- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi021.humanitext-lat2:13-16
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗论证其住宅的宗教约束已由大祭司团空前人数的裁决及随后的元老院决议彻底解除,并强调该宅邸由公款重建并受多项元老院决议保护,是唯一受到人法与神法完备保障的房屋。
nego umquam post sacra constituta,1 quorum eadem est antiquitas quae ipsius urbis, ulla de re, ne de capite quidem virginum Vestalium, tam frequens conlegium iudicasse. quamquam ad facinoris disquisitionem interest adesse quam plurimos (ita est enim interpretatio illa pontificum, ut eidem potestatem habeant iudicum), religionis explanatio vel ab uno pontifice perito recte fieri potest (quod idem in iudicio capitis durum atque iniquum est), tamen sic reperietis, frequentiores pontifices de mea domo quam umquam de caerimoniis virginum iudicasse. postero die frequentissimus senatus te consule designato, Lentule, sententiae principe, P. Lentulo et Q. Metello consulibus referentibus statuit, cum omnes pontifices qui erant huius ordinis adessent, cumque alii qui honoribus populi Romani antecedebant multa de conlegi iudicio verba fecissent, omnesque idem scribendo adessent,2 domum meam iudicio pontificum religione liberatam videri.
我敢断言,自从祭仪确立以来——祭仪与这座城市本身同样古老——关于任何事情,甚至关于维斯塔贞女的生死审讯,祭司团也从未有如此多的人数共同作出裁决。尽管对于罪行的调查来说,出席人数尽可能多至关重要(因为大祭司们的那种解释是这样的:他们同时拥有审判官的权力),而关于宗教疑义的阐释即使由一名熟谙教条的大祭司也能妥当地作出(而这在生死审判中将是严酷且不公的),但诸位仍然会发现,就我的住宅作出裁决的大祭司人数,比以往关于贞女们的典礼作出裁决的人数还要多。次日,人数极盛的元老院在候任执政官伦图卢斯你带头发言、执政官普布利乌斯·伦图卢斯和昆图斯·梅特卢斯提出议案的情况下作出决议;当时属于本阶层的所有大祭司全员出席,在罗马人民的公职荣誉上地位尊崇的其他人也围绕大祭司团的判决发表了长篇讲话,且所有人都在场协助记录决议文,决议判定我的住宅依照大祭司们的判决已被视为免除宗教拘束。
de hoc igitur loco sacro potissimum videntur haruspices dicere, qui locus solus ex privatis locis omnibus hoc praecipue iuris habet, ut ab ipsis qui sacris praesunt sacer non esse iudicatus sit? verum referte, quod ex senatus consulto facere debetis. aut vobis cognitio dabitur, qui primi de hac domo sententiam dixistis et eam religione omni liberastis, aut senatus ipse iudicabit, qui uno illo solo antistite sacrorum dissentiente frequentissimus antea iudicavit, aut,—id quod certe fiet,—ad pontifices reicietur, quorum auctoritati fidei prudentiae maiores nostri sacra religionesque et privatas et publicas commendarunt. quid ergo ii possunt aliud iudicare ac iudicaverunt? multae sunt domus in hac urbe, patres conscripti, atque haud scio an paene cunctae iure optimo, sed tamen iure privato, iure hereditario, iure auctoritatis, iure mancipi, iure nexi: nego esse ullam domum aliam privato eodem quo quae optima lege,3 publico vero omni praecipuo et humano et divino iure munitam; quae primum aedificatur ex auctoritate senatus pecunia publica, deinde contra vim nefariam huius gladiatoris tot senati consultis munita atque saepta est. primum negotium isdem magistratibus est datum anno superiore, ut curarent ut sine vi aedificare mihi liceret, quibus in maximis periculis universa res publica commendari solet; deinde, cum ille saxis et ignibus et ferro vastitatem meis sedibus intulisset, decrevit senatus eos qui id fecissent lege de vi, quae est in eos qui universam rem publicam oppugnassent, teneri. vobis vero referentibus, o post hominum memoriam fortissimi atque optimi consules! decrevit idem senatus frequentissimus qui meam domum violasset contra rem publicam esse facturum.
