- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.humanitext-lat2:108-111
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗通过对比涉及其流放与归还的公民集会和民众投票,论证了罗马民众真正的意愿所在,并猛烈抨击了克洛狄乌斯的追随者、放荡堕落的盖利乌斯的卑劣行径与破产家道。
quo silentio sunt auditi de me ceteri principes civitatis! quos idcirco non appello hoc loco ne mea oratio, si minus de aliquo dixero, ingrata, si satis de omnibus, infinita esse videatur. cedo1 nunc eiusdem illius inimici mei de me eodem ad verum populum in campo Martio contionem! quis non modo adprobavit, sed non indignissimum facinus putavit2 illum non dicam loqui, sed vivere ac spirare? quis fuit qui non eius voce maculari rem publicam, seque si eum audiret scelere adstringi arbitraretur?
国家的其他领袖们就我的事情发言时,获得了何等的肃静聆听!我在此处不一一列举他们的名字,是唯恐若对某人所言过少,演说便显得不知感恩,若对所有人详尽道来,演说便显得冗长无际。现在,且请指出我那位同样的仇敌就在战神广场上面对真正的民众、就同样的我的事情所召集的公民集会吧!莫说赞许,有谁不认为他——且不说发言——哪怕活着和呼吸都是极其大逆不道的恶行呢?有谁不认为国家正被他的声音所玷污,而自己若聆听他便会被罪恶所沾染呢?
venio ad comitia, sive magistratuum placet sive legum. leges videmus saepe ferri multas. omitto eas quae feruntur ita vix ut quini, et ii ex aliena tribu, qui suffragium ferant reperiantur. de me, quem tyrannum atque ereptorem libertatis esse dicebat illa ruina rei publicae, dicit se legem tulisse. quis est qui se, cum contra me ferebatur, inisse suffragium confiteatur? Cum autem de me eodem ex senatus consulto comitiis centuriatis ferebatur, quis est qui non profiteatur se adfuisse et suffragium de salute mea tulisse? Vtra igitur causa popularis debet videri: in qua omnes honestates civitatis, omnes aetates, omnes ordines una consentiunt, an in qua furiae concitatae tamquam ad funus rei publicae convolant?
我现在转谈投票集会,无论是选举长官的集会还是表决法律的集会。我们经常看到许多法律被提出。我且略过那些在表决时勉强只能凑足五人、且还是来自其他部族的表决者的法案。关于我——那个国家的灾星曾称我为暴君和自由的劫掠者——他声称自己通过了一项法律。在提出反对我的法案时,有谁承认自己参与了投票?然而,当根据元老院决议在百人队民会上提出关于同一个我的法案时,有谁不公开宣称自己当时在场并为我的拯救投下了选票呢?那么,哪一种诉求才应当被视为契合民心呢:是全邦的所有显达之士、所有年龄层、所有阶层一致赞同的诉求,还是那些被煽动起来的复仇女神如同奔赴国家葬礼一般聚集而至的诉求?
an sicubi aderit Gellius, homo et fratre indignus, viro clarissimo atque optimo consule, et ordine equestri, cuius ille ordinis nomen retinet, ornamenta confecit, id erit populare? est enim homo iste populo Romano deditus. nihil vidi magis;3 qui, cum eius adulescentia in amplissimis honoribus summi viri, L. Philippi vitrici, florere potuisset, usque eo non fuit popularis ut bona solus comesset; deinde ex impuro adulescente et petulante, postea quam rem paternam ab idiotarum divitiis ad philosophorum reculam perduxit, Graeculum se atque otiosum putari voluit, studio litterarum se subito dedidit. nihil sane Actaei iuvabant anagnostae, libelli pro vino etiam saepe oppignerabantur; manebat insaturabile abdomen, copiae deficiebant. itaque semper versabatur in spe rerum novarum, otio et tranquillitate rei publicae consenescebat. ecquae seditio umquam fuit in qua non ille princeps? ecqui seditiosus cui ille non familiaris? ecquae turbulenta contio cuius ille non concitator? cui bene dixit umquam bono? bene dixit? immo quem fortem et bonum civem non petulantissime est insectatus? qui, ut credo, non libidinis causa, sed ut plebicola videretur, libertinam duxit uxorem.
