← 西塞罗

论哈鲁斯佩克斯的答复

§34-37

谋害使节违背誓言与亵渎秘仪之罪

西塞罗审视了肠卜僧神谕的其余条款(谋杀使节、无视誓言以及亵渎古老隐秘之祭礼),论证这些凶兆直接指涉克洛狄乌斯及其同党(皮索的暴行、公元前61年受贿的陪审团以及好女神节祭礼遭到侵犯事件)。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§34

sed iam haruspicum reliqua responsa videamus. "oratores contra ivs fasqve interfectos." quid est hoc? de Alexandrinis esse video sermonem; quem ego non refuto. sic enim sentio, ius legatorum, cum hominum praesidio munitum sit, tum etiam divino iure esse vallatum. sed quaero ab illo qui omnis indices tribunus e carcere in forum effudit, cuius arbitrio sicae nunc omnes atque omnia venena tractantur, qui cum Hermarcho Chio syngraphas fecit, ecquid sciat unum acerrimum adversarium Hermarchi, Theodosium, legatum ad senatum a civitate libera missum sica percussum? quod non minus quam de Alexandrinis indignum dis immortalibus esse visum certo scio.

但现在让我们来看看肠卜僧其余的神谕。 “使节违背公法与天条被杀。” 这是何意?我明白这是在谈论亚历山大人;对此我并不反驳。因为我深信,使节的权利不仅受到人类保护的加固,更受到神圣律法的屏护。但我倒要质问那个在担任保民官时将所有告发者从监狱倾泻到广场上、如今一切短剑与毒药皆凭其意旨操弄、曾与希俄斯的赫尔马库斯订立契约之人,他可曾知晓,赫尔马库斯唯一最激烈的反对者、由自由城邦派往元老院的使节狄奥多西乌斯,竟被短剑刺杀?我确知,在不朽诸神看来,此事之大逆不道绝不亚于亚历山大人的遭遇。

§35

​nec confero nunc in te unum omnia. spes maior esset salutis, si praeter te nemo esset impurus; plures sunt; hoc et tu tibi confidis magis et nos prope iure diffidimus. quis Platorem ex Orestide, quae pars Macedoniae libera est, hominem in illis locis clarum ac nobilem, legatum Thessalonicam ad nostrum, ut se ipse appellavit, imperatorem1 venisse nescit? quem ille propter pecuniam, quam ab eo extorquere non poterat, in vincla coniecit, et medicum intromisit suum qui legato socio amico libero foedissime et crudelissime venas incideret. securis suas cruentari scelere noluit: nomen quidem populi Romani tanto scelere contaminavit ut id nulla re possit nisi ipsius supplicio expiari. qualis hunc carnifices putamus habere, qui etiam medicis suis non ad salutem sed ad necem utatur?

而且我现在并非把一切罪责都归咎于你一人。倘若除你之外别无不洁之人,得救的希望本该更大;然而这样的人还有很多;正因如此,你对自己更加笃信,而我们几乎合乎情理地感到绝望。有谁不知来自奥勒斯提斯——马其顿的一块自由领地——在当地赫赫有名且出身显贵的普拉托尔,曾作为使节前往塞萨洛尼基谒见我们那位——如其自称的——统帅?那位统帅由于未能从他身上勒索到金钱,竟将他投入锁链,并派进自己的私人医生,以最可耻、最残忍的方式切开了一位使节、盟友、友人、自由民的静脉。他不愿让自己的手斧被罪行玷污,却以如此重大的罪行玷污了罗马人民的声名,以至于除对他处以极刑外,绝无他法可以赎涤。对于一个甚至将私人医生不用于疗救而用于杀戮之人,我们当认为他豢养着何等残忍的刽子手呢?

§36

sed recitemus quid sequatur. "fidem ivsqve ivrandvm neglectvm." hoc quid sit per se ipsum non facile interpretor, sed ex eo quod sequitur suspicor de tuorum iudicum manifesto periurio dici, quibus olim erepti essent nummi nisi a senatu praesidium postulassent.2 qua re autem de iis dici suspicer haec causa est, quod sic statuo, et illud in hac civitate esse maxime inlustre atque insigne periurium, et te ipsum tamen in periuri crimen ab iis quibuscum coniurasti non vocari.

