← 西塞罗

论哈鲁斯佩克斯的答复

§5-8

米罗的宿命与克洛狄乌斯伪装的虔诚

西塞罗阐明克洛狄乌斯的敌意并非针对其个人,而是针对国家与正义,并指出上天注定消灭这一祸患的人是米罗而非自己;随后,他揭露了克洛狄乌斯竟然召开民众集会抗议“宗教遭到忽视”的荒谬与虚伪。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§5

​nihil enim contra me fecit odio mei,1 sed odio severitatis, odio dignitatis, odio rei publicae: non me magis violavit quam senatum, quam equites Romanos, quam omnis bonos, quam Italiam cunctam: non denique in me sceleratior fuit quam in ipsos deos immortalis. etenim illos eo scelere violavit quo nemo antea: in me fuit eodem animo quo etiam eius familiaris Catilina, si vicisset, fuisset. itaque eum numquam a me esse accusandum putavi, non plus quam stipitem illum qui quorum hominum esset nesciremus, nisi se Ligurem ipse esse diceret. quid enim hunc persequar, pecudem ac beluam, pabulo inimicorum meorum et glande corruptum? qui si sensit quo se scelere devinxerit, non dubito quin sit miserrimus; sin autem id non videt, periculum est ne se stuporis excusatione defendat.

实际上,他针对我所做的一切,并非出于对我的仇恨,而是出于对严正的仇恨、对尊严的仇恨、对国家的仇恨:他对我的侵害,绝不大于对元老院、对罗马骑士、对所有正直之士、对全意大利的侵害;归根结底,他在我身上所犯下的罪孽,绝不重于针对不朽神明本身的罪孽。因为他是用前所未有的罪行亵渎了神明;而对待我,他的心态与他亲密的朋友喀提林倘若取胜本会持有的心态完全一样。因此,我从不认为他应当由我来起诉,正如我认为不应当起诉那个木头人一样——若非他自称是利古里亚人,我们甚至不知道他是属于哪个种族的人。因为我为何要去追究这个被我敌人的饲料和橡实所收买的牲畜与野兽呢?如果他意识到自己已被何等罪行所束缚,我毫不怀疑他是极其悲惨的;但如果他看不到这一点,就存在他会以愚钝为借口来为自己辩护的危险。

§6

​accedit etiam quod exspectatione omnium fortissimo et clarissimo viro, T. Annio, devota et constituta ista hostia esse videtur; cui me praeripere desponsam iam et destinatam laudem, cum ipse eius opera et dignitatem et salutem reciperarim, valde est iniquum. etenim ut P. ille Scipio natus mihi videtur ad interitum exitiumque Carthaginis, qui illam a multis imperatoribus obsessam, oppugnatam, labefactam, paene captam aliquando quasi fatali adventu solus evertit, sic T. Annius ad illam pestem comprimendam, exstinguendam, funditus delendam natus esse videtur et quasi divino munere donatus rei publicae. solus ille cognovit quem ad modum armatum civem, qui lapidibus, qui ferro alios fugaret, alios domi contineret, qui urbem totam, qui curiam, qui forum, qui templa omnia caede incendiisque terreret, non modo vinci verum etiam vinciri oporteret.2

此外,在所有人的期待中,那个牺牲品似乎已被许诺并注定归于那位最勇敢、最显赫的人——提图斯·安尼乌斯;而在我自己正是通过他的努力才恢复了尊严与安全的情况下,去从他手中夺走已经许定并注定属于他的荣耀,是极其不公正的。因为正如在我看来,那位著名的普布利乌斯·西庇阿似乎是为了迦太基的覆灭与毁灭而生——迦太基曾被许多统帅围困、进攻、动摇且几乎攻克,而西庇阿最终犹如命中注定般单枪匹马将其彻底颠覆——同样,提图斯·安尼乌斯似乎是为了遏制、熄灭并彻底根除那个害毒而生,且犹如神明的恩赐一般被赋予了国家。只有他明白,一个用石块、用刀剑驱赶他人、将其他人困闭在家中、用屠杀和纵火使全城、议事堂、广场和所有神庙陷入恐惧的武装公民,不仅应当被击败,更应当被绳之以法。

§7

​huic ego et tali et ita de me ac de patria merito viro numquam mea voluntate praeripiam eum praesertim reum cuius ille inimicitias non solum suscepit propter salutem meam, verum etiam adpetivit. sed si etiam nunc inlaqueatus iam omnium legum periculis, inretitus odio bonorum omnium, exspectatione supplici iam non diuturna implicatus, feretur tamen haesitans et in me impetum impeditus facere conabitur, resistam et aut concedente aut etiam adiuvante Milone eius conatum refutabo: velut hesterno die cum mihi stanti tacens minaretur, voce tantum attigi legum initium et iudici. consedit ille: conticui. diem dixisset, ut iecerat: fecissem ut ei statim tertius a praetore dies diceretur.3 atque hoc sic moderetur et cogitet, si contentus sit iis sceleribus quae commisit, esse se iam consecratum Miloni: si quod in me telum intenderit, statim me esse arrepturum arma iudiciorum atque legum.

