← 西塞罗

论哈鲁斯佩克斯的答复

§38-41

克洛狄乌斯所受神谴与贵族派内讧

西塞罗论证克洛狄乌斯所受的真正神谴并非肉体失明,而是疯狂与放荡;随后指出他正是肠卜僧所警告的元老贵族内讧的罪魁祸首,并将他的卑劣与格拉古兄弟等往昔政敌所具有的尊严进行了对比。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§38

​quis enim ante te sacra illa vir sciens viderat, ut quisquam poenam quae sequeretur id scelus scire posset?1 an tibi luminis obesset caecitas plus quam libidinis? ne id quidem sentis, coniventis illos oculos abavi tui magis optandos fuisse quam hos flagrantis sororis? tibi vero, si diligenter attendes, intelleges2 hominum poenas deesse adhuc, non deorum. homines te in re foedissima defenderunt, homines turpissimum nocentissimumque laudarunt, homines prope confitentem iudicio liberaverunt, hominibus iniuria tui stupri inlata in ipsos dolori non fuit, homines tibi arma alii in me, alii post in illum invictum civem dederunt, hominum beneficia prorsus concedo tibi iam maiora non esse quaerenda:

因为在你之前,何曾有任何男子明知故犯地目击过那些秘仪,以至于有人能够知晓随那桩罪行而来的惩罚呢?抑或是双目的失明会对你造成的伤害,竟会大于情欲的盲目?难道你甚至未曾觉察,你高祖父那双低垂闭合的双眼,比起你姐姐那双燃烧着欲望的眼睛,更值得祈求吗?然而对你而言,只要你仔细省察,就会明白至今欠缺的是人间的惩罚,而非神明的惩罚。人们在最令人发指的恶行中为你辩护,人们赞美这最可耻、罪孽最深重之徒,人们在审判中宣告几乎供认不讳之人无罪,人们并未因你施加于他们自身的通奸之辱而感到悲愤,人们赋予你武器——有人先是用以针对我,其他人后来又用以针对那位不可战胜的公民——至于人间的恩惠,我完全承认你如今已毋须再谋求更大的了。

§39

​a dis quidem immortalibus quae potest homini maior esse poena furore atque dementia? nisi forte in tragoediis quos vulnere ac dolore corporis cruciari et consumi vides, graviores deorum immortalium iras subire quam illos qui furentes inducuntur putas. non sunt illi eiulatus et gemitus Philoctetae tam miseri, quamquam sunt acerbi, quam illa exsultatio Athamantis et quam senium matricidarum. tu cum furialis in contionibus voces mittis, cum domos civium evertis, cum lapidibus optimos viros foro pellis, cum ardentis faces in vicinorum tecta iactas, cum aedis sacras inflammas, cum servos concitas, cum sacra ludosque conturbas, cum uxorem sororemque non discernis, cum quod ineas cubile non sentis, tum baccharis, tum furis, tum das eas poenas quae solae sunt hominum sceleri a dis immortalibus constitutae. nam corporis quidem nostri infirmitas multos subit casus per se, denique ipsum corpus tenuissima de causa saepe conficitur: deorum tela in impiorum mentibus figuntur. qua re miserior es cum in omnem fraudem raperis oculis quam si omnino oculos non haberes.

然而从不朽诸神降于人身上的惩罚中,何者能大于癫狂与丧心?除非你或许以为,在悲剧中那些你看到因肉体的创伤与剧痛而备受折磨并日渐消亡之人,所承受的不朽诸神的震怒,竟重于那些被描绘为狂乱发疯之人。菲洛克忒忒斯那阵阵哀嚎与呻吟虽极为痛苦,却不如阿塔玛斯的那种狂喜和弑母者们的衰竭那般凄惨。当你在公民大会上发出狂乱的呼号,当你颠覆公民的住宅,当你在广场上用石块驱逐最优秀的士人,当你把燃烧的火把掷向邻人的屋顶,当你焚烧神圣的殿宇,当你煽动奴隶,当你扰乱祭礼与竞技,当你不辨妻子与姐姐,当你意识不到自己步入哪一床榻之时,那时你正如巴克科斯狂徒般狂舞,那时你正陷入癫狂,那时你正在承受不朽诸神专门为人间罪行所设定的唯一刑罚。因为我们肉体的软弱本身就会招致许多灾祸,甚至肉体本身常常因极微细的缘由而衰亡;但诸神的箭矢却是射入不敬神之人的心智之中。因此,当你被双眼劫持而陷入种种罪愆之时,比起你根本没有双眼,你实则更为悲惨。

§40

sed quoniam de iis omnibus quae haruspices commissa esse dicunt satis est dictum, videamus quid idem haruspices a dis iam immortalibus dicant moneri. monent "ne per optimativm discordiam3 dissensionemqve patribvs principibvsqve caedes pericvlaqve creentvr avxilioqve divini nvminis deficiantvr, †qva re ad vnvm imperivm pecvniae redeant exercitvsqve apvlsvs deminvtioqve accedat." haruspicum verba sunt haec omnia: nihil addo de meo. quis igitur optimatium discordiam molitur? idem iste, nec ulla vi ingeni aut consili sui, sed quodam errore nostro; quem quidem ille, quod obscurus non erat, facile perspexit. hoc enim etiam turpius adflictatur res publica quod ne ab eo quidem vexatur, ut tamquam fortis in pugna vir4 acceptis a forti adversario vulneribus adversis honeste cadere videatur.

