← 西塞罗

论哈鲁斯佩克斯的答复

§50-54

克洛狄乌斯利用贵人派不和与内战的警告

西塞罗抨击克洛狄乌斯借贵人派内部不和而死灰复燃及其逢迎庞培的反复无常,并以罗马内战的历史警示神谕所昭示的派系内讧之灾。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§50

videtis igitur hominem per se ipsum iam pridem adflictum ac iacentem perniciosis optimatium discordiis excitari, cuius initia furoris dissensionibus eorum qui tum a vobis seiuncti videbantur sustentata sunt. reliqua iam praecipitantis tribunatus etiam post tribunatum obtrectatores eorum atque adversarii defenderunt; ne a re publica rei publicae pestis removeretur restiterunt,1 etiam ne causam diceret, etiam ne privatus esset. etiamne in sinu atque in deliciis quidam optimi viri viperam illam venenatam ac pestiferam habere potuerunt? quo tandem decepti munere? volo, inquiunt, esse qui in contione detrahat de Pompeio. detrahat ille vituperando? velim sic hoc vir summus atque optime de mea salute meritus accipiat ut a me dicitur; dicam quidem certe quod sentio. mihi me dius fidius tum de illius amplissima dignitate detrahere cum illum maximis laudibus ecferebat videbatur.

因此诸位可以看到,一个本已自取灭亡、久已倒地不起的人,正被贵人派毁灭性的纷争所唤醒,其疯狂的开端曾得到当时看来与诸位疏离之人的分歧所支撑。即使在他任满之后,他们的毁谤者与敌手们仍旧维护着他那已陷于绝境的保民官残局;他们百般抗拒,不让国家的灾祸从国家中被清除,甚至不让他出庭受审,甚至不让他成为平民。难道某些最优秀的男子竟能将那条淬毒而带来祸患的蝰蛇怀抱在胸前、视作爱宠吗?他们究竟是被怎样的恩惠所蒙骗的呢? 他们说: “我们希望集会上有个能够贬抑庞培的人。” 他凭着辱骂就能贬抑吗?但愿这位最卓越的、对我重返生还立下至高功勋的男子,能按照我说话的原意来领会它;我定然要直陈我的感受。指着信义之神起誓,在我看来,正是在那厮用最高赞辞捧赞庞培时,他才是在贬抑其无比崇高的尊严。

§51

​utrum tandem C. Marius splendidior cum eum C. Glaucia laudabat, an cum eundem iratus postea vituperabat? an ille demens et iam pridem ad poenam exitiumque praeceps foedior aut inquinatior in Cn. Pompeio accusando quam in universo senatu vituperando fuit? quod quidem miror, cum alterum gratum sit iratis, alterum esse tam bonis civibus non acerbum. sed ne id viros optimos diutius delectet, legant hanc eius contionem de qua loquor; in qua Pompeium ornat,—an potius deformat? certe laudat, et unum esse in hac civitate dignum huius imperi gloria dicit, et significat se illi esse amicissimum et reconciliationem esse gratiae factam.

试问,盖约·马略是在盖约·格劳基亚赞扬他时更为光耀,还是在格劳基亚后来愤怒地辱骂他时更为光耀?抑或,那个早已狂乱而奔向惩罚与毁灭的家伙,在控告格奈乌斯·庞培时,难道比在辱骂整个元老院时更为丑恶污秽吗?真正令我诧异的是,既然前者取悦了愤怒之人,为何后者对如此善良的公民而言却并非苦涩难当。但为了不让这件事长久取悦那些最优秀的男子,让他们读读我所说的他那篇集会演说吧;在其中他美化了庞培——抑或更确切地说是玷污了他?他确实赞扬了他,宣称在这城邦中唯有一人配得上这帝国的荣耀,并暗示自己与他是最亲密的朋友,彼此已达成了善意的和解。

§52

​quod ego quamquam quid sit nescio, tamen hoc statuo, hunc, si amicus esset Pompeio, laudaturum illum non fuisse.2 quid enim, si illi inimicissimus esset, amplius ad eius laudem minuendam facere potuisset? videant ii qui illum Pompeio inimicum esse gaudebant, ob eamque causam in tot tantisque sceleribus conivebant, et non numquam eius indomitos atque ecfrenatos furores plausu etiam suo prosequebantur, quam se cito inverterit. nunc enim iam laudat illum: in eos invehitur quibus se antea venditabat. quid existimatis eum, si reditus ei gratiae patuerit, esse facturum, qui tam libenter in opinionem gratiae inrepat?

对此,尽管我不知究竟是怎么回事,但我认定这一点:这厮若是庞培的朋友,是决不会去赞美他的。因为,倘若他是庞培最大的死敌,为了减损其赞誉,他又能做出什么更甚于此的事呢?那些曾因他是庞培的敌人而暗自庆幸、并为此对如此之多、如此严重的罪行姑息纵容、甚至屡次以掌声附和其狂乱不羁之举的人们,且看他转变得何其迅速吧。因为现在他已开始赞美庞培:反过来抨击起先前他向之兜售自己的那些人了。对于一个如此热衷于钻营这种和解声誉的人,倘若重归于好的大门真向他敞开,诸位以为他还会做出什么来呢?

