- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi021.humanitext-lat2:59-63
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗将克洛狄乌斯的私德败坏及其贪婪党羽比作神话怪物予以痛斥,援引占卜官关于防范体制更变的警告敦促各阶层精诚团结,并指出地震等异象乃是不朽神明真正的警示,呼吁众人平息内部纷争。
quid vero? ea quanta sunt quae in ipsum se scelera, quae in suos edidit! quis minus umquam pepercit hostium castris quam ille omnibus corporis sui partibus? quae navis umquam in flumine publico tam vulgata omnibus quam istius aetas fuit? quis umquam nepos tam libere est cum scortis quam hic cum sororibus volutatus? quam denique tam immanem Charybdim poetae fingendo exprimere potuerunt, quae tantos exhauriret gurgites quantas iste Byzantiorum Brogitarorumque praedas exsorbuit? aut tam eminentibus canibus Scyllam tamque ieiunis quam quibus istum videtis, Gelliis, Clodiis, Titiis, rostra ipsa mandentem?1
况且,这厮对自己本身、对自己的亲族所犯下的罪行,又是何等滔天!谁曾对待敌人的营垒,比他对待自己身躯的各个部位还要更不留情面?在公用河流之上,又有哪艘船只曾像这厮的青春时代那样,对所有人都是如此门户大开?又有哪个浪荡败家子,曾像这厮与其亲姐妹鬼混那般,如此肆无忌惮地与娼妓厮混?究竟有哪只如此凶暴的卡律布狄斯,能被诗人在虚构中描摹出来,足以吞没如同那厮吞噬来自拜占庭人与布罗吉塔鲁斯的掠夺物那般庞大的漩涡?或者说,又有哪只斯库拉,带有如同诸位所见与正撕咬讲坛本身的他相伴的盖利乌斯之流、克洛狄乌斯之流、蒂蒂乌斯之流那般显目而饥渴的恶犬?
qua re, id quod extremum est in haruspicum responso, providete "ne rei pvblicae statvs commvtetvr"; etenim vix haec, si undique fulciamus iam labefacta, vix, inquam, nixa in omnium nostrum umeris cohaerebunt. fuit quondam ita firma haec civitas et valens ut neglegentiam senatus vel etiam iniurias civium ferre posset. iam non potest. aerarium nullum est, vectigalibus non fruuntur qui redemerunt, auctoritas principum cecidit, consensus ordinum est divulsus, iudicia perierunt, suffragia descripta tenentur a paucis, bonorum animus ad nutum nostri ordinis expeditus iam non erit, civem qui se pro patriae salute opponat invidiae frustra posthac requiretis.
因此,请当心占卜官应辞中的最后一条:“免得国家体制遭致更变”;因为即便我们从四面八方支撑起这已经动摇的国本,我也要说,即便依靠我们全体之双肩,这些体制也难以维系。这个城邦曾经如此坚固强盛,以至于能够承受元老院的怠惰,甚至承受公民们的侵害。如今它已承受不起了。国库空虚,承包赋税之人无法享有收益,领袖人物的威信扫地,各阶层的和谐分崩离析,审判荡然无存,编定的选票被极少数人把持,忠良之士的心智不再随我等阶层的号令而待命,此后诸位若再想寻求一位为祖国安危而甘冒众怒挺身而出的公民,必将徒劳无功。
qua re hunc statum qui nunc est, qualiscumque est, nulla alia re nisi concordia retinere possumus; nam ut meliore simus loco ne optandum quidem est illo impunito; deteriore autem statu ut simus, unus est inferior gradus aut interitus aut servitutis; quo ne trudamur di immortales nos admonent, quoniam iam pridem humana consilia ceciderunt. atque ego hanc orationem, patres conscripti, tam tristem, tam gravem non suscepissem, non quin hanc personam et has partis, honoribus populi Romani, vestris plurimis ornamentis mihi tributis, deberem et possem sustinere, sed tamen facile tacentibus ceteris reticuissem;2 sed haec oratio omnis fuit non auctoritatis meae, sed publicae religionis. mea fuerunt verba fortasse plura, sententiae quidem omnes haruspicum, ad quos aut referri nuntiata ostenta non convenit aut eorum responsis commoveri necesse est.
