← 西塞罗

论哈鲁斯佩克斯的答复

§1-4

在元老院制止克洛狄乌斯与重申敌意

西塞罗叙述了前一天自己在元老院中制止普布利乌斯·克洛狄乌斯嚣张气焰的经过,申明自己的举动出自深思熟虑而非盲目激愤,并重申了他对前执政官皮索与加比尼乌斯以及自博纳·德阿秘仪事件以来对克洛狄乌斯不可化解的敌意。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1

hesterno die, patres conscripti, cum me et vestra dignitas et frequentia equitum Romanorum praesentium, quibus senatus dabatur, magno opere commosset, putavi mihi reprimendam esse P. Clodi impudicam impudentiam, cum is publicanorum causam stultissimis interrogationibus impediret, P. Tullioni Syro navaret operam atque ei se, cui totus venierat, etiam vobis inspectantibus venditaret.1 itaque hominem furentem exsultantemque continui simul ac periculum iudici intendi: duobus inceptis verbis omnem impetum gladiatoris ferociamque compressi.

各位元老,昨天,当你们的尊严以及获准出席元老院会议的大批罗马骑士的在场深深触动我时,我认为自己必须遏制普布利乌斯·克洛狄乌斯那不知羞耻的厚颜无耻,因为他正用极其愚蠢的质问阻挠包税人的事务,为叙利亚人普布利乌斯·图利奥效劳,甚至当着你们的面,向那个他早已将自身全部出卖给的人推销自己。因此,我刚一将审判的危险指向〔他〕,就制止了这个狂乱而得意忘形的人:我只开了个头,用两句话就击溃了这名角斗士的全部冲劲与凶暴。

§2

​ac tamen ignarus ille qui consules essent, exsanguis atque aestuans se ex curia repente proripuit, cum quibusdam fractis iam atque inanibus minis et cum illius Pisoniani temporis Gabinianique terroribus: quem cum egredientem insequi coepissem, cepi equidem fructum maximum et ex consurrectione omnium vestrum et ex comitatu publicanorum. sed vaecors repente sine suo vultu, sine colore, sine voce constitit; deinde respexit et, simul atque Cn. Lentulum consulem aspexit, concidit in curiae paene limine; recordatione, credo, Gabini sui desiderioque Pisonis. cuius ego de ecfrenato et praecipiti furore quid dicam? an potest gravioribus a me verbis vulnerari quam est statim in facto ipso a gravissimo viro, P. Servilio, confectus ac trucidatus? cuius si iam vim et gravitatem illam singularem ac paene divinam adsequi possem, tamen non dubito quin ea tela quae coniecerit inimicus quam ea quae conlega patris emisit leviora atque hebetiora esse videantur.2

然而,那个人仿佛不知道谁是执政官一样,面色惨白、怒火中烧地突然冲出了元老院议事堂,带着某些早已破灭而空洞的威胁,以及皮索与加比尼乌斯那个时代的恐怖威吓。当他在离去时我开始予以追击,我确实从你们全体的起立以及包税人们的陪伴中收获了极大的快慰。但他这个丧失理智的人突然停住了脚步,失去了往常的神色,毫无血色,说不出话来;接着他回头张望,一看到执政官格奈乌斯·伦图卢斯,几乎瘫倒在议事堂的门槛上——我想,这是由于对他亲爱的加比尼乌斯的回忆,以及对皮索的渴望吧。关于他那毫无约束、狂奔乱撞的疯狂,我还能说什么呢?难道他能被我用更沉重的话语刺伤,甚于他在事发当时立刻被最受尊敬的普布利乌斯·塞尔维利乌斯击溃和屠戮吗?即使我现在能够企及塞尔维利乌斯那非凡且近乎神圣的力量与威严,我也毫不怀疑,一个敌人所投出的武器,看起来会比他父亲的同僚所发射的武器更轻微、更迟钝。

§3

sed tamen mei facti rationem exponere illis volo qui hesterno die dolore me elatum et iracundia longius prope progressum arbitrabantur quam sapientis hominis cogitata ratio postulasset. nihil feci iratus, nihil impotenti animo, nihil non diu consideratum ac multo ante meditatum. ego enim me, patres conscripti, inimicum semper esse professus sum duobus, qui me, qui rem publicam cum defendere deberent, servare possent, cumque ad consulare officium ipsis insignibus illius imperi, ad meam salutem non solum auctoritate sed etiam precibus vestris vocarentur, primo reliquerunt, deinde prodiderunt, postremo oppugnarunt, praemiisque nefariae pactionis funditus una cum re publica oppressum exstinctumque voluerunt; qui quae suo ductu et imperio cruento illo atque funesto supplicia neque a sociorum moenibus prohibere neque hostium urbibus inferre potuerunt, excisionem, inflammationem, eversionem, depopulationem, vastitatem, ea sua cum praeda meis omnibus tectis atque agris intulerunt.3