难道肠卜僧们看来竟专门是指这一处神圣之地吗?在所有私有土地中,唯有这处土地享有这样独特的法律地位:它已被掌管祭仪的当事者们判定为并非神圣之所。不过,请按照元老院决议的规定提出报告吧。要么调查权将授予你们——你们是最先就这所宅邸发表意见并免除其一切宗教拘束的人;要么元老院亲自裁决——此前在仅有那位唯一的祭祀主持者持异议的情况下,满堂出席的元老院已经作出了裁决;要么——这必然会发生——此事将被移交给大祭司们,我们的祖先曾将私人的和公共的祭仪与宗教托付给他们的权威、诚信和智慧。那么,他们除了此前已经作出的裁决之外,还能作出何种不同的裁决呢?各位元老,这座城市中有许多住宅,我甚至认为几乎所有住宅都享有最佳的法定权利,但这终究属于私法之权、继承之权、保全之权、要式买卖之权、债务契约之权:我断言,没有任何一座其他的住宅,既在私法上享有与法定权利最完善的住宅相同的保障,又在公法上受到所有人与神的卓越法律的全面庇护;这座宅邸,首先是依元老院的权威用公款建造的,其次是借助如此众多的元老院决议筑起防护,以抵御这位角斗士的邪恶暴力。首先,去年元老院将任务赋予了那些在面临最严峻危险时通常受托执掌整个国家的同一批行政长官,责成他们确保我得以不受暴力侵扰地进行营建;随后,当那个人用飞石、纵火和刀剑洗劫我的住宅时,元老院决议,凡行此暴举者,皆须受针对袭击整个国家的暴力法的制裁。而在你们提出议案之际——自有人类记忆以来最勇敢、最优秀的执政官们!——同样的元老院在出席人数极多的情况下决议,凡侵犯我住宅者,即属危害国家。
nego ullo de opere publico, de monumento, de templo tot senatus exstare consulta quot de mea domo, quam senatus unam post hanc urbem constitutam ex aerario aedificandam, a pontificibus liberandam, a magistratibus defendendam, a iudicibus puniendam4 putarit. P. Valerio pro maximis in rem publicam beneficiis data domus est in Velia publice, at mihi in Palatio restituta; illi locus, at mihi etiam parietes atque tectum; illi quam ipse privato iure tueretur, mihi quam publice magistratus omnes defenderent. quae quidem ego si aut per me aut ab aliis haberem, non praedicarem apud vos, ne nimis gloriari viderer; sed cum sint mihi data a vobis, cum ea attemptentur eius lingua cuius ante manu eversa vos mihi et liberis meis manibus vestris reddidistis, non ego de meis sed de vestris factis loquor, nec vereor ne haec mea vestrorum beneficiorum praedicatio non grata potius quam adrogans videatur.
我敢断言,没有任何公共建筑、纪念碑或神庙能像我的住宅那样拥有如此多的元老院决议;自从这座城市建立以来,元老院唯独认为这一座宅邸应当由国库出资建造、由大祭司们予以免除约束、由行政长官们予以保卫、由审判官们惩处其侵害者。普布利乌斯·瓦勒里乌斯因对国家的巨大功绩而在维利亚山丘上被公开赠予了一座住宅,而我的住宅则是在帕拉蒂尼山丘上得以恢复;赐予他的是地基,而赐予我的还包括墙壁和屋顶;赐予他的是由他凭私法权利自行维护的房屋,而赐予我的则是由全体长官以国家名义共同保卫的房屋。如果我拥有这些确实是凭靠我自己或来自他人,我便不会在诸位面前公开宣扬,以免显得过于夸耀;然而,既然这些是诸位赐予我的,既然这些正受到那个曾亲手摧毁它们之人的口舌攻击——而诸位曾亲手将其归还给我与我的孩子们——我所谈论的便不是我自己的作为,而是诸位的功绩;我也不担心我对诸位恩惠的这番颂扬会被视为傲慢而非令人欣慰的感激之举。
- 13post sacra constituta
介词 post 与完成时被动分词 constituta 连用,构成所谓的“建城以来”(ab urbe condita)结构,相当于抽象名词短语,意为“自祭仪确立以来”。
- 13scribendo adessent
动名词与格 scribendo 与动词 adessent 连用表示目的,构成罗马官方文书的固定表述(adesse scribendo),意为“作为正式见证人出席元老院决议文的起草与记录”。
- 14quo quae optima lege
紧随 privato eodem [iure] 的高度浓缩关系从句,省略了先行词与动词(即 quo [ea domus munita est] quae optima lege [munita est]),意为“享有与以最优惠法律条件所保有的房屋相同的私法之权”。
- 16a iudicibus puniendam
动形容词 puniendam 在语法上与 domum 一致,但此处属于转喻性质的压缩表达(字面为“住宅应当被惩罚”),实际含义指“对该住宅的侵犯[或侵犯者]应当由审判官予以惩处”。
