← 西塞罗

为塞斯提乌斯辩护

§98-102

伴随尊严的安宁之理想与捍卫

西塞罗将国家舵手的终极目标定义为“伴随尊严的安宁”(cum dignitate otium),并列举了维系这一目标的各项国制基石。他赞扬了以往英雄在抵御破坏性叛乱势力时所表现出的坚毅美德,以此勉励青年人效法这些楷模。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§98

​quid est igitur propositum his rei publicae gubernatoribus quod intueri et quo cursum suum derigere debeant? id quod est praestantissimum maximeque optabile omnibus sanis et bonis et beatis, cum dignitate otium.1 hoc qui volunt, omnes optimates, qui efficiunt, summi viri et conservatores civitatis putantur; neque enim rerum gerendarum dignitate homines ecferri ita convenit ut otio non prospiciant, neque ullum amplexari otium quod abhorreat a dignitate. huius autem otiosae dignitatis haec fundamenta sunt, haec membra, quae tuenda principibus et vel capitis periculo2 defendenda sunt: religiones, auspicia, potestates magistratuum, senatus auctoritas, leges, mos maiorum, iudicia, iuris dictio, fides, provinciae, socii, imperi laus, res militaris, aerarium.

那么,摆在这些国家舵手面前、他们应当注视并以此指引自身航向的目标究竟是什么呢?那便是对所有心智健全、良善而幸福的人而言最卓越、最值得渴望的事物:伴随尊严的安宁。凡向往这一目标的人,都被视为贵人派;凡实现这一目标的人,都被看作至高的人物和国家的拯救者。因为人们既不应因从事功业的尊严而忘乎所以、以致不顾安宁,也不应去拥抱任何脱离尊严的安宁。 然而,这种安宁的尊严的基础与构成要素——即国家领袖们应当捍卫且即便冒着失去公民权乃至生命的危险也必须守护的——乃是:宗教仪式、神权征兆、长官职权、元老院权威、法律、祖宗成法、司法审判、裁判管辖权、信用、行省、盟邦、帝国威望、军事以及国库。

§99

​harum rerum tot atque tantarum esse defensorem et patronum magni animi est, magni ingeni magnaeque constantiae. etenim in tanto civium numero magna multitudo est eorum qui aut propter metum poenae, peccatorum suorum conscii, novos motus conversionesque rei publicae quaerant, aut qui propter insitum quendam animi furorem discordiis civium ac seditione pascantur, aut qui propter implicationem rei familiaris communi incendio malint quam suo deflagrare. qui cum tutores sunt et duces suorum studiorum vitiorumque nacti, in re publica fluctus excitantur,3 ut vigilandum sit iis qui sibi gubernacula patriae depoposcerunt, enitendumque omni scientia ac diligentia ut, conservatis iis quae ego paulo ante fundamenta ac membra esse dixi, tenere cursum possint et capere oti illum portum et dignitatis.

作为如此众多、如此重大之事的捍卫者和保护人,需要具有宏大的心魄、非凡的天赋和坚韧的恒心。因为在如此众多的公民之中,有很大一部分人或者因畏惧惩罚、深知己罪而企图掀起新的骚乱和国家的颠覆,或者因内心固有的某种疯狂而以公民的不和与叛乱为食,或者因家私困窘而宁愿在公共的烈焰中化为灰烬也不愿独遭毁灭。当这些人为其盲动与恶行觅得庇护者和领袖时,国家便会掀起惊涛骇浪,以至于那些为自己求得祖国舵盘的人必须夙夜戒惧,倾尽一切学识与勤勉奋勇前行,以便在保全我刚才称之为基础与要素的那些制度的同时,能够守住航向,抵达那座安宁与尊严的港湾。

§100

​hanc ego viam, iudices, si aut asperam atque arduam aut plenam esse periculorum aut insidiarum negem, mentiar, praesertim cum id non modo intellexerim semper, sed etiam praeter ceteros senserim. maioribus praesidiis et copiis oppugnatur res publica quam defenditur, propterea quod audaces homines et perditi nutu impelluntur et ipsi etiam sponte sua contra rem publicam incitantur, boni nescio quo modo tardiores sunt et principiis rerum neglectis ad extremum ipsa denique necessitate excitantur, ita ut non numquam cunctatione ac tarditate, dum otium volunt etiam sine dignitate retinere, ipsi utrumque amittant.

审判官诸位,如果我否认这条道路艰险陡峭、充满危险或陷阱,那我便是在撒谎,尤其是因为我不仅始终明白这一点,而且比其他人更有切肤之痛。 攻击国家的防备与兵力,向来多于保卫国家的力量;这是因为,大胆而绝望的人只需一个示意便会行动,甚至出于自身的意愿也会煽动起来对抗国家;而善良的人不知何故往往较为迟缓,忽视事态的起因,最终直到万不得已时才被逼奋起,以至于有时因迟疑与退缩,在企图保全即便没有尊严的安宁时,竟因自身原因两样尽失。

