- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi021.humanitext-lat2:42-45
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗痛斥克洛狄乌斯卑劣放荡的履历及其沦为平民派的下作动机,并将其与往昔著名的平民派领袖相对比,指出正是最优秀者之间的内讧促成了此人成为保民官,从而使西塞罗自身与国家陷入烈火浩劫。
hic vero de quo ego ipse tam multa nunc dico, pro di immortales! quid est, quid valet, quid adfert, ut tanta civitas, si cadet,—quod di omen obruant!—a viro tamen confecta videatur? qui post patris mortem primam illam aetatulam suam ad scurrarum locupletium libidines detulit, quorum intemperantia expleta in domesticis est germanitatis stupris volutatus; deinde iam robustus provinciae se ac rei militari dedit, atque ibi piratarum contumelias perpessus etiam Cilicum libidines barbarorumque satiavit; post exercitu L. Luculli sollicitato per nefandum scelus fugit illim, Romaeque recenti adventu suo cum propinquis suis decidit ne reos faceret, a Catilina pecuniam accepit ut turpissime praevaricaretur. Inde cum Murena se in Galliam contulit, in qua provincia mortuorum testamenta conscripsit, pupillos necavit, nefarias cum multis scelerum pactiones societatesque conflavit; unde ut rediit, quaestum illum maxime fecundum uberemque campestrem totum ad se ita redegit ut homo popularis fraudaret improbissime populum, idemque vir clemens divisores omnium tribuum domi ipse suae crudelissima morte mactaret.
然而,关于此人——我自己如今所详谈的正是他,不朽的诸神啊!——他究竟是何等人,有何能力,带来了什么,以至于如此伟大的国家若真倾覆——愿神明扑灭这凶兆!——竟仍显得像是被一个真正的男子所摧毁?他在其父死后,将自己稚嫩的青春献给富裕的丑角们纵欲,待满足了他们的放肆之后,便在家庭内部与亲姊妹乱伦的苟且中厮混;随后,他既已成年,便委身于行省与军务,在那里忍受了海盗的凌辱,甚至满足了基利基亚人与蛮族的欲望;后来,他通过令人发指的罪行煽动了卢基乌斯·卢库鲁斯的军队,并从那里逃匿;刚回到罗马时,为了不将亲属送上被告席而与他们达成妥协,并从喀提林那里收受金钱以进行最可耻的恶意败诉。从那里,他随穆雷纳前往高卢,在该行省中他伪造死者遗嘱,杀害被监护人,并与许多人结成了罪恶的邪恶盟约与同盟;从那里返回后,他将战神广场上那笔最丰厚充裕的油水全数收归己有,以至于作为一个平民派人士,却极其不义地诈骗民众,而这位宽宏仁慈的士人,竟还在自己家中以最残忍的死刑屠杀了所有特里布斯的选票分配人。
exorta est illa rei publicae, sacris, religionibus, auctoritati vestrae, iudiciis publicis funesta quaestura, in qua idem iste deos hominesque, pudorem, pudicitiam, senatus auctoritatem, ius, fas, leges, iudicia violavit. atque hic ei gradus—o misera tempora stultasque nostras discordias!—P. Clodio gradus ad rem publicam hic primus fuit et aditus ad popularem iactationem atque adscensus. nam Ti. Graccho invidia Numantini foederis, cui feriendo, quaestor C. Mancini consulis cum esset, interfuerat,1 et in eo foedere improbando senatus severitas dolori et timori fuit, eaque res illum fortem et clarum virum a gravitate patrum desciscere coegit; C. autem Gracchum mors fraterna, pietas, dolor, magnitudo animi ad expetendas domestici sanguinis poenas excitavit; Saturninum, quod in annonae caritate quaestorem a sua frumentaria procuratione senatus amovit eique rei M. Scaurum praefecit, scimus dolore factum esse popularem; Sulpicium ab optima causa profectum Gaioque Iulio consulatum contra leges petenti resistentem longius quam voluit popularis aura provexit.
随后开始的,是那场对国家、祭仪、宗教信仰、诸位的权威以及公共法庭而言皆是灾难性的财务官任期;在其中,正是此人亵渎了神明与人类、羞耻、贞操、元老院的权威、人法、神法、成文法与法庭。这一台阶——呜呼,悲惨的时代与我们愚蠢的分歧!——对普布利乌斯·克洛狄乌斯而言,乃是迈入仕途的第一步,是他向民众炫耀的入口与飞升之阶。因为对提比略·格拉古而言,当他担任执政官盖约·曼基努斯的财务官时曾参与缔结的努曼提亚条约所招致的怨恨,以及元老院在否决该条约时的严苛,乃是其痛苦与恐惧之源,那件事迫使那位勇敢而显赫的男子背离了元老们的庄重;然而,对盖约·格拉古而言,兄长之死、宗族之情、悲痛以及刚烈的心性,激励着他去追讨宗亲血债;至于萨图尔尼努斯,我们知道,他在粮价高涨时被元老院从粮食掌管者的财务官职位上撤换,改由马尔库斯·斯考鲁斯主持其事,因愤恨而成为了平民派;至于苏尔皮基乌斯,他在秉持最良好的立场出发、抵制违反法律谋求执政官职位的盖约·尤利乌斯时,民众青睐之风将他推得比他所愿的更远。
fuit in his omnibus etsi non iusta,—nulla enim potest cuiquam male de re publica merendi iusta esse causa,—gravis tamen et cum aliquo animi virilis dolore coniuncta:2 P. Clodius a crocota, a mitra, a muliebribus soleis purpureisque fasceolis, a strophio, a psalterio, a flagitio, a stupro est factus repente popularis. Nisi eum mulieres exornatum ita deprendissent, nisi ex eo loco quo eum adire fas non fuerat ancillarum beneficio emissus esset, populari homine populus Romanus, res publica cive tali careret. hanc ob amentiam in discordiis nostris, de quibus ipsis his prodigiis recentibus a dis immortalibus admonemur, arreptus est unus ex patriciis cui tribuno plebis fieri non liceret.
