- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.humanitext-lat2:117-121
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗回顾了元老院通过召回决议后赛会上的场景,对比了民众对善人派的热烈拥戴与对克罗狄乌斯的强烈唾弃,并生动记述了悲剧名伶伊索普斯如何借用戏剧台词颂扬西塞罗的功绩与苦难,引发全场观众的同情与落泪。
quo quidem tempore quid populus Romanus sentire se ostenderet utroque in genere declaratum est: primum cum audito senatus consulto rei ipsi atque absenti senatui plausus est ab universis datus, deinde cum senatoribus singulis spectatum e senatu redeuntibus:1 cum vero ipse qui ludos faciebat consul adsedit, stantes ei manibus passis gratias agentes et lacrimantes gaudio suam erga me benivolentiam ac misericordiam declararunt. at cum ille furibundus incitata illa sua vaecordi mente venisset, vix se populus Romanus tenuit, vix homines odium suum a corpore eius impuro atque infando represserunt; voces quidem et palmarum intentus et maledictorum clamorem omnes profuderunt.
正是在那时,罗马民众究竟作何感想,在两种情形下展露无遗:首先,当元老院决议被宣读时,全体民众向决议本身以及缺席的元老院报以掌声;其次,当元老们一一从元老院返回剧场观赏赛会时,亦是如此。而当举办赛会的执政官本人入座时,众人纷纷起立,伸出双手致谢,喜极而泣地表明了对我的一片善意与同情。然而,当那个狂徒带着狂乱亢奋的心智到来时,罗马民众几乎难以克制自己,人们几乎无法遏制对他那肮脏污秽的身躯的憎恨;确实,所有人都爆发出了怒斥、摊开手掌的威胁动作以及诅咒的呐喊。
sed quid ego populi Romani animum virtutemque commemoro, libertatem iam ex diuturna servitute dispicientis, in eo homine cui tum petenti iam aedilitatem ne histriones quidem coram sedenti pepercerunt? nam cum ageretur togata Simulans, ut opinor, caterva tota clarissima concentione in ore impuri hominis imminens contionata est: "huic, Tite, tua póst principia atque éxitus vitiósae vitae—!" sedebat exanimatus, et is qui antea cantorum convicio contiones celebrare suas solebat cantorum ipsorum vocibus eiciebatur. et quoniam facta mentio est ludorum, ne illud quidem praetermittam, in magna varietate sententiarum numquam ullum fuisse locum, in quo aliquid a poeta dictum cadere in tempus nostrum videretur, quod aut populum universum fugeret aut non exprimeret ipse actor.
但是,对于如今历经长期奴役而逐渐重新觉察到自由的罗马民众的气节与勇气,我又何必在那个连演员们面对面坐着都不加宽恕的人身上加以追述呢?——尽管此人当时已在谋求市政官之职。因为,正如我所记得的,在演出长袍剧《伪善者》时,整个剧团以极其明亮清晰的和声,直逼着那个污秽之徒的面门,如演说般高唱道: “对于此人,提图斯, 在你那罪恶一生的开端与结局之后——!” 他魂不守舍地坐在那里;这个先前惯常借助雇来的歌者喧闹以充实其集会场面的人,此刻正被歌者本人的呼声驱赶出去。既然提到了赛会,我绝不能忽略这一点:在纷繁多样的台词之中,绝无任何一处诗人的言辞看似切合我们当下的时局,而会被全体民众所遗漏,或未能被演员本人充分表现出来。
et quaeso hoc loco, iudices, ne qua levitate me ductum ad insolitum genus dicendi labi putetis, si de poetis, de histrionibus, de ludis in iudicio loquar. non sum tam ignarus, iudices, causarum, non tam insolens in dicendo, ut omni ex genere orationem aucuper et omnis undique flosculos carpam atque delibem. scio quid gravitas vestra, quid haec advocatio, quid ille conventus, quid dignitas P. Sesti, quid periculi magnitudo, quid aetas, quid honos meus postulet. sed mihi sumpsi hoc loco doctrinam quandam iuventuti, qui essent optimates.2 in ea explicanda demonstrandum est non esse popularis omnis eos qui putentur. id facillime consequar, si universi populi iudicium verum et incorruptum et si intimos sensus civitatis expressero.