对于这样一位卓越的、对我及祖国建立如此功勋的人,我绝不会出于自己的意愿,从他手中夺走那位被告,尤其是安尼乌斯不仅为了我的安全而承担、甚至主动寻求其敌意的被告。但是,如果此人即便在如今已被所有法律的危险所网罗、被所有正直之士的憎恨所纠缠、被为期不远的惩罚预期所困扰的情况下,仍然跌跌撞撞地狂奔并试图受阻地对我发起冲击,我将坚决抵抗,并在米罗让步或协助下挫败他的企图。正如昨天我站着时他默默地威胁我,我仅仅用言语提及了法律和法庭的开端。他瘫坐了下去;我便保持了沉默。如果他像曾经口头扬言的那样对我提起正式控告,我早就促成法务官立即为他指定第三个开庭审理日了。因此,让他这样权衡并思考:如果他满足于已犯下的罪行,那么他已经注定要献祭给米罗;如果他把任何武器对准我,我将立即拿起法庭与法律的武器。

§8

​atque paulo ante, patres conscripti, contionem habuit quae est ad me tota delata; cuius contionis primum universum argumentum sententiamque audite; cum riseritis impudentiam hominis, tum a me de tota contione audietis. de religionibus sacris et caerimoniis est contionatus, patres conscripti, Clodius: Publius, inquam, Clodius sacra et religiones neglegi violari pollui questus est! non mirum si hoc vobis ridiculum videtur: etiam sua contio risit hominem, quo modo ipse gloriari solet, ducentis confixum senati consultis, quae sunt omnia contra illum pro religionibus facta, hominemque eum qui pulvinaribus bonae deae stuprum intulerit, eaque sacra quae viri oculis ne imprudentis quidem aspici fas est non solum aspectu virili sed flagitio stuproque violarit, in contione de religionibus neglectis conqueri.4

各位元老,就在刚才,他举行了一次民众集会,其内容已全部汇报给我;请诸位首先听听那场集会的总体主题和主旨;当你们嘲笑了这个人的厚颜无耻之后,便会从我这里听到关于整场集会的详细情况。各位元老,克洛狄乌斯竟然就神圣的宗教仪式与典礼召开了民众集会:我说,正是普布利乌斯·克洛狄乌斯,抱怨神圣的仪式与宗教遭到忽视、侵害与玷污!如果这对你们来说显得荒谬可笑,那不足为奇:就连他自己的民众集会也嘲笑这个(如他自己习惯夸耀的那样)被两百项元老院决议所穿透的人——这些决议全是为了宗教而针对他制定的;人们嘲笑这样一个将通奸丑行带入善神神榻、不仅用男人的目光而且用可耻的奸淫玷污了即使无意之中也不容男人眼睛目睹之神圣仪式的人,竟然在民众集会上抱怨宗教受到忽视。

语法注4 条
  1. 5odio mei

    人称代词单数属格 mei 用作宾格性属格,意为“出于对我的仇恨”。它与后文的 odio severitatis、odio dignitatis 和 odio rei publicae 并列,均表示仇恨的对象(客体)。

  2. 6non modo vinci verum etiam vinciri oporteret

    由非人称动词 oporteret(未完成过去时虚拟式)所支配的宾格加不定式结构。被动不定式 vinci(源自 vinco,“被击败”)与 vinciri(源自 vincio,“被捆绑/拘禁”)在语音和词形上构成双关与音韵对仗(paronomasia)。

  3. 7fecissem ut ei statim tertius a praetore dies diceretur

    过去完成时虚拟式 fecissem 构成与过去事实相反的条件句主句。facio ut + 虚拟式表示使役(“我本会促使……”)。dies dicere 是指定开庭日期的司法专门用语;tertius dies 指裁判官正式指定法律程序中的第三个审问日。

  4. 8hominemque eum qui pulvinaribus bonae deae stuprum intulerit, ... in contione de religionibus neglectis conqueri

    此句为宾格加不定式结构(hominem ... conqueri),作为前文动词 risit(etiam sua contio risit...)的宾语。由于插入了冗长的关系从句(qui ... intulerit, eaque sacra ... violarit),主语宾格 hominem 与不定式 conqueri 之间产生了大幅度的语序隔置(hyperbaton),其骨架意义为“(连民众)都嘲笑这样一个男人在集会上抱怨……”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi021.humanitext-lat2:5-8