但让我们宣读接下来的内容。 “信义与誓言遭到忽视。” 这本身究竟指什么,我并不容易断定,但从其后文来看,我推测这是指你那些审判官的公然伪誓;倘若他们当初不曾向元老院请求卫队护卫,他们的贿金早就被夺走了。至于我为何推测是指他们,原因便在于:我认定那不仅是这个城邦中最昭彰、最恶劣的伪誓,而且你自己终究未被那些曾与你共谋之人以伪誓之罪提出控告。

§37

​et video in haruspicum responsum haec esse subiuncta: "sacrificia vetvsta occvltaqve minvs diligenter facta pollvtaqve." haruspices haec loquuntur an patrii penatesque di? multi enim sunt, credo, in quos huius malefici suspicio cadat. quis praeter hunc unum? obscure dicitur quae sacra polluta sint? quid planius, quid religiosius, quid gravius dici potest? "vetvsta occvltaqve." nego ulla verba Lentulum, gravem oratorem ac disertum, saepius, cum te accusaret, usurpasse quam haec quae nunc ex Etruscis libris in te conversa atque interpretata dicuntur. etenim quod sacrificium tam vetustum est quam hoc quod a regibus aequale huius urbis3 accepimus? quod autem tam occultum quam id quod non solum curiosos oculos excludit sed etiam errantis, quo non modo improbitas sed ne imprudentia quidem possit intrare? quod quidem sacrificium nemo ante P. Clodium omni memoria violavit, nemo umquam adiit, nemo neglexit, nemo vir aspicere non horruit, quod fit per virgines Vestalis, fit pro populo Romano, fit in ea domo quae est in imperio, fit incredibili caerimonia, fit ei deae cuius ne nomen quidem viros scire fas est, quam iste idcirco bonam dicit quod in tanto sibi scelere ignoverit. non ignovit, mihi crede, non: nisi forte tibi esse ignotum putas, quod te iudices emiserunt excussum et exhaustum, suo iudicio absolutum, omnium condemnatum, aut quod oculos, ut opinio illius religionis est, non perdidisti.

并且我看到在肠卜僧的神谕中还附有如下之言: “古老而隐秘的祭礼未得审慎举行并遭玷污。” 说这些话的是肠卜僧呢,还是父祖诸神与家神?因为我想,受此恶行嫌疑之人想必众多吧——除此人之外还有谁呢?难道被玷污的是何种祭礼尚属语焉不详吗?何种话语能比这更明白、更虔敬、更庄严? “古老而隐秘的。” 我敢断言,庄重而雄辩的演说家伦图卢斯在指控你时,所反复使用的话语,绝无一句比这句如今据说从伊特鲁里亚秘卷中转向你并对你作出阐释的辞句更为频繁。诚然,有何种祭礼能如这自列王时代传下、与这座城邦同龄的祭礼这般古老?又有何种祭礼能如这不仅拒斥窥探之目、亦拒斥无意游移之目的祭礼这般隐秘,在此不仅邪恶之徒、甚至连粗心疏忽之人都无法涉足?对于这一祭礼,在普布利乌斯·克洛狄乌斯之前,在一切记忆之中,从未有人冒犯,从未有人擅入,从未有人疏怠,没有任何男子不对目睹它感到战栗恐惧;它由维斯塔贞女主持,为罗马人民而举行,在执掌最高治权者的邸宅中举行,以不可思议的庄严仪式举行,献给那位甚至连其名讳亦不容男子知晓的女神——而那个恶徒称她为善,仅仅是因为她在如此弥天大罪中宽恕了他。她并未宽恕你,相信我,绝没有宽恕:除非你自以为受到了宽恕,乃是因为审判官们在将你搜括一空后放走了你,虽依其判决宣判无罪,却实遭举世定罪;又或是因为正如该教派信仰所认为的那样,你并未丧失双眼。

语法注3 条
  1. 35imperatorem

    在 ad nostrum... imperatorem 的语序中,插入语 ut se ipse appellavit(正如其自称的)置于 imperatorem 之前,对当时马其顿行省总督卢基乌斯·卡尔普尔尼乌斯·皮索僭称统帅称号进行了辛辣的讽刺。

  2. 36quibus olim erepti essent nummi nisi a senatu praesidium postulassent

    关系从句中的过去与事实相反的条件句结构(erepti essent ... nisi ... postulassent),处于间接引语性质的语境中。此处指公元前61年克洛狄乌斯亵渎好女神案中受贿宣判其无罪的陪审官们,为免遭激愤民众抢夺贿金(nummi)并保全自身,曾请求元老院派卫队保护的历史事件。

  3. 37aequale huius urbis

    中性宾格单数形容词 aequale 作为表语性成分修饰关系代词 quod(先行词为 hoc [sacrificium]),支配属格 huius urbis,意为“与这座城邦同龄的”(aequalis 表示同龄、平等时可支配属格或与格)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi021.humanitext-lat2:34-37