← 西塞罗

为塞斯提乌斯辩护

§112-116

从选举与赛会看亲民派遭到的唾弃

西塞罗将图谋流放他的党羽与全票支持他复归的真正民众意愿进行对比,并通过近期长官选举与赛会剧场的反应指出,那些煽动性的所谓“亲民派”实际上已被罗马民众彻底唾弃。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§112

​illuc revertor: contra me cum sit actum, capta urbe atque oppressa, Gellium, Firmidium, Titium, eiusdem modi furias illis mercennariis gregibus duces et auctores fuisse,1 cum ipse lator nihil ab horum turpitudine, audacia, sordibus abhorreret. at cum de dignitate mea ferebatur, nemo sibi nec valetudinis excusationem nec senectutis satis iustam putavit; nemo fuit qui se non rem publicam mecum simul revocare in suas sedis arbitraretur.

我言归正传:当针对我采取行动、城邦沦陷并遭压制之时,盖利乌斯、菲尔米迪乌斯和提提乌斯——这一丘之貉的复仇女神们——乃是那些受雇暴民的头目与唆使者,而提出法案者本人与这些人的卑鄙、狂妄和污秽相比亦毫无二致。然而,当关于我的尊严的法案被提出时,没有任何人认为健康欠佳或年老体衰对自己而言是充分正当的推托借口;没有任何人不认为自己是在与我一同将国家召回其原本的根基。

§113

videamus nunc comitia magistratuum. fuit conlegium nuper tribunicium, in quo tres minime, vehementer duo populares existimabantur. ex iis qui populares non habebantur, quibus in illo genere conductarum contionum consistendi potestas non erat, duo a populo Romano praetores video esse factos; et, quantum sermonibus vulgi et suffragiis intellegere potui, prae se populus Romanus ferebat sibi illum in tribunatu Cn. Domiti animum constantem et egregium et Q. Anchari fidem ac fortitudinem, etiam si nihil agere potuissent, tamen voluntate ipsa gratum fuisse. iam de C. Fannio quae sit existimatio videmus: quod iudicium populi Romani in honoribus eius futurum sit, nemini dubium esse debet.

现在让我们看看长官的选举。不久前有一届保民官团,其中三人被认为绝非亲民派,两人被认为极其激进亲民。在那些不被视为亲民派、在那类受雇集会中毫无立足之力的人当中,我看到有两人已被罗马民众选为大法官;而且,据我从平民的言论与投票中所能了解到的,罗马民众公开表明,格奈乌斯·多米提乌斯在保民官任内的坚定卓越气节,以及昆图斯·安卡利乌斯的忠诚与勇敢,哪怕他们未能有所建树,仅凭其心愿本身便已深得民心。如今我们看到人们对盖乌斯·凡尼乌斯的评价如何:罗马民众在其未来的官职晋升中将作出何种评判,对任何人来说都应当是毋庸置疑的。

§114

​quid? populares illi duo quid egerunt? alter, qui tamen se continuerat, tulerat nihil, senserat tantum de re publica aliud atque homines exspectabant, vir et bonus et innocens et bonis viris semper probatus, quod parum videlicet intellexit in tribunatu quid vero populo probaretur, et quod illum esse populum Romanum qui in contione erat arbitrabatur, non tenuit eum locum in quem, nisi popularis esse voluisset, facillime pervenisset. alter, qui ita se in populari ratione iactarat ut auspicia, legem Aeliam, senatus auctoritatem, consulem, conlegas, bonorum iudicium nihili putaret, aedilitatem petivit cum bonis viris et hominibus primis sed non praestantissimis opibus et gratia: tribum suam non tulit,2 Palatinam denique, per quam omnes illae pestes vexare rem publicam dicebantur, perdidit, nec quicquam illis comitiis quod boni viri vellent nisi repulsam tulit. videtis igitur populum ipsum, ut ita dicam, iam non esse popularem, qui ita vehementer eos qui populares habentur respuat,3 eos autem qui ei generi adversantur honore dignissimos iudicet.

那么,那两位亲民派又做成了什么呢?其中一位好歹保持了克制,未曾提出过任何法案,只是对国家持有着与人们预期不同的见解——他本是一位善良廉洁、历来为善人所认可的士人——显然由于在保民官任内未能充分理解何者才受到真正的民众认可,并且误以为集会中的那些人便是罗马民众,因而未能获得那个他若非想要成为亲民派本可极其轻易登上的高位。另一位在亲民路线上趾高气扬,以至于将鸟卜、埃利乌斯法、元老院权威、执政官、同僚以及善人的评价视若无物,他与一些善人及首要人物(虽然并非拥有最卓越的财富和声望)竞争市政官职位:他未能赢得本所属的部族,最终甚至失掉了巴拉丁部族——据说所有那些祸害正是通过该部族来危害国家的——他在那场选举中除了落选之外,未能赢得任何善人所企盼的成果。因此你们看到,民众本身——如果可以这样说的话——如今已不再“亲民”,他们如此激烈地唾弃那些被视为亲民派的人,却判定那些反对这类货色的人最配享有殊荣。