因此,现今这无论如何的体制,除了同心协力之外,我们别无他法予以维系;因为在那厮未受惩罚之时,我们指望处境改善甚至是不应希冀的;而若落入更坏的境地,其下唯有一个台阶,不是毁灭便是奴役;为了免得我们被推入其中,鉴于人间的计谋早已失效,不朽的神明正在向我们发出警示。各位元老院议员,我本不会发表如此沉痛、如此严肃的演说——这并非因为承蒙罗马人民的殊荣以及诸位授予我的诸多荣耀,我不应或不能承担起这副角色与这些职责,但即便如此,在众人沉默之时我也本可轻易保持缄默;然而这篇演说通篇并非出于我个人的威权,而是出于公共的宗教责任。言辞或许大多出自于我,但主旨则全然属于占卜官们;对于他们,要么报告的异象不该提交审议,要么就必须为其神谕所深深震动。
quod si cetera magis pervulgata nos saepe et leviora moverunt, vox ipsa deorum immortalium non mentis omnium permovebit? nolite enim id putare accidere posse quod in fabulis saepe videtis fieri, ut deus aliqui delapsus de caelo coetus hominum adeat, versetur in terris, cum hominibus conloquatur. cogitate genus sonitus eius quem Latinienses nuntiarunt, recordamini illud etiam quod nondum est relatum, quod eodem fere tempore factus in agro Piceno Potentiae nuntiatur terrae motus horribilis cum quibusdam † multis metuendisque rebus: haec eadem profecto quae prospicimus impendentia pertimescetis.
倘若其他更为寻常、更为轻微的异象曾屡屡打动我们,难道不朽神明自身的声音反而不能深深触动所有人的心灵吗?切莫以为神话中屡屡见到的情形可能发生——即某位神祇自天而降,步入凡人的集会,流连于尘世,与凡人交谈。请想想拉提尼乌姆人所报告的那种声音的性质,也请忆及尚未被正式呈报的异象:几乎在同一时刻,据报在皮凯努姆地区的波滕提亚发生了一场可怕的地震,并伴随着若干众多且令人惊骇的现象。对于我们所预见的这些迫在眉睫的危机,诸位必当深感敬畏。
etenim haec deorum immortalium vox, haec paene oratio iudicanda est, cum ipse mundus, cum maria atque terrae motu quodam novo contremiscunt et inusitato aliquid sono incredibilique praedicunt. in quo constituendae nobis quidem sunt procurationes et obsecratio, quem ad modum monemur. sed faciles sunt preces apud eos qui ultro nobis viam salutis ostendunt: nostrae nobis sunt inter nos irae discordiaeque placandae.
因为这应当被判定为不朽神明的声音,几乎是神明的言说——当天宇本身、当海洋与大地皆因前所未有的震颤而颤栗,并以异乎寻常且难以置信的声音预告某些事端之时。在此之中,诚如我们所受告诫的那样,我们确实应当举行禳解之仪与祈求。然而,在那些主动向我们指示拯救之路的神明面前,祈祷是容易的;我们彼此之间的愤怒与不和,才必须由我们自己去平息。
- 59aut tam eminentibus canibus Scyllam tamque ieiunis quam quibus istum videtis, Gelliis, Clodiis, Titiis, rostra ipsa mandentem?
包含双重比喻与双关的复杂修辞句。(1) 承接上文的 Charybdim,句子骨架为 aut [quis fingendo exprimere potuit] tam eminentibus canibus Scyllam... quam [iis canibus] quibus istum [cinctum] videtis。(2) Gelliis, Clodiis, Titiis 是与关系代词 quibus 同格的夺格,将克洛狄乌斯的党羽比作斯库拉腰间凸出且饥肠辘辘的恶犬头颅。(3) 宾语 rostra 兼具神话与现实的双关意:既指神话中斯库拉撕咬船只的“船首/撞角(rostra)”,又指克洛狄乌斯一伙在政治上蚕食、亵渎罗马的“演讲台(Rostra)”。
- 61non quin hanc personam et has partis, honoribus populi Romani, vestris plurimis ornamentis mihi tributis, deberem et possem sustinere, sed tamen facile tacentibus ceteris reticuissem
non quin + 虚拟式(deberem et possem)句式,相当于 non quod non(“并非我没有义务且不能承担……”)。作者首先排除了一种可能被误解的否定理由,随后以 sed tamen 转折,说明自己虽完全有资格和职责承担此任,但若旁人沉默本也可轻松缄口,从而引出后文强调自己发声是出于公共宗教职责而非个人名誉。
