- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.humanitext-lat2:103-107
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗将过去的平民派立法与当下的煽动行径作对比,指出如今的民众热爱安宁并与领袖层保持一致,以致煽动分子不得不雇佣暴民聚会。他指出集会、民会与节庆游艺是民意的真正体现,并将克洛狄乌斯收买的集会与伦图卢斯及庞培为支持西塞罗归来而举行的真正集会进行了鲜明对比。
sed tamen haec via ac ratio rei publicae capessendae olim erat magis pertimescenda, cum multis in rebus multitudinis studium aut populi commodum ab utilitate rei publicae discrepabat. tabellaria lex ab L. Cassio ferebatur: populus libertatem agi putabat suam; dissentiebant principes et in salute optimatium1 temeritatem multitudinis et tabellae licentiam pertimescebant. agrariam Ti. Gracchus legem ferebat: grata erat populo; fortunae constitui tenuiorum videbantur; nitebantur contra optimates, quod et discordiam excitari videbant et, cum locupletes possessionibus diuturnis moverentur, spoliari rem publicam propugnatoribus arbitrabantur. frumentariam legem C. Gracchus ferebat: iucunda res plebei, victus enim suppeditabatur large sine labore; repugnabant boni, quod et ab industria plebem ad desidiam avocari putabant et aerarium exhauriri videbant.
然而,这种执掌国家的道路与策略在昔日曾经更为令人生畏,当时在许多事务上,群氓的热望或民众的利益与国家的公利背道而驰。卢基乌斯·卡西乌斯提出无记名投票法案时,民众认为这关系到自己的自由;领袖们则表示反对,并在关涉贵人派安全之事上畏惧群氓的轻率与投票的肆意。提贝里乌斯·格拉古提出土地法案时,深受民众欢迎,贫民的生计似乎得以确立;贵人派奋起抵抗,因为他们看到不和正在被挑起,且当富人被逐出世代保有的地产时,他们认为国家正在被剥夺其捍卫者。盖乌斯·格拉古提出粮食法案时,对平民而言是一桩悦事,因为无需劳作便能获得充足的口粮;善人们则坚决反对,因为他们认为平民正被从勤勉诱离至怠惰,并且看到国库正在被掏空。
multa etiam nostra memoria, quae consulto praetereo, fuerunt in ea contentione ut popularis cupiditas a consilio principum dissideret. nunc iam nihil est quod populus a delectis principibusque dissentiat: nec flagitat rem ullam neque novarum rerum est cupidus et otio suo et dignitate optimi cuiusque et universae rei publicae gloria delectatur. itaque homines seditiosi ac turbulenti, quia nulla iam largitione populum Romanum concitare possunt, quod plebes perfuncta gravissimis seditionibus ac discordiis otium amplexatur, conductas habent contiones, neque id agunt ut ea dicant aut ferant quae illi velint audire qui in contione sunt, sed pretio ac mercede perficiunt ut, quicquid dicant, id illi velle audire videantur.2
在我们自己记忆的时代里,也曾发生过许多此类冲突——对此我特意略过不提——其中平民派的欲望与领袖们的谋略大相径庭。然而现在,民众已没有任何理由与被拣选的领袖们产生分歧:他们不强求任何非分之事,也不渴望变革,而是安享自身的平静、卓越之士的尊严以及整个国家的荣耀。因此,那些煽动叛乱与动荡之徒,由于再也无法用任何施舍煽动罗马民众——因为平民在经受了极其惨烈的暴乱与不和之后,正拥抱着安宁——便召集收买来的集会;他们所图的并非宣讲或提出那些身在集会中的人真正想听的话,而是通过金钱与酬劳做到:无论他们说什么,听众都显得像是愿意聆听一般。
num vos existimatis Gracchos aut Saturninum aut quemquam illorum veterum qui populares habebantur ullum umquam in contione habuisse conductum? nemo habuit; ipsa enim largitio et spes commodi propositi sine mercede ulla multitudinem concitabat. itaque temporibus illis, qui populares erant, offendebant illi quidem apud gravis et honestos homines, sed populi iudiciis atque omni significatione florebant. his in theatro plaudebatur, hi suffragiis quod contenderant consequebantur, horum homines nomen, orationem, vultum, incessum amabant. qui autem adversabantur ei generi, graves et magni homines habebantur; sed valebant in senatu multum, apud bonos viros plurimum, multitudini iucundi non erant; suffragiis offendebatur saepe eorum voluntas; plausum vero etiam si quis eorum aliquando acceperat, ne quid peccasset pertimescebat.3 ac tamen, si quae res erat maior, idem ille populus horum auctoritate maxime commovebatur.
