- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.humanitext-lat2:122-126
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗通过戏剧演出中表达的诗句以及角斗赛会上塞斯提乌斯所获的雷鸣般掌声,论证全体罗马民众对他的拥护,并对比了大法官阿庇乌斯因惧怕民众嘘声而爬过看台地板下方的狼狈行径。
pro di immortales! quid? illa quem ad modum dixit idem! quae mihi quidem ita et acta et scripta videntur esse ut vel a Q. Catulo, si revixisset, praeclare posse dici viderentur; is enim libere reprehendere et accusare populi non numquam temeritatem solebat aut errorem senatus: "O íngratifici Argívi, immunes Gráii, immemores bénefici!" non erat illud quidem verum; non enim ingrati, sed miseri, quibus reddere salutem a quo acceperant non liceret,1 nec unus in quemquam umquam gratior quam in me universi; sed tamen illud scripsit disertissimus poeta pro me, egit fortissimus actor, non solum optimus, de me, cum omnis ordines demonstraret, senatum, equites Romanos, universum populum Romanum accusaret: "éxsulare sínitis, sistis pélli, pulsum pátimini!" quae tum significatio fuerit omnium, quae declaratio voluntatis ab universo populo Romano in causa hominis non popularis, equidem audiebam: existimare facilius possunt qui adfuerunt.
凭不朽的神明起誓!何等惊人!同一个演员又是如何吟诵那些台词的!在我看来,那些诗句的创作与演艺是如此卓绝,以至于即便昆图斯·卡图鲁斯复生,也会显得能由他以极出色的方式道出;因为他过去惯于不时直言不讳地斥责和控诉民众的鲁莽或元老院的过失: “噢,忘恩负义的阿耳戈斯人,不知图报的希腊人,忘却恩德之徒!” 那确实并非实情;因为他们并非忘恩,而是可悲,因为他们未被允许向施予他们安全的人报以安全,而且从未有单个人对任何人比万民对我更为感恩;然而,最雄辩的诗人为了我写下了那段文字,最勇敢的演员,不仅是最优秀的,亦将它作为关乎我的事情来演绎,他指着所有的阶层,控诉元老院、罗马骑士以及全体罗马民众: “你们容任他流亡,坐视他被驱逐,忍受他蒙遭放逐!” 那时在为一位非亲民派人物的辩护中,所有人表达了何种心声,全体罗马民众作出了何种意愿的宣示,我固然时有所闻;当时在场的人则更容易作出评判。
et quoniam huc me provexit oratio, histrio casum meum totiens conlacrimavit, cum ita dolenter ageret causam meam ut vox eius illa praeclara lacrimis impediretur; neque poetae, quorum ego semper ingenia dilexi, tempori meo defuerunt; eaque populus Romanus non solum plausu sed etiam gemitu suo comprobavit. Vtrum igitur haec Aesopum potius pro me aut Accium dicere oportuit, si populus Romanus liber esset, an principes civitatis?2 nominatim sum appellatus in Bruto: "Túllius, qui líbertatem cívibus stabilíverat." miliens revocatum est. Parumne videbatur populus Romanus iudicare id a me et a senatu esse constitutum quod perditi cives sublatum per nos criminabantur?3
既然言辞将我引至此处,那位演员曾那么多次为我的遭遇落泪,他如此悲切地为我的诉求申辩,以至于他那清朗的嗓音都被泪水所哽咽;而那些我始终珍视其才华的诗人们,亦未在我的危难关头缺席;罗马民众不仅以掌声,甚至以他们的呻吟声赞同了这些言论。那么,假若罗马民众是自由的,究竟应当由伊索普斯或阿克基乌斯替我道出这些话,还是应当由城邦的首要人物来道出呢?在《布鲁图斯》一剧中,我被指名道姓地提及: “为公民奠定自由的图利乌斯。” 这句台词被要求返场重演了上千次。败坏的公民曾指责因我们而被剥夺的那一事物,罗马民众岂不显得已充分判定:它正是由我与元老院确立的吗?
maximum vero populi Romani iudicium universi consessu gladiatorio declaratum est; erat enim munus Scipionis, dignum et eo ipso et illo Metello cui dabatur. id autem spectaculi genus erat quod omni frequentia atque omni genere hominum celebratur, quo multitudo maxime delectatur. in hunc consessum P. Sestius tribunus plebis, cum ageret nihil aliud in eo magistratu nisi meam causam, venit et se populo dedit non plausus cupiditate, sed ut ipsi inimici nostri voluntatem universi populi viderent: venit, ut scitis, a columna Maenia: tantus est ex omnibus spectaculis usque a Capitolio, tantus ex fori cancellis plausus excitatus, ut numquam maior consensio aut apertior populi Romani universi fuisse ulla in causa diceretur.