在所有这些人之中,即便没有正当的缘由——因为对任何人而言,都绝不可能有危害国家的正当理由——却终究有着沉重且与大丈夫气概之痛楚相连的因由;然而普布利乌斯·克洛狄乌斯,却是从藏红花色的女袍、从头巾、从女鞋与紫色带子、从胸带、从弦乐琴、从丑恶行径、从通奸之中,骤然变成了平民派。若非女人们撞破了他这般装扮,若非凭借女奴的开恩从他不合神法而擅入之地逃脱,罗马人民本会缺少一位平民派人物,国家亦会缺少这样一名公民。由于我们分歧之中的这股疯狂——不朽诸神正是通过最近的这些征兆就此警告我们——一个原本不被允许成为平民保民官的贵族,竟被攫取而去了。
quod anno ante frater Metellus et concors etiam tum senatus, senatus principe Cn. Pompeio sententiam dicente, excluserat acerrimeque una voce ac mente restiterat, id post discidium optimatium, de quo ipso nunc monemur, ita perturbatum itaque permutatum est ut,3 quod frater consul ne fieret obstiterat, quod adfinis et sodalis clarissimus vir, qui illum reum non laudarat, excluserat, id is consul efficeret in discordiis principum qui illi unus inimicissimus esse debuerat, eo fecisse auctore se diceret cuius auctoritatis neminem posset paenitere. iniecta fax est foeda ac luctuosa rei publicae; petita est auctoritas vestra, gravitas amplissimorum ordinum, consensio bonorum omnium, totus denique civitatis status. haec enim certe petebantur, cum in me cognitorem harum omnium rerum illa flamma illorum temporum coniciebatur. excepi et pro patria solus exarsi, sic tamen ut vos isdem ignibus circumsaepti me primum ictum pro vobis et fumantem videretis.
前一年,其兄长梅特路斯以及当时依然团结一致、由首席元老格奈乌斯·庞培发表意见的元老院所坚决拒斥并以同仇敌忾之心极力抵制之事,在最优秀者那场我们如今正是为其受到警告的分裂之后,竟被如此扰乱与颠覆,以至于其身为执政官的兄长曾阻挠使其不得发生、那位在他受审时未曾为其作证称赞的显赫至极的亲属兼同僚曾予拒斥之事,竟在那位本应是他最不共戴天之敌的执政官的促成下,于元老领袖们的分歧中得以实现,且声称自己是奉了一位其威信无可抱怨之人的权威而行事的。一支丑恶而可悲的火把掷向了国家;受攻击的是诸位的权威、最高阶层的庄重、全体善人的一致,乃至整个城邦的体制。因为当那个时代的熊熊烈火掷向作为这一切事物维护者的我时,必定正是以这些为目标的。我承担了这一切,并独自为祖国而燃烧,然而这却是以这样的方式,即身陷同样烈火之中的诸位看到我作为诸位的替身首先受创并冒着浓烟。
- 43cui feriendo, quaestor C. Mancini consulis cum esset, interfuerat
cui feriendo 为动形词结构,源自习语 foedus ferire(缔结条约),作支配与格的动词 interfuerat(参与、在场)的补足语。其先行词为前文的 foederis,中间插入了由 cum 引导的时间/状语从句(cum esset)。
- 44fuit in his omnibus etsi non iusta, — nulla enim potest cuiquam male de re publica merendi iusta esse causa, — gravis tamen et cum aliquo animi virilis dolore coniuncta
主语 causa(原因、动机)承前省略,形容词 iusta、gravis 和 coniuncta 构成修饰该省略主语的谓语成分。插入句 nulla enim potest... causa 中的 causa 表明了主句中被省略的主语形态。
- 45quod anno ante frater Metellus et concors etiam tum senatus, senatus principe Cn. Pompeio sententiam dicente, excluserat acerrimeque una voce ac mente restiterat, id post discidium optimatium, de quo ipso nunc monemur, ita perturbatum itaque permutatum est ut
句首的 quod 从句为无先行词的关系从句(名词性从句),与后文主句的指示代词 id 形成前置照应(“前一年其兄长梅特路斯等人所拒斥之事,那件事……被如此扰乱”)。在随后的 ut 结果从句中,同样的结构再次出现:两个 quod 从句(quod... obstiterat 与 quod... excluserat)前置,并由 id is consul efficeret 中的宾语 id 加以统摄承接。