难道你们以为格拉古兄弟、萨图尔尼努斯,或者昔日那些被视作平民派的古人中,曾有谁在集会中任用过哪怕一个被收买的人吗?没有人任用过;因为施舍本身以及所展现的利益期许,无需任何贿金便能煽动群氓。因此在那个时代,那些平民派人士虽然在持重而正直的人们中间确实招致怨恨,但却在民众的评判和一切表态中风光无限。他们在剧场受到鼓掌欢呼,他们通过投票获得自己所争取的,人们喜爱他们的名字、演说、容貌乃至步态。而那些反对这类人的人,则被视作沉稳而伟大的人物;他们在元老院中极有势力,在良善之士中威望最高,但对群氓而言却并不讨喜;他们的意愿常常在投票中受挫;确实,如果他们之中有人某次偶获掌声,他甚至会惶恐不安,生怕自己犯了什么过失。即便如此,每当发生某种重大关头时,正是这同一个民众,最容易被这些人的威望所打动。
nunc, nisi me fallit, in eo statu civitas est ut, si operas conductorum removeris, omnes idem de re publica sensuri esse videantur. etenim tribus locis significari maxime de re publica populi Romani iudicium ac voluntas potest, contione, comitiis, ludorum gladiatorumque consessu. quae contio fuit per hos annos, quae quidem esset non conducta sed vera, in qua populi Romani consensus non perspici posset?4 habitae sunt multae de me a gladiatore sceleratissimo, ad quas nemo adibat incorruptus, nemo integer; nemo illum foedum vultum aspicere, nemo furialem vocem bonus audire poterat. erant illae contiones perditorum hominum necessario turbulentae.
如今,若我没有看错的话,国家正处于这样一种状态:只要你撤除那些受雇者的打手,所有人对国家似乎都会抱有相同的见解。事实上,罗马民众对国家的判断与意愿,最能在三个场合得到表明:非正式公民大会、投票集会,以及节庆竞技与角斗表演的观众席。在这些年间,究竟有哪一次公民集会——只要它不是雇佣的而是真正的集会——无法在其中洞察到罗马民众的一致共识呢?那个最恶贯满盈的角斗士曾就我的事情举行过多次集会,没有一个未经贿赂的人、没有一个清白的人前往参加;没有一个良善之士能够忍受注视那张丑恶的面孔,或是聆听那狂乱的呼声。那些亡命之徒的集会必然是骚乱的。
habuit de eodem me P. Lentulus consul contionem: concursus est populi Romani factus; omnes ordines, tota in illa contione Italia constitit. egit causam summa cum gravitate copiaque dicendi tanto silentio, tanta adprobatione omnium, nihil ut umquam videretur tam populare ad populi Romani auris accidisse. productus est ab eo Cn. Pompeius,5 qui se non solum auctorem meae salutis, sed etiam supplicem populo Romano praebuit. huius oratio ut semper gravis et grata in contionibus fuit, sic contendo numquam neque sententiam eius auctoritate neque eloquentiam iucunditate fuisse maiore.
执政官普布利乌斯·伦图卢斯就我的同一件事情举行了集会:罗马民众蜂拥而至;所有阶层、整个意大利都伫立在那次集会之中。他以至高的庄重与雄辩的才情陈词辩护,伴随着全场如此的寂静与全体如此的赞同,以至于似乎从未有过任何事物能如此契合民心地传入罗马民众的耳中。格奈乌斯·庞培被他引荐登台,庞培不仅展现为我恢复地位的倡议者,更展现为向罗马民众恳求的请愿者。他的演说在集会中历来庄重而受欢迎,但我坚信,他的主张从未伴随过更大的权威,他的雄辩也从未具备过如此动人的魅力。
- 103in salute optimatium
介词短语 in salute 表示情境或条件(“在涉及……的安全时”或“当……的安全受到威胁时”)。属格 optimatium 表示贵人派自身的存续与安全(主格性/宾格性属格)。
- 104neque id agunt ut ea dicant aut ferant quae illi velint audire qui in contione sunt, sed pretio ac mercede perficiunt ut, quicquid dicant, id illi velle audire videantur
骨干为对比结构 neque id agunt ut... sed... perficiunt ut...。短语 id agere ut 意为“企图/致力于做某事”。在后半部分的 ut 从句中,插入了由 quicquid dicant 构成的让步关系分句,指示词 id 复指该从句,充当不定式短语 velle audire 的宾语,置于主语从属结构 videantur 之下(“显得他们愿意听那件事”)。
- 105ne quid peccasset pertimescebat
由表恐惧的动词 pertimescebat 引出的恐惧从句(ne...)。短缩形式的过去完成时虚拟式 peccasset(= peccavisset)表示对主句过去时间之前已发生的可能过失的担忧(“害怕自己犯了什么过错”),此处化用了雅典政治家福基翁收到掌声时怀疑自己说错话的著名典故。
- 106quae contio fuit per hos annos, quae quidem esset non conducta sed vera, in qua populi Romani consensus non perspici posset?
以修辞性疑问句 quae contio fuit 为主干,其后依附着两个虚拟式关系从句。第一个关系从句 quae quidem esset 使用限制性/特征虚拟式(“凡不是被收买而是真实的集会”);第二个从句 in qua... posset 同样为特征虚拟式(“在其中罗马民众的一致意志无法被洞察的”)。
- 107productus est ab eo Cn. Pompeius
动词 producere 为罗马公法术语,指长官在非正式公民大会(contio)上正式引荐私人登台发言(producere in contionem)。此处指执政官伦图卢斯将庞培请上讲坛向民众发表演说。
