← 西塞罗

论哈鲁斯佩克斯的答复

§46-49

克洛狄乌斯的离间行径与西塞罗流亡的意义

西塞罗批评克洛狄乌斯在其复归后挑拨离间、破坏安定,并责备受其蒙蔽的元老要人;他回顾了克洛狄乌斯攻击恺撒的立法并最终围困庞培的行径,以此证明自己当年的流亡是出于国家利益的光荣之举。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§46

non sedabantur discordiae, sed etiam crescebat in eos odium a quibus nos defendi putabamur. ecce isdem auctoribus, Pompeio principe, qui cupientem Italiam, flagitantis vos, populum Romanum desiderantem non auctoritate sua solum, sed etiam precibus ad meam salutem excitavit, restituti sumus. sit discordiarum finis aliquando, a diuturnis dissensionibus conquiescamus. non sinit eadem ista labes; eas habet contiones, ea miscet ac turbat ut modo se his, modo vendat illis, nec tamen ita ut se quisquam, si ab isto laudatus sit, laudatiorem putet, sed ut eos quos non amant ab eodem gaudeant vituperari. atque ego hunc non miror—quid enim faciat aliud?—: illos homines sapientissimos gravissimosque miror, primum quod quemquam clarum hominem atque optime de re publica saepe meritum impurissimi voce hominis violari facile patiuntur, deinde si existimant1 perditi hominis profligatique maledictis posse, id quod minime conducit ipsis, cuiusquam gloriam dignitatemque violari, postremo quod non sentiunt, id quod tamen mihi iam suspicari videntur, illius furentis ac volaticos impetus in se ipsos posse converti.

争执未得平息,反而对那些被认为保护我们的人的仇恨日益滋长。看哪,正是在这些同样的发起者推动下,以庞培为首领——他不仅凭借自己的权威,更用祈求为了我的获救而激励了殷切期盼的意大利、强烈要求的诸位以及渴望我归来的罗马人民——我们得以重返故土。愿纷争终得止息,愿我们从长期的分歧中获得安宁。但那同一个祸害却不准许;他举行那些集会,搅乱并颠倒一切,以便时而向这些人、时而向那些人兜售自己,然而这并不是让任何人觉得若受到那厮赞美便更有光彩,而是让他们因自己不喜欢的人被他辱骂而感到快意。我对这厮倒不觉惊奇——因为他还能做出别的什么来?——我惊奇的是那些极具智慧与庄重的人:第一,他们竟轻易容许任何经常对国家建立丰功伟绩的显赫人物受到一个最污秽之徒的声音所中伤;第二,如果他们以为一个堕落破产之徒的恶语竟能中伤任何人的光荣与尊严——而这对于他们自己而言是毫无益处的;最后,他们竟未察觉——尽管在我看来他们似乎已经有所察觉——那厮狂乱而轻浮的冲击可能转而针对他们自己。

§47

​atque ex hac nimia non nullorum alienatione a quibusdam haerent ea tela in re publica quae, quam diu haerebant in uno me, graviter equidem sed aliquanto levius ferebam. an iste nisi primo se dedisset iis quorum animos a vestra auctoritate seiunctos esse arbitrabatur, nisi eos in caelum suis laudibus praeclarus auctor extolleret, nisi exercitum C. Caesaris—in quo fallebat, sed eum nemo redarguebat—nisi eum, inquam, exercitum signis infestis in curiam se inmissurum minitaretur, nisi se Cn. Pompeio adiutore, M. Crasso auctore, quae faciebat facere clamaret, nisi consules causam coniunxisse secum, in quo uno non mentiebatur, confirmaret, tam crudelis mei, tam sceleratus rei publicae vexator esse potuisset?

正由于某些人对另一些人的这种过分疏离,那些标枪才紧紧插在国家身上;当它们还只插在我一人身上时,我固然难受,但承受起来还算稍显轻松。若非这厮起初委身于那些他认为其心意已与诸位的权威脱节之人,若非他作为显赫的推崇者以赞词将他们捧上云霄,若非他威胁要让盖约·恺撒的军队——在这一点上他在撒谎,却无人反驳他——若非,我说,他威胁要让那支军队高举敌对旗帜冲入元老院议事堂,若非他大声宣称自己所做之事是以格奈乌斯·庞培为助手、以马尔库斯·克拉苏为教唆者,若非他坚称执政官们已与自己休戚与共——唯独在这一件事上他没有撒谎——他又怎能成为对我如此残酷、对国家如此罪恶的摧残者?

