← 西塞罗

论哈鲁斯佩克斯的答复

§55-58

呼吁显贵和解与神谕所指克洛狄乌斯之罪

西塞罗呼吁消除显贵之间的不和,将占卜官关于“秘密阴谋”和“劣等与被逐之人”的警告直接对应到克洛狄乌斯身上,并历数其背弃家族、亵渎神圣以及危害祖国的种种滔天罪行。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§55

​inest hoc tempore haud obscurum odium, atque id insitum penitus et inustum animis hominum amplissimorum; dissident principes; captatur occasio.1 qui non tantum opibus valent nescio quam fortunam tamen ac tempus exspectant: qui sine controversia plus possunt, ii fortasse non numquam consilia ac sententias inimicorum suorum extimescunt. tollatur haec e civitate discordia: iam omnes isti qui portenduntur metus exstinguentur, iam ista serpens, quae tum hic delitiscit, tum se emergit et fertur illuc, compressa atque inlisa morietur. monent enim eidem "ne occvltis consiliis res pvblica laedatvr.2" quae sunt occultiora quam eius qui in contione ausus est dicere iustitium edici oportere, iuris dictionem intermitti, claudi aerarium, iudicia tolli? nisi forte existimatis hanc tantam conluvionem illi tantamque eversionem civitatis in mentem subito in rostris cogitanti venire potuisse. est quidem ille plenus vini stupri somni, plenusque inconsideratissimae ac dementissimae temeritatis; verum tamen nocturnis vigiliis, etiam coitione hominum, iustitium illud concoctum atque meditatum est. Mementote, patres conscripti, verbo illo nefario temptatas auris nostras et perniciosam viam audiendi consuetudine esse munitam.

此时此刻,存在着绝非隐秘的仇恨,它深深根植并烙印在最显赫之人的心灵之中;领袖们彼此反目;人人窥伺时机。那些财力并非如此雄厚的人,在等待着不知何等的机缘与时节;而那些无可争议地拥有更大力量的人,或许有时正畏惧着其政敌的谋划与主张。让这种不和从城邦中消除吧:顿时,所有被昭示的恐惧都将烟消云散,而那条时而潜藏于此、时而破土而出窜向彼处的毒蛇,也必在挤压与撞击下毙命。因为那些神谕者同样警告道:“免得国家受暗中谋划之害。” 集会上有谁的图谋比那个胆敢宣称应当宣布司法停摆、中止司法裁决、关闭国库、废除审判之人的图谋更为隐秘?除非诸位碰巧以为,如此滔天的混乱与如此彻底的城邦覆灭,竟能在讲坛上思索时突然涌入他的脑海。他确实满身酒气、沉溺奸淫与昏睡,充斥着极度轻率与疯狂的鲁莽;然而,那场司法停摆正是通过夜间的守候、甚至是众人的密谋而酝酿成熟并深思熟虑的。请铭记,各位元老院议员,我们的耳朵正是被那大逆不道的言辞所试探,而一条毁灭之路也因听闻的习以为常而被铺就。

§56

​sequitur illud, "ne deterioribvs repvlsisqve honos avgeatvr." repulsos videamus, nam deteriores qui sint, post docebo. sed tamen in eum cadere hoc verbum maxime qui sit unus omnium mortalium sine ulla dubitatione deterrimus, concedendum est. qui sunt igitur repulsi? non, ut opinor, ii qui aliquando honorem vitio civitatis, non suo, non sunt adsecuti; nam id quidem multis saepe optimis civibus atque honestissimis viris accidit. repulsi sunt ii quos ad omnia progredientis,3 quos munera contra leges gladiatoria parantis, quos apertissime largientis non solum alieni sed etiam sui, vicini, tribules, urbani, rustici reppulerunt: hi ne honore augeantur monent. debet esse gratum quod praedicunt, sed tamen huic malo populus Romanus ipse nullo haruspicum admonitu sua sponte prospexit.

接下来便是那句话:“免得劣等之徒与被逐之人荣衔得增。” 让我们看看被逐之人;至于劣等之徒是谁,我稍后再作阐明。然而必须承认,这个词最为适用的,无疑是全人类中唯一最为劣恶的那厮。那么,被逐之人究竟是谁?在我看来,绝非那些曾因城邦的过错而非自身过错未能获得官职的人;因为那往往降临于许多最优秀的公民与最正直的男子身上。被逐之人乃是那些横冲直撞、违规筹办角斗士表演、明目张胆大行贿赂,不仅被外人,而且被宗族、邻舍、同部落人、城里人、乡下人所唾弃之人:〔占卜官〕警告不可让这些人增添荣衔。他们所预言的固然值得感激,但面对这一灾患,罗马人民自身未经占卜官的任何告诫,早已自觉采取了防范。

§57

​deteriores cavete; quorum quidem est magna natio, sed tamen eorum omnium hic dux est atque princeps; etenim si unum hominem deterrimum poeta praestanti aliquis ingenio fictis conquisitisque vitiis deformatum vellet inducere, nullum profecto dedecus reperire posset quod in hoc non inesset, multaque in eo penitus defixa atque haerentia praeteriret. parentibus et dis immortalibus et patriae nos primum natura conciliat; eodem enim tempore et suscipimur in lucem et hoc caelesti spiritu augemur et certam in sedem civitatis ac libertatis adscribimur. iste parentum nomen, sacra, memoriam, gentem Fonteiano nomine4 obruit; deorum ignis, solia, mensas, abditos ac penetralis focos, occulta et maribus non invisa solum, sed etiam inaudita sacra inexpiabili scelere pervertit, idemque earum templum inflammavit dearum quarum ope etiam aliis incendiis subvenitur.