§101

​propugnatores autem rei publicae qui esse voluerunt, si leviores sunt, desciscunt, si timidiores, desunt: permanent illi soli atque omnia rei publicae causa perferunt qui sunt tales qualis pater tuus, M. Scaure, fuit, qui a C. Graccho usque ad Q. Varium seditiosis omnibus restitit, quem numquam ulla vis, ullae minae, ulla invidia labefecit; aut qualis Q. Metellus, patruus matris tuae, qui cum florentem hominem in populari ratione, L. Saturninum, censor notasset, cumque insitivum Gracchum contra vim multitudinis incitatae censu prohibuisset, cumque in eam legem quam non iure rogatam iudicarat iurare unus noluisset, de civitate maluit quam de sententia demoveri; aut, ut vetera exempla, quorum est copia digna huius imperi gloria, relinquam, neve eorum aliquem qui vivunt nominem, qualis nuper Q. Catulus fuit, quem neque periculi tempestas neque honoris aura potuit umquam de suo cursu aut spe aut metu demovere.

至于那些曾立志成为国家卫士的人,若心性轻浮便会背叛,若生性胆怯便会退缩。马尔库斯·斯考鲁斯啊,唯有那些像你的父亲一样的人,才会坚持到底,为了国家甘受一切:他从盖乌斯·格拉古一直到昆图斯·瓦里乌斯,抵抗了所有煽乱之徒,没有任何暴力、任何威胁、任何怨恨曾动摇过他;抑或像你母亲的叔父昆图斯·梅特路斯那样:他在担任监察官时,曾严惩在平民派路线中炙手可热的卢基乌斯·萨图尔尼努斯,并顶住受煽动的暴民的暴力,将冒牌格拉古排除在公民户口调查之外,且在认定某项法律并非合法提出后,成为唯一拒绝向该法宣誓的人,宁可被逐出城邦也不愿放弃自己的主张;又或者——姑且撇开那些足以配得上这个帝国荣耀的大量古代先例不谈,也不提任何仍在世的人——正如不久前的昆图斯·卡图卢斯一样:无论是危险的风暴还是官职荣誉的微风,都从未能因希望或恐惧而使他偏离自己的航道。

§102

haec imitamini, per deos immortalis, qui dignitatem, qui laudem, qui gloriam quaeritis! haec ampla sunt, haec divina, haec immortalia; haec fama celebrantur, monumentis annalium mandantur, posteritati propagantur. est labor, non nego; pericula magna, fateor; "múltae insidiae súnt bonis" verissime dictum est; sed te "íd quod multi invídeant multique éxpetant inscítiast," inquit, "póstulare, nísi laborem súmma cum cura écferas.4" nollem idem alio loco dixisset, quod exciperent improbi cives, "óderint, dum métuant;5" praeclara enim illa praecepta dederat iuventuti.

凭着不死的诸神起誓,你们这些追求尊严、赞誉和荣耀的人,应当效法这些!这些是崇高的,这些是神圣的,这些是永恒的;这些被盛名所颂扬,被托付给编年史的纪念碑,被传扬给后世。有劳苦,我不否认;危险巨大,我承认;“良善之士陷阱多”,此话极为真实;但诗人说道, “若非以至极的辛劳去承受苦难, 却去妄求众人嫉妒与企盼之物,实乃愚蠢。” 我真希望这位诗人在另一处没有说出那句被邪恶公民奉为圭臬的话: “让他们恨吧,只要他们怕!” 因为他本已向青年人传授了那些辉煌的训诫。

语法注5 条
  1. 98cum dignitate otium

    西塞罗政治哲学的核心概念。指otium(国内秩序、社会的和平与宁静)与dignitas(国家与元老院政治家所具备的威严、尊严与崇高地位)的有机结合。紧随其后的句子明确否定了两种极端:一是只顾追逐权势威严而不顾和平安宁,二是苟安于丧失尊严的退让。

  2. 98vel capitis periculo

    表示代价或风险的夺格短语。在罗马法术语中,caput不仅指肉体生命,更指“公民权、法律身份与自由”,因此此处意指“哪怕冒着丧失公民权(流放)乃至生命的危险”。

  3. 99qui cum tutores sunt et duces suorum studiorum vitiorumque nacti, in re publica fluctus excitantur

    句首的关系代词qui作为联系关系代词,承接前文指代的三类乱国之徒。在句法上它充当cum从句中分词nacti的逻辑主语,而主句则转为被动结构fluctus excitantur(轻微的句法破格)。全句逻辑意为“当这些人觅得头领之时,国家便掀起激浪”。

  4. 102íd quod multi invídeant multique éxpetant inscítiast, póstulare, nísi laborem súmma cum cura écferas

    引自悲剧诗人阿基乌斯(Accius)的诗句。主干结构为不定式作主语的系表句:postulare... inscitiast(即inscitia est,“要求……乃是愚蠢”),先行从句id quod multi invideant multique expetant充当不定式postulare的受词前置。

  5. 102óderint, dum métuant

    引自阿基乌斯悲剧《阿特柔斯》的名句。oderint为缺项动词odi的完成时虚拟式(形式为完成时,意义为现在时,表命令或意愿)。连词dum连接虚拟式metuant,引导限定/条件从句,意为“只要……就(行)”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.humanitext-lat2:98-102