- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi021.humanitext-lat2:9-12
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗谴责克洛狄乌斯歪曲利用肠卜僧的神谕将自己的住宅攻击为受玷污的圣地,并力证该宅邸早已通过百人队大会的决议以及全体大祭司一致的裁决,彻底免除了一切宗教束缚与嫌疑。
itaque nunc proxima contio eius exspectatur de pudicitia. quid enim interest utrum ab altaribus religiosissimis fugatus de sacris et religionibus conqueratur, an ex sororum cubiculo egressus pudorem pudicitiamque defendat? responsum haruspicum hoc recens de fremitu in contione recitavit, in quo cum aliis multis scriptum etiam illud est, id quod audistis, "loca sacra et religiosa profana haberi": in ea causa esse dixit domum meam a religiosissimo sacerdote, P. Clodio, consecratam.
因此,现在人们正期待着他的下一场民众集会是关于贞洁的。因为一个从最神圣的祭坛被驱逐的人抱怨祭仪与宗教,与一个刚从姐妹们的卧室走出来的人捍卫羞耻与贞洁,这两者之间究竟有什么区别呢?他在民众集会上朗读了这篇最近关于隆隆声响的肠卜僧神谕,其中除许多其他内容外,也写着诸位所听到的这一句: “神圣与神灵之地被视为凡俗之地”;他说我的住宅正属于这种情况,那是一座由极其虔诚的祭司普布利乌斯·克洛狄乌斯所奉献的住宅。
gaudeo mihi de toto hoc ostento, quod haud scio an gravissimum1 multis his annis huic ordini nuntiatum sit, datam non modo iustam sed etiam necessariam causam esse dicendi; reperietis enim ex hoc toto prodigio atque responso nos de istius scelere ac furore ac de impendentibus periculis maximis prope iam voce Iovis optimi maximi praemoneri.
我感到庆幸的是,关于这整个凶兆——我认为这恐怕是多年来向这一阶层通报的最为严重的兆头——我不仅得到了一个正当的、而且是必然的发表演说的理由;因为诸位将从这整个异象和神谕中发现,关于那个人的罪恶与疯狂,以及关于迫在眉睫的巨大危险,我们几乎已经受到了至善至大的朱庇特亲口发出的预先警告。
sed primum expiabo religionem aedium mearum, si id facere vere ac sine cuiusquam dubitatione potero; sin scrupulus tenuissimus residere alicui videbitur, non modo patienti sed etiam libenti animo portentis deorum immortalium religionique parebo. sed quae tandem est in hac urbe tanta domus ab ista suspicione religionis tam vacua atque pura? quamquam vestrae domus, patres conscripti, ceterorumque civium multo maxima ex parte sunt liberae religione, tamen una mea domus iudiciis omnibus liberata in hac urbe sola est. te enim appello, Lentule, et te, Philippe. ex hoc haruspicum responso decrevit senatus ut de locis sacris religiosis ad hunc ordinem referretis. potestisne referre de mea domo, quae, ut dixi, sola in hac urbe omni religione omnibus iudiciis liberata est? quam primum inimicus ipse in illa tempestate ac nocte rei publicae, cum cetera scelera stilo illo impuro Sex. Clodi ore tincto2 conscripsisset, ne una quidem attigit littera religionis; deinde eandem domum populus Romanus, cuius est summa potestas omnium rerum, comitiis centuriatis omnium aetatum ordinumque suffragiis eodem iure esse iussit quo fuisset; postea vos, patres conscripti, non quo dubia res esset, sed ut3 huic furiae, si diutius in hac urbe quam delere cuperet maneret, vox interdiceretur, decrevistis ut de mearum aedium religione ad pontificum conlegium referretur.
