马建城以来,仅在我这一起案件中,依据元老院决议通过执政官的公文,全意大利所有希望国家安全的人都被召集起来。元老院在整个国家面临危难时从未下达过的法令,却认为应当为了保全我一人的安危而予以通过。元老院曾更为深切地期盼过谁,广场曾为谁哀悼过?法庭本身又何尝同样思念过谁?因我的离去,一切都变得荒凉、肃杀、沉寂,充满了哀伤与痛楚。在意大利,又有哪一处地方未曾在公共碑铭上铭刻下对拯救我的热忱,铭刻下对我尊严的见证?
nam quid ego illa de me divina senatus consulta commemorem? vel quod in templo Iovis optimi maximi factum est, cum vir is qui tripertitas orbis terrarum oras atque regiones tribus triumphis adiunctas huic imperio notavit, de scripto sententia dicta, mihi uni testimonium patriae conservatae dedit; cuius sententiam ita frequentissimus senatus secutus est ut unus dissentiret hostis, idque ipsum tabulis publicis mandaretur ad memoriam posteri temporis sempiternam: vel quod est postridie decretum2 in curia populi ipsius Romani, et eorum qui ex municipiis convenerant admonitu, ne quis de caelo servaret, ne quis moram ullam adferret; si quis aliter fecisset, eum plane eversorem rei publicae fore idque senatum gravissime laturum, et ut statim de eius facto referretur. qua gravitate sua cum frequens senatus non nullorum scelus audaciamque tardasset, tamen illud addidit, ut, si diebus quinque quibus agi de me potuisset non esset actum, redirem in patriam dignitate omni reciperata. decrevit eodem tempore senatus ut iis qui ex tota Italia salutis meae causa convenerant agerentur gratiae, atque ut idem ad res redeuntes ut venirent rogarentur.
因为我又何须列举元老院就我之事通过的那些神圣法令呢?例如在至善至伟的朱庇特神庙中通过的那项决议:那位凭借三次凯旋式将天下三分的大地与区域划归于这个帝国疆域的人物,宣读了写就的意见,向我一人作出了保全祖国的见证;极为众多的元老院成员追随了他的意见,以至于唯有一名仇敌表示异议,并且这件事本身也被载入国家公案,以留给后世永恒的记忆。又如次日出于罗马民众自身以及由各自治市赶来之人的力劝,在元老院议事堂中通过的那项决议:任何人不得观测天象以行阻挠,任何人不得带来任何拖延;若有人违背此令,他将被明确视作国家的颠覆者,元老院将对此予以最严厉的谴责,并立即就其行径提出审议。当出席众多的元老院以其自身的这种威严阻止了某些人的罪恶与狂妄时,却依然补充了这一条:如果在原本可以商讨关于我之事的五天之内未予商讨,我便应在恢复一切尊严的情况下返回祖国。 在同一时期,元老院还决议:向那些为了我的安危而从全意大利各地赶来的人们致谢,并请求他们在国事重开之际再次到来。
haec erat studiorum in mea salute contentio ut ii qui a senatu de me rogabantur eidem senatui pro me supplicarent. atque ita in his rebus unus est solus inventus qui ab hac tam impensa voluntate bonorum palam dissideret, ut etiam Q. Metellus consul, qui mihi vel maxime ex magnis contentionibus rei publicae fuisset inimicus, de mea salute rettulerit: qui excitatus cum summa auctoritate P. Servili tum incredibili quadam gravitate dicendi, cum ille omnis prope ab inferis evocasset Metellos et ad illius generis, quod sibi cum eo commune esset, dignitatem propinqui sui mentem a Clodianis latrociniis reflexisset, cumque eum ad domestici exempli memoriam et ad Numidici illius Metelli casum vel gloriosum vel gravem convertisset, conlacrimavit vir egregius ac vere Metellus totumque se P. Servilio dicenti etiam tum tradidit,3 nec illam divinam gravitatem plenam antiquitatis diutius homo eiusdem sanguinis potuit sustinere et mecum absens beneficio suo rediit in gratiam.
为求得我平安的热忱之争是如此热烈,以至于那些受到元老院就我的事发出请求的人,反倒为了我向同一个元老院恳求。正因如此,在这些事务中,仅有一人被发现公然与贤良之士这般强烈的意愿相悖,以至于连那位因重大的国事纷争而曾是我最大敌人的执政官昆图斯·梅特卢斯,也亲自提出了关乎我安危的动议。他不仅受到普布利乌斯·塞尔维利乌斯无上权威的触动,亦被其演说中一种不可思议的庄重所感召:当塞尔维利乌斯几乎将所有的梅特卢斯先祖从冥府唤出,使自己的同宗亲属的心思从克洛狄乌斯式的强盗行径中拉回,归向与其共同拥有的家族尊严时;当他使他转向家门楷模的记忆以及那位著名的梅特卢斯·努米狄库斯兼具光荣与痛苦的遭遇时,这位卓越的、真正配称梅特卢斯的人物潸然泪下,将自己完全托付给了当时仍在讲话的普布利乌斯·塞尔维利乌斯;而流淌着同宗血脉的他再也无法抵挡那种充满古风的神圣庄重,在我不在场的情况下,借由自己的善行与我和解了。
- 128hunc ego reditum repudiarem, qui ita florens fuit ut verear
未完成过去时虚拟式 repudiarem 表达反事实的修辞性疑问(“难道我应当拒绝这样一场归来吗?”),含有强烈的反驳意味。关系代词 qui 引导的从句说明了先行词 reditum 的性质与情况,并顺承引出表示结果的 ut 从句。
- 129nam quid ego illa de me divina senatus consulta commemorem? vel quod in templo Iovis optimi maximi factum est... vel quod est postridie decretum
由 vel quod... vel quod... 引出的省略先行词(illud)的关系从句,同格说明作为修辞性疑问句 nam quid ego... commemorem? 之宾语的中性复数宾格名词短语 illa... senatus consulta。在长句结构中,这一骨架平行且具象地列举了元老院的两个重要决议。
- 130qui excitatus cum summa auctoritate P. Servili tum incredibili quadam gravitate dicendi, cum ille omnis prope ab inferis evocasset Metellos... conlacrimavit vir egregius ac vere Metellus totumque se P. Servilio dicenti etiam tum tradidit
关系代词 qui(指执政官昆图斯·梅特卢斯)承接前文,修饰分词 excitatus,随后插入了两个长大的 cum 从句(cum ille... evocasset, cumque... convertisset),最终才引出主句动词 conlacrimavit 和 tradidit。整句句法结构通过主语 vir egregius ac vere Metellus 的置放,生动刻画了梅特卢斯情感的激荡与臣服。