当心劣等之徒;他们的族类确实庞大,但在这所有人之中,此人正是魁首与领袖。倘若某位才华卓绝的诗人试图塑造一个因捏造与搜罗的诸般恶行而丑态百出的极恶之人,他必定找不出任何一种耻辱是此人身上所没有的,甚至还会遗漏许多深深扎根并盘踞在其身上的污点。自然最初将我们与父母、不朽的神明以及祖国联结在一起;因为在同一时刻,我们被迎入光明,被这天赐的气息所滋养,并被编入公民权与自由的稳固居所。但这厮却以丰特尤斯家族之名,湮没了父母之名、祭祀、记忆以及宗族;他以不可赦免的罪行污损了神明的火焰、宝座、供桌、隐秘深处的祭坛,以及男子不仅未曾目睹、甚至未曾听闻的秘仪;而那些连发生其他火灾时也要靠其援助来施救的女神们的庙宇,也正是被他付之一炬。

§58

​quid de patria loquar? qui primum eum civem vi, ferro, periculis urbe, omnibus patriae praesidiis depulit quem vos patriae conservatorem esse saepissime iudicaritis, deinde everso senatus, ut ego semper dixi, comite, duce, ut ille dicebat,5 senatum ipsum, principem salutis mentisque publicae, vi, caede incendiisque pervertit; sustulit duas leges, Aeliam et Fufiam, maxime rei publicae salutaris, censuram exstinxit, intercessionem removit, auspicia delevit, consules sceleris sui socios aerario, provinciis, exercitu armavit, reges qui erant vendidit, qui non erant appellavit, Cn. Pompeium ferro domum compulit, imperatorum monumenta evertit, inimicorum domus disturbavit, vestris monumentis suum nomen inscripsit. infinita sunt scelera quae ab illo in patriam sunt edita. quid? quae in singulos civis quos necavit, socios quos diripuit, imperatores quos prodidit, exercitus quos temptavit?

对于祖国我又能说些什么呢?他先以暴力、刀剑与危险将那位诸位屡次判定为祖国拯救者的公民逐出城邦、逐出祖国的一切庇护。接着,元老院的同道——或者如他所称的领导者,如我一贯所称的同伴——被摧毁之后,他又以暴力、杀戮与纵火覆灭了元老院本身,这公共安全与心智的领袖。他废除了对国家最为有益的《埃利乌斯法》与《福菲乌斯法》两项法律,消灭了监察官职,取消了否决权,废止了鸟卜,用国库、行省与军队武装起作为其罪行同谋的执政官,出卖现存的国王,册封非王之人为王,以刀剑将格奈乌斯·庞培逼入家中,推倒将领们的纪念碑,拆毁政敌的房屋,将自己的名字刻在诸位的纪念物上。他施加于祖国的罪行罄竹难书。更何论他对被其杀害的单个公民、被其洗劫的同盟者、被其出卖的统帅、被其腐蚀的军队所犯下的罪行呢?

语法注6 条
  1. 55captatur occasio

    简洁的被动句式,在语境中表示相互对立的显贵们都在暗中窥测对方的破绽和行动的时机。

  2. 55ne occultis consiliis res publica laedatur

    引自占卜官的神谕记录,充当 monent 所引导的实质性从句(现在时虚拟式),ne 表示警告“免得……受到损害”。

  3. 56quos ad omnia progredientis

    reppulerunt 的宾语对格短语。quos 与并列的现在分词对格 progredientis(即 progredientes)、parantis 和 largientis 配合,生动描绘了候选人在遭到选民唾弃时所从事的种种不法行径。

  4. 57Fonteiano nomine

    手段夺格。指克洛狄乌斯为了取得保民官参选资格,被平民普布利乌斯·丰特尤斯(Publius Fonteius)收养(即转归平民身分),从而背弃了其祖传的克劳狄乌斯贵族世系。

  5. 58senatus, ut ego semper dixi, comite, duce, ut ille dicebat

    独立夺格结构(everso ... comite)。西塞罗在此对比了他自称的元老院“同道/陪伴者”(comes)与克洛狄乌斯指责他是元老院“头目/引路人”(dux)的说法。

  6. 55auditi consuetudine

    audiendi consuetudine 由动名词属格与 consuetudine 构成夺格短语,作方式或原因状语,意为“通过听闻[此类悖逆言论]的习惯/日久听惯”。

    未在正文中定位

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi021.humanitext-lat2:55-58