然而,全体罗马民众最重大的裁决,是在角斗士看台上被宣告出来的;因为那是斯基皮奥举办的赛会,既配得上他本人,也配得上赛会所献予的那个梅特卢斯。此外,这是一种由所有人潮和各色阶层之人共同参与的表演,大众在此最感欢悦。正是在这个聚集处,平民保民官普布利乌斯·塞斯提乌斯——尽管他在该公职任内除我的诉求外别无所作——前来了,并将自己置身于民众面前,并非出于对掌声的渴求,而是为了让我们自身的仇敌亲眼目睹全体民众的意志:如你们所知,他是从麦尼乌斯柱那边走来的;从整个看台直到卡比托利欧山,从广场的栅栏处激起了如此巨大的掌声,以至于人们都说在任何诉讼事件中,从未有过全体罗马民众更大或更公开的共识。
ubi erant tum illi contionum moderatores, legum domini, civium expulsores? Aliusne est aliquis improbis civibus peculiaris populus, cui nos offensi invisique fuerimus? equidem existimo nullum tempus esse frequentioris populi quam illud gladiatorium, neque contionis ullius neque vero ullorum comitiorum. haec igitur innumerabilis hominum multitudo, haec populi Romani tanta significatio sine ulla varietate universi, cum illis ipsis diebus de me actum iri putaretur, quid declaravit nisi optimorum civium salutem et dignitatem populo Romano caram esse universo?
那时,那些集会的操弄者、法律的主宰者、公民的驱逐者究竟身在何处?难道对于不义的公民而言,另有某个专门的民众群体,以至于我们反倒触怒并招致该群体的憎恶吗? 我个人认为,没有任何时候会比那场角斗赛会拥有更多的人潮,不论是任何公民集会还是任何民众大会都无法相比。因此,这无数的民众,全体罗马民众这般毫无分歧的巨大意愿表达——而当时正值人们以为将在那些日子里商讨关于我之事——除了表明最优秀的公民的安危与尊严为全体罗马民众所珍视之外,还宣告了什么呢?
at vero ille praetor, qui de me non patris, avi, proavi, maiorum denique suorum omnium, sed Graeculorum instituto contionem interrogare solebat, velletne me redire, et, cum erat reclamatum semivivis mercennariorum vocibus, populum Romanum negare dicebat, is, cum cotidie gladiatores spectaret, numquam est conspectus cum veniret. emergebat subito, cum sub tabulas subrepserat, ut "matér, te appello" dicturus videretur;4 itaque illa via latebrosior, qua spectatum ille veniebat, Appia iam vocabatur; qui tamen quoquo tempore conspectus erat, non modo gladiatores sed equi ipsi gladiatorum repentinis sibilis extimescebant.
然而,那位大法官却惯常向民众集会发问: 他们是否愿意我归来? 这一做法绝非遵循其父、其祖、其曾祖、乃至其所有先祖的规矩,而是照搬卑琐希腊人的习俗;并且,当被雇佣之徒那气若游丝的声音喝倒彩时,他便宣称罗马民众予以拒绝。此人尽管每天都观看角斗士表演,但从未有人在他入场时看见过他。他常常在爬入座席板下方之后突然钻出来,以至于看起来像是要念道: “母亲,我呼唤你,” 因此,他前来观戏时所经由的那条较为隐秘的通道,当时已被称为“阿庇乌斯道”;然而,无论他在何时被看到,不仅是角斗士,就连角斗士的战马本身,都会被突然爆发的嘘声所惊吓。
- 122quibus reddere salutem a quo acceperant non liceret
包含先行词省略的关系从句结构。关系代词 quibus 以先前的 miseri 为先行词;而在该从句内部,介词短语 a quo 所修饰的先行词(即 reddere 所要求的间接宾语 ei)被省略。整句的骨架为 quibus non liceret reddere salutem [ei] a quo [salutem] acceperant(对于那些未被允许向施予他们安全的人报以安全的人)。
- 123Vtrum igitur haec Aesopum potius pro me aut Accium dicere oportuit, si populus Romanus liber esset, an principes civitatis?
双重直接疑问句(utrum ... an ...)。非人称动词 oportuit 的直陈式完成时是表达未实现的义务或理应发生之事(“理应说出[而实际上未能由其说出]”)的规范用法,相当于与事实相反条件句的归结从句,与条件从句 si populus Romanus liber esset(未完成过去时虚拟式,表示与现在事实相反)相呼应。选择对比的核心是 Aesopum potius ... aut Accium 与 an principes civitatis。
- 123id a me et a senatu esse constitutum quod perditi cives sublatum per nos criminabantur
在从属于 iudicare 的宾格不定式结构(id ... esse constitutum)中,指示代词 id 由 quod 引导的同格关系从句予以补充说明。在 quod 从句内部,sublatum [esse] 构成 criminabantur 的宾语从句不定式,关系代词 quod 作为 sublatum 的逻辑主语(宾格)起作用(“那些被败坏的公民指控为因我们而被剥夺的事物”)。
- 126emergebat subito, cum sub tabulas subrepserat, ut 'matér, te appello' dicturus videretur
运用帕库维乌斯悲剧《伊利奥娜》中从地下冒出的狄费鲁斯幽灵名句(matér, te appello)的讽刺性描写。主句动词 emergebat 与表示过去重复先行动作的 cum subrepserat(直陈式过去完成时)相结合,随后是由 ut ... videretur 引导的结果/方式虚拟式从句,其中未来分词 dicturus 与 videretur 结合,表示“宛如正要开口说……一般的神态”。