然而,我希望向那些在昨天认为我因悲痛和愤怒而忘乎所以、几乎走得比一个智者深思熟虑的理性所要求的界限更远的人,解释我行动的缘由。我没有凭着愤怒做任何事,没有凭着失控的心灵做任何事,也没有做任何未经长久权衡和事先多加深思之事。各位元老,因为我始终公开表明自己是那两个人的死敌:当他们应当捍卫我和国家、并且有能力拯救我们时,当他们因那最高权力的标志本身而被召去履行执政官职责、不仅因你们的权威而且因你们的恳求而被召来保卫我的安全时,他们起初抛弃了我,继而背叛了我,最后攻击了我,并为了罪恶交易的报酬,企图将我与国家一同彻底摧毁和消灭;他们在自己那血腥而毁灭性的统帅与权力之下,既未能为盟友的城墙抵御、也未能施加于敌人城市的那些惩罚——摧毁、纵火、颠覆、劫掠、荒废——却连同他们的赃物,全都倾泻在我的所有房屋与田地之上。

§4

​cum his furiis et facibus, cum his, inquam, exitiosis prodigiis ac paene huius imperi pestibus bellum mihi inexpiabile dico esse susceptum, neque id tamen ipsum tantum quantum meus ac meorum, sed tantum quantum vester atque omnium bonorum dolor postulavit. in Clodium vero non est hodie meum maius odium quam illo die fuit cum illum ambustum religiosissimis ignibus cognovi muliebri ornatu ex incesto stupro atque ex domo pontificis maximi emissum. tum, inquam, tum vidi ac multo ante prospexi quanta tempestas excitaretur, quanta impenderet procella rei publicae. videbam illud scelus tam importunum, audaciam tam immanem adulescentis furentis, nobilis, vulnerati non posse arceri oti finibus: erupturum illud malum aliquando, si impunitum fuisset, ad perniciem civitatis. non multum mihi sane post ad odium accessit.

我宣布,针对这些复仇女神与火把,针对这些(我说是)毁灭性的凶兆与这帝国近乎瘟疫般的存在,我已展开了一场不可调和的战争;然而即便它本身,也并非大到我和我家人的痛苦所要求的程度,而是大到你们以及所有正直之士的痛苦所要求的程度。至于对克洛狄乌斯,我今日的仇恨绝不大于那一天:当时我得知他被最神圣的火焰灼伤,身着女装,从乱伦通奸以及从大祭司的宅邸中被放出来。我说,就在那时,就在那时,我看见并早已预见到,多么巨大的风暴正被激起,国家正面临多么剧烈的狂澜。我看到,一个疯狂、显赫而受挫的青年,其如此悖理的罪行、如此巨大的狂妄,是无法被限制在和平的边界之内的;这一邪恶如果免受惩罚,总有一天会爆发出来,导致城邦的毁灭。在那之后,实则没有多少仇恨再增添于我心中了。

语法注3 条
  1. 1cui totus venierat, etiam vobis inspectantibus venditaret

    venierat 是不及物动词 veneo(被卖出)的过去完成时,venditaret 是频行动词 vendito(兜售、讨好)的未完成过去时虚拟式。二者构成同词根(ven-)的修辞对比,与关系代词与格 cui(向……)搭配,极具讽刺意味地表达克洛狄乌斯在元老们眼前向那个自己早已彻底委身出卖的人再次“推销”自己。

  2. 2cuius si iam vim et gravitatem illam singularem ac paene divinam adsequi possem, tamen non dubito quin ea tela quae coniecerit inimicus quam ea quae conlega patris emisit leviora atque hebetiora esse videantur.

    si 从句由未完成过去时虚拟式 adsequi possem 引导,构成与现在事实相反的虚拟条件句。主句接 non dubito quin 结构(毫不怀疑……),quin 从句的主动词 videantur 为现在时虚拟式。在修饰 tela 的两个关系从句中,coniecerit(敌人可能投出的武器)采用完成时虚拟式,表示潜在假设或受间接引语同化;而 emisit(他父亲的同僚实际射出的武器)则使用直陈式完成时,陈述客观历史事实。

  3. 3qui quae suo ductu et imperio cruento illo atque funesto supplicia neque a sociorum moenibus prohibere neque hostium urbibus inferre potuerunt, excisionem, inflammationem, eversionem, depopulationem, vastitatem, ea sua cum praeda meis omnibus tectis atque agris intulerunt.

    这是一个先行词被吸收入关系从句并由复指指示代词承接的长句倒置结构。名词 supplicia(刑罚、惩处)及其同位语名词列(excisionem... vastitatem)被置于关系从句内部(quae... supplicia... potuerunt),随后在主句中由指示代词 ea 复指,作为主句动词 intulerunt 的宾语。句子的骨架为:qui [quae supplicia... non potuerunt], ea... intulerunt(他们将那些既未能防范也未能施加于敌人的刑罚,倾泻在我的家园之上)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi021.humanitext-lat2:1-4