难道只要盖利乌斯——这个既不配做其身为显赫人物与卓越执政官的兄弟的手足、也不配身处骑士阶层(他虽保留其名分却挥霍殆尽其资财)的男人——出现在某处,这就算契合民心了吗? “因为那个人向来效忠于罗马民众嘛。” 我从未见过比这更甚的了!当他的青年时代本可以在其继父、至尊之士卢基乌斯·腓力普的显赫荣光中大放异彩时,他却绝非心念民众,以至于独自吞食了全部家产;随后,从一个肮脏放肆的青年,在他把父辈的产业从“无知凡夫的巨富”缩减为“哲学家的薄产”之后,他竟希望被视作希腊式风雅的悠闲之士,突然投身于文献研读。当然,阿提卡的朗读者毫无助益,甚至连书册也常常为了换酒而典当;无法填饱的肚腹依然如故,财富却已告罄。因此他始终寄希望于动乱变革,在国家的和平与安宁中日渐衰朽。 难道曾经发生过任何一次他未曾充当首恶的暴乱吗?难道有任何一个动乱分子与他不相亲近吗?难道有任何一次骚乱的集会他未曾充当煽动者吗?他何曾对任何一位善人说过好话?说过好话?不,哪一位英勇善良的公民不曾遭到他极其厚颜无耻的攻击?正如我相信的那样,他并非出于情欲,而是为了显得亲近民众,竟娶了一名被释女奴为妻。
is de me suffragium tulit, is adfuit, is interfuit epulis et gratulationibus parricidarum; in quo tamen est me ultus, cum illo ore inimicos est meos saviatus. qui quasi mea culpa bona perdiderit, ita ob eam ipsam causam est mihi inimicus, quia nihil habet. Vtrum ego tibi patrimonium eripui, Gelli, an tu comedisti? quid? tu meo periculo, gurges ac vorago patrimoni, helluabare,4 ut, si ego consul rem publicam contra te et gregalis tuos defendissem, in civitate esse me nolles? te nemo tuorum videre vult, omnes aditum, sermonem, congressum tuum fugiunt: te sororis filius Postumius, adulescens gravis, senili iudicio, notavit, cum in magno numero tutorem liberis non instituit. sed elatus odio et meo et rei publicae nomine, quorum ille utri sit inimicior nescio, plura dixi quam dicendum fuit in furiosissimum atque egentissimum ganeonem.
正是他在关于我的事情上投了票,正是他在场,正是他参与了那些逆贼的宴饮与庆贺;不过在这件事上他确实替我报了仇,因为他用那张嘴与我的敌人们热烈亲吻。他仿佛是因我的过错才丧失了财产一样,正因为自己一无所有,便以此为由对我怀恨在心。盖利乌斯,是我剥夺了你的家产,还是你自己把它吃光的?怎么,你这个家产的无底深渊与吞噬漩涡,竟以我的安危为赌注去穷奢极欲,以至于倘若我作为执政官为了反抗你和你的同伙而保卫了国家,你便不容我留存于邦国之内?你的族人没有一个愿意看见你,所有人都躲避你的接近、交谈与相逢。你姐妹的儿子波斯图米乌斯,一个少年老成、具有长老般见识的青年,在指定众多监护人时,唯独没有任命你作为其子女的监护人,从而将你钉在了耻辱柱上。然而,出于以我个人以及国家的名义所怀的愤恨——我不知道他究竟对这两者中哪一个更为仇视——在情绪冲动之下,我针对这个极其狂暴困窘的饕餮之徒,说的已经超过了应当说的话。
- 108cedo
语气命令词(源自古祈使形式),在此充当及物用法,支配宾格 contionem,意为“请列举出……”、“指出来吧”。
- 108quis non modo adprobavit, sed non indignissimum facinus putavit
修辞疑问词 quis(意含“无人”)同时统摄 adprobavit(有谁赞许=无人赞许)与 non ... putavit(有谁不认为=人人皆认为)。non modo 与下文的 non dicam 相似,意为“莫说……”,全句意为“莫说赞许,有谁不认为这是极其可恶的罪行呢?”(即非但无人赞同,反而人人视为极大恶行)。
- 110nihil vidi magis
口语与修辞中对前文引语(“那人效忠罗马民众”)的强烈反讽应答,字面为“我从未见过比这更甚的了!”,实指“绝无此事”或“天下再无这般厚颜无耻的谎言”。
- 111tu meo periculo, gurges ac vorago patrimoni, helluabare
meo periculo 为伴随情况或代价夺格,意为“以我的危机为赌注/代价”。主语 tu 与动词 helluabare 之间插入了呼格成分 gurges ac vorago patrimoni,构成强调性的交错离隔语序。