但首先,如果我能实事求是且无可置疑地做到这一点,我将消除关于我住宅的宗教顾虑;但如果有人心中似乎还残存着哪怕最微小的疑虑,我不仅会以容忍的心态、更会以欣然的心态顺从不朽神明的征兆与宗教的要求。 然而,在这座城市里,究竟有哪座宏大的宅邸能够像这样毫无嫌疑、彻底免受宗教拘束呢?各位元老,虽然诸位的宅邸以及其他市民的宅邸绝大部分都免受宗教约束,然而在全城之中,唯有我的住宅是通过一切正式判决被宣布免除约束的。伦图卢斯,还有菲利普斯,我正是在向你们呼吁。根据这一肠卜僧神谕,元老院已决议由你们就神圣与神灵之地向本阶层提出报告。难道你们能就我的住宅提出报告吗?正如我所说,它是全城唯一通过一切判决被解除了一切宗教拘束的宅邸。起初,在国家的那场风暴与黑夜中,仇敌本人用那支蘸有塞克斯图斯·克洛狄乌斯口水的污秽之笔草拟其余罪行时,甚至未用任何一个关乎宗教的字眼触及过它;随后,拥有对一切事物的最高权力的罗马人民,在百人队大会上凭借所有年龄和阶层的投票,命令该宅邸享有与原先相同的法律地位;此后,各位元老,并不是因为事情尚存疑虑,而是为了让这个复仇女神倘若在此城——他所渴望毁灭的城——停留得更久时被剥夺言论权,你们决议将关于我住宅的宗教拘束问题提交给大祭司团。
quae tanta religio est qua non in nostris dubitationibus atque in maximis superstitionibus unius P. Servili aut M. Luculli responso ac verbo liberemur? de sacris publicis, de ludis maximis, de deorum penatium Vestaeque matris caerimoniis, de illo ipso sacrificio quod fit pro salute populi Romani, quod post Romam conditam huius unius casti tutoris religionum scelere violatum est, quod tres pontifices statuissent, id4 semper populo Romano, semper senatui, semper ipsis dis immortalibus satis sanctum, satis augustum, satis religiosum esse visum est. at vero meam domum P. Lentulus, consul et pontifex, P. Servilius, M. Lucullus, Q. Metellus, M'. Glabrio, M. Messalla, L. Lentulus, flamen Martialis, P. Galba, Q. Metellus Scipio, C. Fannius, M. Lepidus, L. Claudius rex sacrorum, M. Scaurus, M. Crassus, C. Curio, Sex. Caesar flamen Quirinalis, Q. Cornelius, P. Albinovanus, Q. Terentius, pontifices minores, causa cognita, duobus locis dicta, maxima frequentia amplissimorum ac sapientissimorum civium adstante, omni religione una mente omnes liberaverunt.
究竟有怎样巨大的宗教拘束,是我们面对疑惑和极大的不安时,不能仅凭普布利乌斯·塞尔维利乌斯或马尔库斯·卢库鲁斯一人的答复与裁决而得以解除的?关于公共祭仪,关于盛大竞技赛,关于家神与灶神母亲维斯塔的典礼,关于那项为了罗马人民的安全而举行、自罗马建城以来仅因这位宗教的纯洁守护者一人的罪行而遭到亵渎的献祭本身——只要三位大祭司作出裁定,在罗马人民看来、在元老院看来、在不朽神明本身看来,便向来被视为足够神圣、足够尊严、足够虔敬。然而对于我的宅邸,身为执政官兼大祭司的普布利乌斯·伦图卢斯、普布利乌斯·塞尔维利乌斯、马尔库斯·卢库鲁斯、昆图斯·梅特卢斯、马尼乌斯·格拉布里奥、马尔库斯·梅萨拉、战神玛尔斯的祭司卢基乌斯·伦图卢斯、普布利乌斯·加尔巴、昆图斯·梅特卢斯·西庇阿、盖乌斯·凡尼乌斯、马尔库斯·雷必达、祭祀王卢基乌斯·克劳狄乌斯、马尔库斯·斯考鲁斯、马尔库斯·克拉苏、盖乌斯·库里奥、奎里努斯神的祭司塞克斯图斯·凯撒,以及小祭司昆图斯·科尔内利乌斯、普布利乌斯·阿尔比诺瓦努斯、昆图斯·特伦提乌斯,在查明案情之后,在两处进行了申辩、并在极多最显赫且最有智慧的市民出席见证之下,全体同心同德地免除了它的一切宗教拘束。
- 10haud scio an gravissimum
短语 haud scio an(字面为“我不知道是否”)为拉丁语惯用表达,表示委婉的肯定判断或倾向于肯定的推测(“我倾向于认为……”、“恐怕是……”)。其后接的动词 nuntiatum sit 因处于间接疑问句中而采用虚拟式。
- 11stilo illo impuro Sex. Clodi ore tincto
句中 stilo illo impuro 为工具夺格,被完成分词 tincto 所修饰。Sex. Clodi ore(在塞克斯图斯·克洛狄乌斯的口中)作为手段夺格修饰 tincto,是对塞克斯图斯·克洛狄乌斯被指控的口部不洁与纵欲的讽刺性攻击修辞。
- 11non quo dubia res esset, sed ut
表被否定的原因连词 non quo(后接虚拟式 esset)与表真正目的的 sed ut(后接虚拟式 interdiceretur)形成对举结构,意为“并非因为事情尚存疑问,而是为了使……”。
- 12quod tres pontifices statuissent, id
关系代词从句 quod... statuissent 置于其先行词指示代词 id 之前。从句中的虚拟式 statuissent 表示过去动作的泛指或普遍条件(“凡是三位祭司所决定的任何事情”)。