§48

idem postea quam respirare vos a metu caedis, emergere auctoritatem vestram e fluctibus illis servitutis, reviviscere memoriam ac desiderium mei vidit, vobis se coepit subito fallacissime venditare; tum leges Iulias contra auspicia latas et hic et in contionibus dicere, in quibus legibus inerat curiata illa lex quae totum eius tribunatum continebat, quam caecus amentia non videbat. producebat fortissimum virum, M. Bibulum; quaerebat ex eo, C. Caesare leges ferente de caelo semperne servasset; semper se ille servasse dicebat. augures interrogabat, quae ita lata essent rectene lata essent; illi vitio lata esse dicebant. ferebant in oculis2 hominem quidam boni viri et de me optime meriti, sed illius, ut ego arbitror, furoris ignari. longius processit; in ipsum Cn. Pompeium, auctorem, ut praedicare est solitus, consiliorum suorum, invehi coepit; inibat gratiam a non nullis.

这同一人在看到诸位从屠杀的恐惧中重新喘息、诸位的权威从奴役的波涛中浮现、对我的记忆与思念重新复苏之后,便突然极其狡诈地向诸位兜售起自己来;随后,他在此处和集会上宣称尤利乌斯诸法乃是违背鸟卜而通过的,而在那些法律中正包含着支撑他整个保民官任期的那项库里亚法,狂乱使他盲目,竟未能看出这一点。他传唤了极为勇敢的马尔库斯·比布鲁斯,向他询问在盖约·恺撒提议法律时他是否始终观测天空;比布鲁斯回答说他始终在观测。他询问鸟卜官们,如此通过的法律是否合乎规矩;他们回答说是带有宗教瑕疵而通过的。某些善人以及对我有大恩的人曾极力宠遇此人,但我认为,他们未曾料到此人的疯狂。他走得更远了;他开始抨击格奈乌斯·庞培本人——正如他过去常宣称的那样,是他各种计策的发起者;并且他从某些人那里讨得了欢心。

§49

​tum vero elatus est spe posse se, quoniam togatum domestici belli exstinctorem nefario scelere foedasset, illum etiam, illum externorum bellorum hostiumque victorem adfligere; tum est illa in templo Castoris scelerata et paene deletrix huius imperi sica deprensa; tum ille cui nulla hostium diutius urbs umquam fuit clausa, qui omnis angustias, omnis altitudines moenium obiectas semper vi ac virtute perfregit, obsessus ipse est domi meque non nulla imperitorum vituperatione timiditatis meae consilio et facto suo liberavit. nam si Cn. Pompeio, viro uni omnium fortissimo3 quicumque nati sunt, miserum magis fuit quam turpe, quam diu ille tribunus plebis fuit, lucem non aspicere, carere publico, minas eius perferre, cum in contionibus diceret velle se in Carinis aedificare alteram porticum, quae Palatio responderet, certe mihi exire domo mea ad privatum dolorem fuit luctuosum, ad rationem rei publicae gloriosum.4

当时他竟狂妄地抱有希望,以为既然自己曾以滔天罪行玷污了身着托加袍的内战平息者,就也能击倒那个人,那个对外战争与外敌的征服者;当时,在卡斯托尔神庙中搜出了那把罪恶的、几乎毁灭这帝国的匕首;当时,那位从未有敌人的城池能对其长久紧闭、始终凭借力量与武勇攻破一切险隘与高耸城墙的男子,自己竟然在家中被围困,并以自己的决断与行动,将我从无知之辈对我懦弱的诸多指责中解救了出来。因为,对于所有曾出生的人中最勇敢无双的男子格奈乌斯·庞培而言,在那厮担任平民保民官期间不见天日、远离公共场所、忍受其威胁——当时他在集会上宣称要在卡里奈建造另一座柱廊与帕拉提乌姆相对抗——倘若这与其说是可耻不如说是可悲,那么毫无疑问,我离开家园,就个人痛苦而言固然是悲惨的,但就国家的利益而言却是光荣的。

语法注4 条
  1. 46si existimant

    连词 si 用于从属于表达情感的动词 miror 的一系列从句之中(primum quod... deinde si... postremo quod...)。在古典拉丁语中,跟随在表示惊异的动词之后,si 的功能类似于希腊语的 θαυμάζω εἰ,引出作为惊异缘由的情形或假定(“如果他们竟认为……[我对这点感到惊奇]”)。

  2. 48ferebant in oculis

    ferre in oculis 是拉丁语成语,字面意为“放在眼中携带”,引申为“极其钟爱、极其宠信、视若珍宝”。此处描述元老院中的部分善人未能看透克洛狄乌斯的疯狂,反而对他宠遇有加。

  3. 49viro uni omnium fortissimo

    数词 unus 与最高级 fortissimo 及表示整体的属格 omnium quicumque nati sunt 连用,表达无与伦比的极度强调(“曾出生的所有人中独一无二最为英勇的人”)。

  4. 49ad privatum dolorem fuit luctuosum, ad rationem rei publicae gloriosum

    介词 ad 在此表示视角与范围限定(“从……角度来看”、“就……而言”)。个人的痛苦(privatum dolorem)与国家的利益大局(rationem rei publicae)形成鲜明对照,分别对应表语形容词 luctuosum 与 gloriosum。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi021.humanitext-lat2:46-49