在此,审判官们,我恳请你们切莫以为我是受某种轻浮所驱使,以致在法庭上谈及诗人、演员和赛会时堕入了反常的演说风格。 审判官们,我并非对诉讼如此无知,在演说中亦非如此缺乏分寸,以至于非要从各种门类中搜罗说辞,并到处摘取品味所有辞藻的花朵。我深知你们的稳重威严、这场辩护、那边的集会、普布利乌斯·塞斯提乌斯的尊严、危险的严重程度、我的年龄以及我的公职名望究竟要求何物。然而我在此处为青年人承担起了一种关于究竟何为“最善者”的教导。在阐释这一问题时,必须论证并非所有被认为是亲民派的人都真正亲民。如果我能道出全体民众真实而未受玷污的判断,以及城邦最深层的感受,我就能极其轻易地达成这一目的。
quid fuit illud quod, recenti nuntio de illo senatus consulto quod factum est in templo virtutis ad ludos scaenamque perlato, consessu maximo summus artifex et me hercule semper partium in re publica tam quam in scaena optimarum,3 flens et recenti laetitia et mixto dolore ac desiderio mei, egit apud populum Romanum multo gravioribus verbis meam causam quam egomet de me agere potuissem? summi enim poetae ingenium non solum arte sua, sed etiam dolore exprimebat. qua enim vi: "quí rem publicám certo animo adiúverit, státuerit, steterít cum Achivis—" vobiscum me stetisse dicebat, vestros ordines demonstrabat! revocabatur ab universis— "ré dubia haút dubitarit vítam offerre néc capiti pepércerit."
当在美德神殿中通过的那项元老院决议的最新消息传到赛会和剧场时,在座无虚席的观众席中,那位最杰出的艺术家——凭赫拉克勒斯起誓,他在国家政治中如同在舞台上一样,始终属于最卓越的党派——因当下的欢欣以及交织着对我的悲痛与思念而落泪,以远比我自己为自身辩护所能用的更为沉痛庄严的言辞,在罗马民众面前为我申辩,这又是怎样的一幕呢?因为他不仅凭借自己的技艺,更凭借自身的悲痛,展现了那位杰出诗人的才华。他究竟以何等力量吟诵道: “以坚毅之心襄助国家、 奠定邦基、与阿开亚人并肩屹立之人——” 他说我曾与你们站在一起,他指向你们的阶层!全体观众齐声要求返场重演—— “在危局之中, 毫不迟疑地献出生命,未曾顾惜自身首级。”
haec quantis ab illo clamoribus agebantur! cum iam omisso gestu verbis poetae et studio actoris et exspectationi nostrae plauderetur: "súmmum amicum súmmo in bello—" nam illud ipse actor adiungebat amico animo et fortasse homines propter aliquod desiderium adprobabant: "súmmo ingenio praéditum." iam illa quanto cum gemitu populi Romani ab eodem paulo post in eadem fabula sunt acta! "O páter—" me, me ille absentem ut patrem deplorandum putabat, quem Q. Catulus, quem multi alii saepe in senatu patrem patriae nominarant. quanto cum fletu de illis nostris incendiis ac ruinis, cum patrem pulsum, patriam adflictam deploraret, domum incensam eversamque, sic egit ut, demonstrata pristina fortuna, cum se convertisset, "haec ómnia vidi inflámmari" fletum etiam inimicis atque invidis excitaret!4
这些台词是在何等宏亮的呼声中由他演绎出来的!当表演动作已然搁置,人们向诗人的诗句、演员的竭诚以及我们的期盼报以热烈掌声时: “在最大的战事中结下的至交挚友——” 因为演员本人出于友好的心意补上了那句,而人们或许也是出于某种思念而予以赞同: “秉赋着绝顶之才智者。” 不久之后,在同一出戏剧中,同一个演员又是在罗马民众何等沉痛的呻吟中表演了那些台词! “噢,父亲——” 他认为我这个缺席的人应当被当作父亲来哀悼,而昆图斯·卡图鲁斯以及元老院中的许多其他人曾屡次称我为“祖国之父”。当他哀悼被驱逐的父亲、受难的祖国、被焚毁推倒的家园,关于我们遭遇的那些劫火与废墟,伴随着何等痛切的抽泣!他表演得如此真切,以至于在指明昔日的荣华之后,当他转过身来念道: “我目睹这所有一切化为火海” 甚至激起了仇敌和嫉妒者的眼泪!
- 117spectatum e senatu redeuntibus
spectatum 是表示目的的目的动名词(第一目的格),依附于分词 redeuntibus(与 senatoribus singulis 一致的现在分词与格),意为“当个别元老从元老院返回以观看比赛时”。
- 119sed mihi sumpsi hoc loco doctrinam quandam iuventuti, qui essent optimates
qui essent optimates 是带有虚拟式 essent 的间接疑问从句,在此对前项名词短语 doctrinam quandam 起同位或说明内容的作用,意即“向青年讲授何为最善者的一番说教”。
- 120summus artifex et me hercule semper partium in re publica tam quam in scaena optimarum
partium... optimarum 为性质属格,修饰主语 summus artifex,巧妙借用了 partes 一词的双关义(戏剧中的“角色”与政治上的“党派”),指其“无论在政坛还是在舞台上都始终属于最上乘的党派/角色”。
- 121sic egit ut, demonstrata pristina fortuna, cum se convertisset, ... fletum etiam inimicis atque invidis excitaret
此处为一个结果从句结构(sic egit ut ... excitaret),在 ut 与结果动词 excitaret 之间嵌套了独立夺格(demonstrata pristina fortuna)和时间从句(cum se convertisset),表达“他的表演如此动人,以至于……甚至激起了仇敌的眼泪”。