但是,既然对于肠卜僧所言已犯下的所有那些罪行已有足够论述,就让我们来看看同一批肠卜僧言明不朽诸神如今作何告诫。他们告诫: “免得因最优秀者之间的不和与分歧,使元老与领袖们遭致杀戮与危险,并被剥夺神明威力的护佑,因而财权归于一人之治,且招致军队进逼与削损。” 这一切皆是肠卜僧的原话;我未加一己之词。那么,究竟是谁在图谋最优秀者之间的不和呢?正是那个恶徒,而且并非凭借其才赋或智谋的任何力量,而是由于我们自身的某种过失;而那个恶徒,正因为此过失并不隐晦,便轻易洞察了它。诚然,国家蒙受摧残之所以更为可耻,乃是因为它甚至并非以如下方式遭受他的折磨——即宛如战场上的勇士从勇猛的对手那里正面受创而显得光荣倒下。

§41

​Ti. Gracchus convellit statum civitatis, qua gravitate vir, qua eloquentia, qua dignitate! nihil ut a patris avique Africani praestabili insignique virtute, praeterquam quod a senatu desciverat, deflexisset. secutus est C. Gracchus, quo ingenio, qua eloquentia, quanta vi, quanta gravitate dicendi! ut dolerent boni non illa tanta ornamenta ad meliorem mentem voluntatemque esse conversa. ipse Saturninus ita fuit effrenatus et paene demens ut actor esset egregius et ad animos imperitorum excitandos inflammandosque perfectus. nam quid ego de Sulpicio loquar? cuius tanta in dicendo gravitas, tanta iucunditas, tanta brevitas fuit, ut posset vel ut prudentes errarent, vel ut boni minus bene sentirent perficere dicendo. Cum his conflictari et pro salute patriae cotidie dimicare erat omnino illis qui tum rem publicam gubernabant molestum; sed habebat ea molestia quandam tamen dignitatem.

提比略·格拉古动摇了国家的根基,但他是一个何等庄重、何等雄辩、何等有尊严的人!以至于除了脱离元老院之外,他在任何方面都未曾偏离其父及其外祖父阿非利加努斯卓越而显赫的美德。盖约·格拉古继之而起:那是何等的天资,何等的雄辩,何等的力量,言辞中何等的厚重!以至于善人们无不痛惜如此巨大的才具竟未能转向更好的心智与意愿。萨图尔尼努斯本人虽肆无忌惮、近乎疯狂,却是一位杰出的演说家,极善于唤起并煽动无知之徒的心灵。至于苏尔皮基乌斯,我又何须多言?他在言辞中的庄重、悦耳与简练是如此之大,以至于他竟能通过演说,使得明智者误入歧途,或使善人产生欠妥之见。与这些人抗争,并每日为了祖国的安全而奋战,对当时治理国家的人们而言固然完全是苦事;然而那种劳苦终究带有某种尊严。

语法注4 条
  1. 38ut quisquam poenam quae sequeretur id scelus scire posset

    紧接前句修辞反问“quis... vir sciens viderat”(何人曾明知故犯地目击过)的结果从句(ut 引导未完成过去时虚拟式 posset)。逻辑在于:此前从未有人知情擅入,因此无人能够预先知晓对此等罪行会降下何种刑罚。

  2. 38tibi vero, si diligenter attendes, intelleges

    超置(hyperbaton):句首的与格代词 tibi 受后文宾格不定式结构中的 deesse(对……而言欠缺)支配,为表强调而前置到条件从句 si diligenter attendes 及主动词 intelleges 之前。

  3. 40monent ne per optimativm discordiam

    由警告动词 monent 统领的否定意志/预防从句(ne 引导现在时虚拟式 creentur, deficiantur),引用了肠卜僧神谕中庄严古雅的句式。其后带有文本残缺标记(†qva re... redeant...†)的部分表示神谕所警告的灾难性后果,即财权与统帅权归于一人之专制。

  4. 40ne ab eo quidem vexatur, ut tamquam fortis in pugna vir

    由 ne... quidem 修饰的主句动词 vexatur 之后,ut... videatur 构成结果或方式状语从句(“并非以……这样一种方式受其折磨”)。内嵌的比喻 tamquam fortis in pugna vir... 将国家比作在战场上从勇猛对手处正面受创、体面战死的勇士。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi021.humanitext-lat2:38-41