§53

quas ego alias optimatium discordias a dis immortalibus definiri putem? nam hoc quidem verbo neque P. Clodius neque quisquam de gregalibus eius aut de consiliariis designatur. habent Etrusci libri certa nomina quae in id genus civium cadere possint: "deteriores, repvlsos", quod iam audietis,3 hos appellant quorum et mentes et res sunt perditae longeque a communi salute diiunctae. qua re cum di immortales monent de optimatium discordia, de clarissimorum et optime meritorum civium dissensione praedicunt; cum principibus periculum caedemque portendunt, in tuto conlocant Clodium, qui tantum abest a principibus quantum a puris, quantum ab religiosis.

我怎能认为不朽的神明所界定的贵人派纷争是指别的什么呢?因为用这个词既不是指普布利乌斯·克洛狄乌斯,也不是指他的任何党羽或谋士。伊特鲁里亚文献中有确切的词语可以适用于这一类公民:你们稍后就会听到,他们把那些心智与产业皆已破产、且远离公共安全的人称为“下劣之徒、被逐之人”。因此,当不朽的神明就贵人派的分歧发出警告时,他们预言的是最显赫、最立功绩的公民之间的不和;当他们向领袖们预示危险与屠杀时,他们却将克洛狄乌斯置于安全之地,因为他距离领袖人物之遥远,犹如他距离纯洁者、距离虔敬者之遥远。

§54

​vobis, o carissimi atque optimi cives, et vestrae saluti consulendum et prospiciendum vident. caedes principum ostenditur; id quod interitum optimatium sequi necesse est adiungitur; ne in unius imperium res recidat admonemur. ad quem metum si deorum monitis non duceremur, tamen ipsi nostro sensu coniecturaque raperemur; neque enim ullus alius discordiarum solet esse exitus inter claros et potentis viros nisi aut universus interitus aut victoris dominatus ac regnum. dissensit cum Mario, clarissimo civi, consul nobilissimus et fortissimus, L. Sulla; horum uterque ita cecidit victus ut victor idem regnaverit.4 Cum Octavio conlega Cinna dissedit; utrique horum secunda fortuna regnum est largita, adversa mortem. idem iterum Sulla superavit; tum sine dubio habuit regalem potestatem, quamquam rem publicam reciperarat.

亲爱的、最优秀的公民同胞们,神明看到必须为诸位及诸位的安全深谋远虑。领袖的屠杀已被昭示;贵人派的灭亡所必然带来的后果也被附加上了;我们受到告诫,免得国家重新沦于一人的统治之下。即便我们没有被神明的告诫引向这一恐惧,我们自己凭着知觉与推测也会被迫奔向它;因为在显赫与有权势的人物之间的纷争,除了全体灭亡,便是胜利者的独裁与君主统治,向来别无其他结局。最高贵而勇敢的执政官卢基乌斯·苏拉曾与最显赫的公民马略发生分歧;他们两人各自在被击败时倒下,结果却是同一个人在作为胜利者时称王统治。秦纳与其同僚奥克塔维乌斯发生分歧;顺境赐予了他们两人王权,逆境则赐予了死亡。同一个苏拉再次获胜;那时尽管他光复了共和国,却毫无疑问掌握了王者的权力。

语法注4 条
  1. 50ne a re publica rei publicae pestis removeretur restiterunt

    由 restiterunt(抵抗、阻挠)引出的带有虚拟式(removeretur)的 ne 从句,表阻碍或否定目的。主语承前句的 obtrectatores eorum atque adversarii。属格 rei publicae 修饰 pestis(“国家的祸害/疫病”),与前面的夺格 a re publica(“从国家中”)形成修辞上的对照与重复。

  2. 52laudaturum illum non fuisse

    在间接引语(作 statuo 宾语的宾格不定式结构)中表示过去与事实相反的条件句主句,在直接引语中相当于 non laudavisset。它与从句 si amicus esset(未完成过去虚拟式,表与现在或持续事实相反)构成混合条件句。

  3. 53quod iam audietis

    关系代词 quod 以插入句的形式指代紧接其前的引语 deteriores, repulsos(“正如你们稍后将听到的”)。这预告了即将宣读的哈鲁斯佩克斯(占卜官)答卷中的确切用语。

  4. 54ita cecidit victus ut victor idem regnaverit

    由 ita ... ut 引出的结果从句,主语为 horum uterque(马略与苏拉两人各自)。分词 victus(作为败者)与名词 victor(作为胜者)形成鲜明对照,表明两人都经历了败时失势倒下、胜时君临称王的极端转折。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi021.humanitext-lat2:50-54