§115

veniamus ad ludos; facit enim, iudices, vester iste in me animorum oculorumque coniectus ut mihi iam licere putem remissiore uti genere dicendi. comitiorum et contionum significationes sunt interdum verae, sunt non numquam vitiatae atque corruptae; theatrales gladiatoriique consessus dicuntur omnino solere levitate non nullorum emptos plausus exilis et raros excitare; ac tamen facile est, cum id fit, quem ad modum et a quibus fiat, et quid integra multitudo faciat videre. quid ego nunc dicam quibus viris aut cui generi civium maxime plaudatur? neminem vestrum fallit. sit hoc sane leve, quod non ita est, quoniam optimo cuique impertitur; sed, si est leve, homini gravi leve est, ei vero qui pendet rebus levissimis, qui rumore et, ut ipsi loquuntur, favore populi tenetur et ducitur, plausum immortalitatem, sibilum mortem videri necesse est.

让我们转谈竞技赛会;审判官们,正是你们投向我的这番心意与目光,使我认为自己此刻可以使用一种更为从容的演说风格。选举民会与公众集会所表达的意向有时是真实的,有时也不免受到玷污与腐蚀;剧场和角斗士比赛的观众席,通常据说往往会因少数人的轻浮而激起买来的、微弱而稀疏的掌声;然而即便出现这种情况,人们也很容易看清这是如何发生、由何人引起,以及纯洁的广大民众究竟在做些什么。我现在何必多言何等人物或何类公民能赢得最热烈的掌声?你们大家心知肚明。就算这确实微不足道吧——事实并非如此,因为这是授予所有至善之士的——;但就算它微不足道,那也只是对稳重沉静之人而言微不足道,而对于完全依赖于极轻浮之物、被流言以及(用他们自己的话来说)民众的好感所牵制引导的人而言,掌声必被视为永生,而嘘声则必被视为死亡。

§116

​ex te igitur, Scaure, potissimum quaero, qui ludos apparatissimos magnificentissimosque fecisti, ecquis istorum popularium tuos ludos aspexerit, ecquis se theatro populoque Romano commiserit. ipse ille maxime ludius, non solum spectator sed actor et acroama, qui omnia sororis embolia novit, qui in coetum mulierum pro psaltria adducitur, nec tuos ludos aspexit in illo ardenti tribunatu suo nec ullos alios nisi eos a quibus vix vivus effugit. semel, inquam, se ludis homo popularis commisit omnino, cum in templo virtutis honos habitus esset virtuti, Gaique Mari, conservatoris huius imperi, monumentum municipi eius et rei publicae defensori sedem ad salutem praebuisset.

因此,斯考鲁斯,我特别向你发问——你曾举办了筹备极其完备、极其宏伟壮丽的赛会——那些亲民派中,可曾有一人观赏过你的赛会,可曾有一人敢将自己置身于剧场和罗马民众面前?那个头号戏子本人,不仅是个看客,更是个演员和弄臣,熟知其姊妹的所有插曲滑稽剧,曾假扮弹琴女混入妇女聚会,在他那烈火般狂热的保民官任期内,既未曾观赏你的赛会,也未曾涉足任何其他赛会,除了他侥幸死里逃生的一场之外。我说,那个亲民派人物将自己置身于赛会之中总共只有一次,那就是在美德神庙中向美德致以尊荣、而本帝国的挽救者盖乌斯·马略的纪念建筑为其同乡人兼国家保卫者提供了拯救的居所之时。

语法注3 条
  1. 112illuc revertor: contra me cum sit actum, capta urbe atque oppressa, Gellium, Firmidium, Titium, eiusdem modi furias illis mercennariis gregibus duces et auctores fuisse

    冒号后的“宾格加不定式”间接引语结构(Gellium... fuisse)充当同位语成分,对前文的指示副词 illuc 的具体内容进行实质性展开。

  2. 114tribum suam non tulit, Palatinam denique, per quam omnes illae pestes vexare rem publicam dicebantur, perdidit, nec quicquam illis comitiis quod boni viri vellent nisi repulsam tulit.

    此处运用了动词 ferre 的双关语义:前面的 tribum ferre 为选举专门用语,意为“赢得某部族的选票”;后面的 repulsam ferre 则指“遭遇落选”。关系从句 quod boni viri vellent 中的虚拟式表示先行词 quicquam 的特征属性(“任何良民所企望之物”)。

  3. 114populum ipsum, ut ita dicam, iam non esse popularem, qui ita vehementer eos qui populares habentur respuat

    此处在名词 populus 与同源形容词 popularis(“亲民的/平民派的”)之间构成了修辞性双关。由 qui 引导的从句中动词 respuat 使用虚拟式,表示先行词 populum 的理由或性状特征(“鉴于其如此激烈地排斥……”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.humanitext-lat2:112-116